Tertia distinctio :
De Christi passione, cruce et morte, resurrectione, ascensione,
Spiritus Sancti missione, et de finali iudicio.
Capitulum primum :
De figuris sanguinis Iesu Christi effusi, et aliis figuris.
Quia, per Iesu Christi sanguinem effusum in cruce, Ecclesia edificata est et sanctificata, ideo consideranda sunt m[y]steria, quibus ipsius sacratissimi sanguinis effusio prefigurata est, in Scriptura sacra.
Hanc enim sanguinis effusionem significauit :
Sanguis Abel, de terra clamans, Gen. 4, [10], quia contra peccatores iugiter interpellat et protestatur; et sanguis Zacharie, Matth. 23, [35].
Sanguinis aspersio melius loquens quam Abel, Hebr. 12, [24], quia ille uindictam, hic misericordiam clamat et arguit ingratos.
Sanguis, qui refugit operari per ingratitudinem ; Iob 16, [19] : Terra, ne operias sanguinem meum.
Sanguis, qui tinxit Ioseph tunicam polimitam, Gen. 27 [= 37, 31], quia immaculata Christi caro fuit fede maculata alias macerata.
Vinum, in quo lauit stolam suam Iudas, Gen. 49, [11], quia mundatiuus est humane nature et restituit innocentiam.
Ideo etiam dicitur sanguis uue, in quo lauatur pallium, eodem capitulo.
Sponsus sanguinum, Ex. 4, [25], quia factus est Christus caput nostrum, et sponsus Ecclesie, per sanguinis dotem.
Sanguis agni anniculi, immaculati, immolandi ad uesperum, Ex. 12, [5-6], quia in cruce factus est sacrificium uespertinum.
Sanguis in postibus et superluminaribus, Ex. 12, [7], quo anime et corpora, fide tincta, custodiuntur ab angelo, querente percutere initia operum.
Nota quod consignatio illa postium et superliminarium, fuit in forma thau : T. Fuit etiam ibi expressa crucis forma, si attendatur quod tinctio superliminaris cacumen crucis, tinctio postium brachia, tinctio liminis (in quo agnus occidebatur) insi[g]nium crucis manifeste representabat, et ideo accessum percussoris arcebat. [Factus est principatus super humerum eius, Is. 9, [6], quia Christus portauit crucem, in quam triumphauit. Misit in renibus meis filias pharetre sue, Thren. 3, [13], quia latus Christi lancea transfixum est.].
Aque uerse in sanguinem, Ex. 7, [17], quia per eum concupiscentie sunt represse.
Mare rubrum, Ex. 14 et 15, in quo Eg[y]ptii, id est uitia omnia demergantur.
Sanguis, cum quo pontifex semel introibat in Sancta, Ex. 30, [10], quia eius oblatio omnibus sacrificiis legalibus superfertur.
Sanguis uituli, fundendus per altaris circuitum, Leu. 1, [5], quia eo debet cor respersum esse totaliter et omni tempore.
Ad hoc etiam, facit sanguis agni absque macula, super altare fundendus, Leu. 1 et 2.
Sanguis turturis et columbe, decurrens super altaris crepidinem, Leu. 1, [14-15], quia Christi castitas et pietas semper debet aspergere affectum cordis.
Sanguis uituli, aspersus septies contra uelum, Leu. 4, [17], quia uniuersaliter abstergit omnem anime cecitatem.
Sanguis, fusus ad basim altaris in introitu tabernaculi, Leu. 4, [7], quia radicari debet in corde, et principium esse deuotionis.
Sanguis uituli, in tincto digito pontificis aspersus septies, et positus in cornibus altaris, Leu. 4, [17-18], quia dono summi pontificis Christi in cruce pendentis, et uirtute sanguinis ipsius aspersi, per fidem et deuotionem, primo per totam animam, et post per anime cornua, id est per animam in fortitudine castitatis collocatam.
Ipsius, inquam, Christi distributiuo dono, (uelut digito), sunt desideria sanctificata et consecrata.
Ad hanc significationem concurrit :
Sanguis hirci immaculati, Leu. 4, [23].
Sanguis duorum turturum aut pullorum colombe, aspersus in pariete altaris et fluens ad fundamentum, Leu. 5, [7-9], quia per commemorationem pietatis affectuum et fecunditatis sacrorum crucifixi operum, positam in memoria, anima statim stillat la[c]rimas deuotionis et transformationis ad fundamentum cordis.
Sanguis uituli et arietis immolatorum ab Aaron, pro peccato et in holocaustum, Leu. 6 [= 16, 3], quia solus Christus, unicus et summus pontifex, suo sanguine potest expiare multi[tudinis] peccata, et Deum placare.
Sanguis uituli oblatus Aaron et filiis, in quo tingens digitum tetigit cornua altaris, Leu. 3 [= 4, 18], quia, in fide et deuotione huius sanguinis, sacerdotes omnes, tam maiores quam minores, uirtutes et sanctificationes hauriunt ecclesiasticis sacramentis.
Sanguis agni mundans leprosos, Leu. 14, [1-7], quia Christi sanguis emundat omnem peccati differentiam.
Sanguis uituli aspersus, digito septies contra propitiatorium ad orientem, semel in anno, Leu. 16, [14.34], quia unica sanguinis Iesu Christi aspersio et sola operatur, et propitiationem peccatorum, et illuminationem omnium ueritatum salutarium.
Sanguis uituli et hirci, fusus super cornua altaris per g[y]rum; sparsusque digito septies, Leu. 16, [18-19], quia ipso sanguine, per fidem et deuotionem, cordibus circumfuso fit, tam anime quam Ecclesie uniuersalis protectio, et satisfactio et a[d]securatio.
Ipse est sanguis, in quo est anima omnis carnis, Leu. 17, [14], quia ab eo est uniuersa salus hominis.
Ipse est sanguis, in quo est anime sedes, Deut. 12, [23], quia in Christi sanguine est et dignitas et requies animarum.
Ipse est sanguis uacce rufe sine macula, aspersus ad expiationem omnium immundorum, Num. 19, [2], quia charitate illius flammantis anime et tincte carnis, tanquam uacce rufe ab omni macula aliene, fit purgatio omnium peccatorum.
Hic est sanguis duodecim uitulorum, aspersus in populum et in librum legis, et in tabernaculum et in omnia uasa ministerii, Ex. 25 [= 24, 4-8] et Hebr. 9, [19.21], quia propter Dei populum fusus est, ad duodecim fructus ligni uite, [Apoc. 21, 2], a[d]sequendos, cuius deuotione ac fide, sacre Scripture intellectus aperitur in Ecclesia, et sacrorum uasorum, id est hierarchicorum ministrorum ministriarum disponuntur, et aperiuntur m[y]steria sacramentorum.
Hic est sanguis federis a Deo missi, Hebr. 9, [20], cuius uirtute, mediante fide et deuotione, Deo copulamur et consiliamur.
Hic est sanguis noui et eterni testamenti, Matth. 26, [28], cuius efficacia renouamur et confirmamur in intellectu et affectu.
Hic est sanguis, quo uestis qua uestitum est Verbum Dei aspersa est, Apoc. 19, [13], ad cuius imitationem omnia expensa nostra debent mortificationem sapere et monstrare, et in omnibus cogitationibus, lo[c]utionibus et actionibus, eius debemus rubore fulgere, 4 Esdr. [7, 28-30.55] : Reuelabitur filius meus [I]esus cum his qui cum eo iocundabuntur qui relecti sunt annis quadringentis. Et post annos hos, morietur filius meus Christus, et omnes qui spiramentum habent homines. Et conuertetur seculum. Quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt.
Capitulum secundum :
De m[y]steriis crucis Christi.
Set, quia ipsius sanguinis effusio in cruce et per crucem facta est, a[d]nectenda sunt ipsius uiuifice crucis m[y]steria.
Ipsa enim est lignum uite, Gen. 2, [9], uitam reparans et a morte preseruans.
Ipsa, ar[c]a Noe, Gen. 6, [18], a Gehenne diluuio saluans.
Ipsa, ramus oliue, Gen. 8, [11], pacatam iram Dei nuntians.
Ipsa, ar[c]us nubium, Gen. 9, [13], diuini federis pacta rememorans.
Ipsa,ligna sacrificii Abra[h]e Isaac humeris baiulata, Gen. 22, [6].
Ipsa, scala Iacob celi aditum prestans, Gen. 28, [12].
Ipsa, baculus Iacob, Gen. 32, [10], nostram imbecillitatem sustentans.
Ipsa, lectus Iacob, Gen. 48, [2], in omni pressura quietem parans : Confortatus sedit in lectulo, etc.; et cap. 50 alias 49, [32] : Collegit pedes suos super lectulum, et obiit.
Ipsa, [plaustra] Ioseph, Gen. 45, [21.27].
Virga Moysi, Ex. 7, [8 sqq.], prestigia destruens et demonum machinamenta detegens et eneruans.
Ipsa, uirga Aaron diuinum beneplacitum indicans, Num. 17, [5-8].
Ipsa, lignum amaras aquas, id est aduersitatum amaritudines dulcorans, Ex. 16, [23].
Ipsa, palus serpentis enei omnes uenenosas suggestiones sanans, Num. 21, [9].
Ipsa, uectis ferens botrum insigne terre promissionis indicium, Num. 13, [24], assumptum ex terrarum circuitu mansionum.
Ipsa, cl[y]peus Iosue, eiusdem 8, [18], in qua aduersariorum expiuntur tela, et uires hostium eneruantur.
Ipsa, funis coccineus, qua fideles anime conseruande ab exterminio consignantur, Ios. 2, [18].
Ipsa, palma De[b]bore, Iud. 4, [5], in qua omnium hostium uictoria celebratur.
Ipsa, clauus Iahel, Iud. 4, [21-22], in quo Sisaram, id est diaboli uirtus conteritur.
Ipsa, torcular Gedeonis, Iud. 6, [11], in qua purgantur meritorum firmenta.
Ipsa est plaustrum Philist[h]iim circumducens ar[c]am federis Domini, 1 Reg. 5, [8 sqq.], qua incrudeli flagellantur.
Ipsa, baculus Dauid, 1 Reg. 17, [40], in quo Goliath, id est diabolus expugnatur.
Ipsa, uirga Ionathe, 1 Reg. 14, [27], per quam gustata diuina suauitas spiritualem reparat uisum.
Ipsa, postes oliuarum, 1 Reg. 6 [= 3 Reg. 6, 31], Ecclesiam pietate decorans.
Ipsa, templi ostium ingressum celestem reserans, 3 Reg. 7, [50].
Ipsa, duo ligna Sarept[h]ane, 4 Reg. 17 [= 3 Reg. 17, 10-12], spiritualem uitam sustentans; ad litteram, duo ligna crucem formant. Hec colliguntur, ut in eis farine modicum, caro scilicet dominica, decoquatur.
Ipsa, thau in frontibus, Ez. 9, [4], animas sanctas consignans.
Ipsa, uirga Assueri, [E]sth. 15, [15], signum diuine clementie.
Ipsa, signum Dei uiui, Apoc. 7, [2], filios gratie a filiis ire distinguens.
Capitulum tertium :
De forma crucis, significata in libro nature, per quemlibet quaternarium laudabilem, ubi et de tetragram[m]aton.
Et, quia crucis + signum et figura tetrangula est, ideo quilibet quaternarius laudabilis c[h]arac[t]erizat nobis, crucis m[y]sterium. Quaternarius, dico, consideratus, tam in libro nature, quam in libro Scripture.
In libro quidem nature, possumus figuram crucis assumere, et eius tetragonum commendare :
Per nomen Dei uenerabilissimum et ineffabile tetragram[m]aton. Loquor enim nunc de ipso, non ut tale est, non ut de ipso Scriptura loquitur, de quo aliquid supra dictum est, cum ageretur de Vnitate et Trinitate diuina.
Ipse enim littere quattuor sacri nominis in forma crucis descripte. Vt Iot[h] sit suprema et Vau infima; He uero, tam dextera quam sinistra euidenter exprimunt Trinitatis inuocationem, quam exprimimus in consignatione, qua nos munimus signaculo sancte crucis dicentes : In nomine Patris extendentes manum ad caput, et Filii declinantes manum ad pectus, et Spiritus Sancti trahentes manum ab humero sinistro ad dextrum. Sicut enim supra dictum est : Ioth signat Patrem, Vau Filium, sed He Spiritum Sanctum.
Similis figuratio et imaginatio potest :
In quattuor quadris celi, in quattuor partibus orbis,
in quattuor temporibus anni, in quadruplo quadrante diei.
Humani quoque corporis dispositio, crucis formam euidenter ostendit, si altum capitis et profundum pedum et extensionem attendimus brachiorum.
Hoc etiam ipsius corporis partes insinuant, scilicet : quattuor humores, quattuor elementa, quattuor membra radicalia, quattuor qualitates et quattuor complexiones.
Hoc etiam aduerti potest in tota machina mundiali, quantum ad : quattuor causas, quattuor qualitates primarias, quattuor partes periodales, scilicet initium, augmentum, declinationem et defectum, quattuor partes dimensionales, que sunt longitudo, latitudo, sublimitas et profundum.
Omnes etiam numerorum species, ex quaternis partibus congreg[a]te seu generate, que in figura crucis describi possunt.
Notabile, sequens non est de textu. Innocentius, lib. de Sacrificiis : M[y]sterium, quod in quattuor litteris auri lamina continebat, in quattuor partibus forma crucis explicuit, et ideo signo crucis auri lamina cessit, quam legalis pontifex gerebat in fronte [Ex. 28, 38], pontifex euangelicus crucem gerit in pectore.
Capitulum quartum :
De forma crucis significata in libro Scripture.
Set, et in libro Scripture inueniuntur quaternitates et tetragoni multiplices, crucis m[y]steria commendantes. Omne enim quod Scriptura introducit artificialum quadrangulum, potest ad crucis m[y]sterium trahi, et ex proprietatibus, et usibus uel effectibus eorum potest crucis rationabiliter m[y]sterium predicari, ut uerbi gratia :
Ar[c]a federis quadrangula de qua, Ex. 25, [10], fieri preceptum fuit de imputribilibus lignis, scilicet de lignis se[t]im, signat incorruptionis effectum, per crucis lignum. Iterum, ipsa ar[c]a, (sicut dicit Apostolus), Hebr. 9, [4], continebat tabulas testamenti, manna et uirgam Aaron, et ipsa crux efficit in anima diuine cognitionis splendorem, suauitatis dulcedinem et uirtutis rectitudinem.
Tabernaculum, Ex. 26, [1 sqq.], suo tetragono, signat cultum Dei per uirtutem crucis, per quattuor mundi [******ta] dilatandum.
Propitiatorium quadrangulum, Ex. 25, [17 sqq.], remissionem offense et placa[t]ionem indignationis Dei signat obtineri per crucem.
Mensa propositionis quadrangula, Ex. 25, [23-30], signat celestis pabuli iugem copiam in cruce.
Altare, quia in cruce offertur Deo acceptabilis hostia, Ex. 27, [1 sqq.].
Velum quadrangulum, profunda signat et latentia crucis m[y]steria, Ex. 19 [= 26, 31 sqq.].
Rationale quadrangulum; crux est in pectore pontificis, dirigens ueritatis m[y]steria et iudi[c]ia equitatis, Ex. 39, [8-19].
Expansio alarum Cherubin super propitiatorium, Ex. 25, [18-22], et expansio alarum Seraphin, Is. 6, [2-3], clamantium alter ad alterum, extensionem manuum Christi in cruce signant ad propitiandum, ad impetrandum, ad protegendum.
Quattuor colores in pannis tabernaculi, Ex. 26, [1], signant quattuor efficacias uirtuosas dominice crucis, et tam per fidem credite, quam per imitationem baiulate, ut :
In b[y]sso intelligatur puritatis candor,
in h[y]acintho celestis Sapientie fulgor,
in purpura constantie et tolerantie passionum uigor,
et in cocco bis tincto charitatis feruor.
Quattuor operimenta tabernaculi, Ex. 26, [11.14], crucem significant a quattuor generibus temptationum protegentem, iuxta illud Ps. [90, 1.5.6] : Qui habitat in adiutorio Altissimi, etc.
Non timebis a timore nocturno, que est temptatio leuis et occulta.
Non timebis a sagitta uolante in die, que est temptatio leuis et manifesta.
Non timebis a negotio perambulante in tenebris, que est temptatio grauis et occulta.
Neque a demonio meridiano, que est temptatio grauis et manifesta.
Ipsa crux fuit, que ad sui ipsius predicationem, quattuor euangelistas in quattuor mundi partes distribuit, in uarietate facierum et unitate intentionum, significata per quattuor animalia, Ez. 1, [5-14].
Ad hoc idem faciunt quattuor rote, ibidem [15-21], quibus crucis predicatio fuit celeriter delata.
Item quattuor uenti, Zach. 6, [5], et quattuor equi, ibidem [1-8].
Quattuor equi, Zach. [6, 1-8] et Apoc. 19 [= 6, 2-8], dant intelligi ipsius crucis delate defen[s]ionis audaciam per apostolos.
Quattuor animalia circa sedem Agni, Apoc. 6 [= 5, 6 sqq.], describunt, quia eius ecclesiastici prelati per crucem se iuuant et communicant.
Ciuitas, per quam figuratur beata patria, in quadro posita est, quia omnes in ea congregandi, scilicet beneficio crucis.
Quattuor flumina paradisi, Gen. 2, [10], designant quattuor Scripture sacre intellectus, per crucem aperiri.
Quattuor cornua et quattuor fabri, quibus uentilantur Iuda et Israel et [I]erusalem, quattuor crucis cornua sunt, quibus omnium malorum potentia eneruatur, Zach. 1, [18.20.21]. Ex quattuor crucis cornibus spirant quattuor aromatice species, quibus conficiebatur th[y]miama, et quattuor electissime species, e quibus fiebat oleum unctionis, Ex. 30, [23-25.34-35], spirituales scilicet uirtutum fragrantie, deuotione et suauitate, animam afficientes et sanctificantes.
Quattuor uirtutes principales :
In ar[t]e crucis prudentia, que percussit superbum.
In dextro cornu fortitudo, infernum concutiens.
In sinistro temperantia modificans.
In pede uelut fundamento iustitia, cuncta lustrans et saluans.
Capitulum quintum :
Quomodo crux Christi figuratur nomine signi.
Et, quia ipsa crux uocatur a crucifixo diuino Iesu Christo, signum filii hominis quod in celo apparebit, tempore iudicii, Matth. 24, [30], ideo Scriptura sacra, sub nomine signi, figuras eius multimodas introducit, uidelicet :
Signum sanguinis, super postes filiorum Israel prohibens exterminium, Ex. 12, [13] : Erit sanguis uobis in signum in edibus in quibus, etc.
Signum in manu, et moninentum ante o[c]ulos; et ut lex Domini semper sit in ore, Ex. 13, [9], quia crux Christi debet in opere, in intentione et in ore portari.
Signum rubeum Ra[h]ab meretricis fidelis, Ios 2, [17-18], defendens ab incursu hostium. Erimus innoxii a iuramento, si non fuerit signum funiculus iste coccineus.
Signum federis inter Deum et terram, conseruans pactum initum, Gen. 7 [= 9, 16].
Signum positum in [C]ain, ne interficeretur, Gen. 4, [15].
Signum thau, a morte liberans, Ez. 9, [6].
Signum amoris super cor sponse, a uanite sequestrans, Cant. [8, 6].
Signum leuatum in nationibus, et signum populorum protegens dimicantes, Is. 11, [10.12].
Signum Dei uiui, in conuersatione deificans, Apoc. 7, [6].
Signum in libro sacre Scripture positum, claudens et reuelans m[y]steria, Dan. 12, [4] et Is. 29, [11], et Apoc. 5, [2]. Venerabilis Beda : Non nisi tali morte uoluit consummari, qua regie potestatis indicium (quo fidelium frons armaretur) emineret? Sed solum crucis expectandum est uexillum, cuius figura et celer[r]imo dextere motu, qua maligni hostis temptamenta depingi et ipsa nihilominus figura monarchie singularis potuisset typus haberi. Quomodo triumphum crucis exponens, Apostolus ait : In nomine Iesu omne flectatur, etc., [Phil. 2, 10].
Hoc est enim, quod eiusdem crucis cacumina celos tendunt, ima petunt inferos, cornua terram tegunt.
Capitulum sextum :
De Domini nostri Iesu Christi quiete, per mortem.
Et, quoniam in ipsa cruce fuit labor, qui terminari debuit ad quietem, ideo quieuit Dominus Iesus, cui quies fuit illa uenerenda dormitio, qua sabbato iacuit caro gloriosissima in sepulchro, et anima fuit apud patres in lumbo.
Est igitur sabbatum, quod illam quietem exercuit, scilicet ipsum quod dominicam diem resurrectionis precessit, de quo dicitur, Matth. 28, [1] : Vespere autem sabbati que lucescit in prima sabbati, etc.; Ioan. ultimo [= 19, 31] : Iudei ergo, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, etc.
Est et sabbatum, quod eandem requiem figurauit et hoc multiplex, uidelicet : Dies septima in qua requieuit Deus ab omni opere quod patrarat, [Gen. 2, 2], quia hic ab omni labore passionis. Sabbatum sanctum memoriale et sabbatum sancte requietionis, Leu. 23, [3]. Nunquam enim, a memoria debet excidere, in quo beate et sempiterne quietis felicitas figuratur.
Ille fuit sopor, quem immisit Dominus in Adam, Gen. 2, [21], plenus reuelationibus et diuinis splendoribus. [Notandum].
Ille fuit sabbatum ad quod sequitur sabbatum quietis eterne, Is. ultimo [= 66, 23] : Erit sabbatum ex sabbato. Illud sabbatum secundo primum, Luc. 6, [1], quia primo primum fuit illud, quo quieuit Deus post opus creationis, sed in isto requieuit post opus reparationis, quod tum primitatem habet, quia Christus est primogenitus mortuorum [Col. 1, 18], uel quia in eo, primo data est animabus patrum quies diuine uisionis. In eo, discipuli uellentes spicas et manibus confricantes [Luc. 6, 1] suam consolabantur esuriem, quia ex Scripturis intellectum querentes eo consolabantur, implendo operibus quod intellectu carpebant.
Illa fuit dormitio pacifica, quies nunquam de cetero perturbanda, de qua Ps. [4, 9] : In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Augustinus, lib. 9, Confessionum : O in pace ! O in idipsum ! O qui dixit : Obdormiam et somn[u]m capiam! Quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo qui scriptus est : Absorbata est mors in uictoria, [1 Cor. 15, 54]. Et tu es in idipsum ualde qui non mutaris, et in te requies obliuiscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum. Hec Augustinus.
Ille fuit somnus ad resurrectionem gloriosam terminatus, Ps. [3, 6] : Dormiui, et somnum cepi, et exurrexi. In quo somnio caro requieuit in spe, Ps. [15, 1] : Conserua me, Domine, etc., et infra [9] : Letatum est cor meum, et exultauit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe, propter certitudinem future resurrectionis, die tertio ipsius Christi, et die iudicii membrorum eius.
In illa requie ab[s]or[p]ta est omnis iniquitas, quia a facie malitie collectus est iustus, Is. 57, [1-2], et ideo sequitur : Veniat pax, et requiescat in cubili suo, Christus scilicet in sepulc[h]ro,qui ambulauit in directione sua.
Illa fuit accubatio leonis de tartaro triumphantis, et asportantis in predam animam, de quo, Gen. 49, [9] : Ad predam, ascendisti. Requiescens accubuisti ut leo, et quasi leena, dicitur de Iuda..
Illa requies Beniamin, habitantis confidenter, et tota die in t[h]alamo quiescentis, Deut. 33, [12] : Et Beniamin, amantissimus Domini habitabit confidenter tota die in eo tota die; quasi in t[h]alamo morabitur et inter humeros illius requiescet ; quia et anima illa iam quiescebat in gloria, et de corporis suscitatione nulla[t]enus formidabat. Et ideo ibi fuit Beniamin in mentis excessu, sicut dicitur in Ps. [67, 28], quia, toto illo triduo, anima beatissima fuit in beatitudinis comprehensione, sicut et a sue creationis principio constituta.
Capitulum septimum :
De Domini nostri Iesu Christi resurrectione, tertia die facta, et eius figuris.
Sicut so[m]nus terminatur ad uigiliam, ita mors Domini nostri Iesu Christi et quies illa tridui ad resurrectionem terminum habuit, que in Scriptura, per diuersos hominum status et euentus, et in natura, per diuersas proprietates, prefigurata inuenitur.
Christi ergo resurgentis figuram gessit :
Samson, Iud. 16, [3] : Dormiuit Samson usque ad noctis medium; et mane consurgens apprehendit ambas fores porte cum postibus suis et sera, imponensque humeris portauit ad uerticem montis, qui respicit [H]ebron; in quo figuratur Christi potestas, non solum ad resumptionem proprii corporis, sed etiam destruenda claustra inferni, et ad subuertendas potentias diaboli. Vnde Gregorius : Samson, nocte media non solum exiit, sed etiam portas tulit, quia uidelicet Redemptor noster ante lucem surgens, non solum liber de inferno exiit, sed etiam inferni claustra destruxit. Portas tulit, et montis uerticem subiit, quia resurgendo claustra inferni abstulit, et abscondendo celorum regna penetrauit. Supradictum de pace ideo.
Ionam etiam prophetam figuram gessisse Saluatoris, qui triduo iacuit in sepulchro et tertio resurrexit, sicut Ionas tribus diebus fuit in uentre ceti, et tertio euomitus, ipse Saluator declarat, Matth. 12, [40].
Iud[a] quoque patriarcha, Christi resurgentis quodammodo tulit imaginem, cum de ipso dictum est, Gen. 49, [9] : Catulus leonis Iud[a]. Quis suscitabit eum [?]. Christus enim significatus est in catulo leonis, qui natus tribus diebus et noctibus dormire dicitur, et tertia die uoce patris et rugitu tremefacto loco, in quo iacet, ex[c]itatur. Sic Christus, qui puer natus fuit nobis, per mortem triduo in sepulc[h]ro quieuit, et die tertia terre motu consequente surrexit. Et, quia id sua potestate peregit, ideo dicitur : Quis suscitabit eum [?], quasi nullus nisi ipse qui dixit : Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam, Ioan. 10, [18]. Ideo Apoc. 5, [5] : Ecce uicit leo de tribu Iuda, etc.
[De figuris resurrectionis Christi in compe[dio] ibi plura dicuntur.
Sic ursa dicitur fetus suos informes, die tertio lambendo formare.
Sic pe[l]icanus pullos suos serpentino ueneno peremtos, die tertio proprio sanguine curat et sanat.
Sic [p]henix unica auis Arabie, postquam semetipsam in aromaticis lignis congregatis et alarum afflatione succensis, comburit :
Prima die, de suis cineribus nascitur, quid paruus uermiculus quasi brutus.
Secunda, producit alas.
Tertia, iam auis perfecta ad amenissimum montem transuolat.
Ita Christus in paradisum cum animabus sanctorum patrum ascendit.
Sic denique panthera, animal pulchrum et uarium, postquam refecta est, aromaticis et odoriferis herbis, dormire debet biduo, et die tertia ex[c]itatur, tantum odorem ex ore suo respirans, et clamans, quia omnia animalia uocem eius audientia ad eam conueniunt ipsius odoris fragrantia delectata, excepto dra[c]one, qui uocem et odorem panthere ferre non preualens, fugit et latitat in cauernis.
Manifesta figura est, quod Christus post triduum resuscitatus, et uirtutum omnium odore refertus apostolos, et per apostolos ceteros fidelium traxit ad seipsum, sicut ipse dixit, Ioan. 12, [32] : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Vnde in Cant. 1 cap. [3], uox est fidelium : Trahe me, post te in odorem curremus unguentorum tuorum. Propter hoc dicitur, Os. 6, [3] : Viuificabit nos post duos dies; et in die tertia suscitabit nos, et uiuemus in conspectu eius. Sciemus, consequemurque ut cognoscamus Dominum.
Hoc quoque m[y]sterium Scriptura sacra multipliciter prefigurauit in uetere testamento, in quo inuenitur dies tertia, multis priuilegiis insignata :
Et primo, in die tertia, facta fuit terre nascentium prima productio, Gen. 1, [12] : Protulit terra herbam uirentem, et afferentem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum. Reuiruit enim, in Christo humana natura, que quasi per passionem aruerat, iuxta illud Ps. [21, 16] : Aruit tanquam testa uirtus mea, etc. Vnde resurgens, dixit [Ps. 27, 7] : Refloruit caro mea. Et nos possumus dicere [Ps. 66, 7], quod terra nostra dedit fructum suum.
Item, pincerna Pharaonis uidit uitem, in qua erant tres propagines, etc., Gen. 40, [12-13], cui dixit Ioseph : Tres adhuc dies sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum. Vitis enim, habens tres propagines, Christus est habens tres naturas, uidelicet corporalem, spiritualem et diuinam. Hic, die tertia resurgens, in gradum pristinum restitutus est, quia humana natura, in eo, restituta est ad pristinam dignitatem, ad impassibilitatem scilicet, que collata fuerat homini, in primo die sue conditionis.
Item, die tertia, aduentum populi in montem Sina[i]. Se, primo, Deus manifestauit plebi sicut scriptum, Ex. 19, [10-11] : Dixit Dominus Moysi : Vade, et sanctifica populum hodie, et cras, lauentque uestimenta sua, et sint parati in diem tertium; in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem S[i]nai. In quo significatur, quod Christus, in sua resurrectione, manifestauit seipsum in monte Galilee apostolis, sicut constituerat illis Iesus, Matth. 28, [16]; et ostendit humanam naturam, que tribus diebus latuerat, anima in inferno et corpus in sepulc[h]ro.
Ex quibus potest colligi quod, die tertia resurrectionis, humana natura in Christo fuit :
Decorata per fecunditatem germinationis.
Exaltata per dignitatem impassibilitatis.
Recon[c]iliata per sacrificium precedentis passionis.
Et manifestata per aspectum uisionis.
Ipse quoque Dominus noster, Iesus Christus, diem tertiam illustrauit miraculo, dum die tertia nuptie facte sunt in [C]ana Galilee, in quibus aquam conuertit in uinum, Ioan. 2, [1 sqq.], et resurgens tristitiam uertit in gaudium, iuxta illud Ps. [29, 12] : Conuertisti planctum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, passibile corpus, et circumdedisti me letitia gloriose reformationis. Ipse, post triduum sufferentie turbarum, fecit miraculum de refectione et multiplicatione panum et piscium, Marc. 8, [1 sqq.], sic et post resurrectionem, refecit discipulos ad mare T[i]beriadis, Ioan. 21, [1 sqq.], pane et pisce; et cum comedisset sumens reliquias, dedit eis, Luc. 24, [42].
Hoc idem significauit, quando soluendum per passionem sui corporis templum, post triduum reedificaturum se esse predixit, Ioan. 2, [21-22]. Hoc ipsum, ipse predicendo turbationi discipulorum, prouidit, Matth. 17 [= 20, 18-19] : Ecce ascendimus [I]erosol[y]mam, etc., et post : Et die tertia resurget.
Ex quibus, patet diem tertiam resurrectionis dominice fuisse diem iocunditatis, refectionis, perfecte reparationis, plene consolationis.
De hac die, Ps. 117, [24] : Hec dies quam fecit Dominus; exultemus, et letemur in ea. Demonstratur tanquam dies :
Singularis precellentie, Is. 8 [= 4, 2] : In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, etc.
Hec dies : Principalis significantie. Significat enim resurrectionem generalem, unde 4. Reg. 6 [= 7, 9] : Dies boni nuntii est; quam fecit Dominus, Ps. 117, [24].
Specialis sanctitatis letitie et reuerentie; ideo Neh. 8, [9] : Dies sanctificatus est Domino Deo nostro, etc. Exultemus et letemur in ea. [Ps. 117, 24]. Sed debet esse letitia sancta, iuxta illud Iudith 16, [24] : Erat populus iocundus secundum faciem sanctorum. Alioquin competit illud Neh. 13, [17] : Que est hec res mala quam uos facitis, et pro[f]anatis diem sabbati [?]. Igitur hac die letari competit, secundum faciem sanctorum, id est cum honestate et modestia, et operibus pietatis, iuxta illud 2 Esdr. 8, [10] : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non preparauerunt sibi; quia sanctus dies Domini est, et nolite contristari; gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. Alibi legitur : Sanctus enim est hic dies Domini, et nolite mesti esse. Dominus enim clarificabit nos.
[Capitulum octavum] :
Hec clarificatio est tempore resurrectionis generalis expectanda, cuius ponit Beatus Ambrosius, in lib. de Excessu, fratris sui persuasionem et m[y]stica s[y]mbola his uerbis. De argumentis generalis resurrectionis : Tribus euidentius colligitur resurrectionis fides, ualet ratione, uniuersitatis exemplo, testimonio rei geste; quia plurimi resurrexerunt.
Ratio euidens, quia cum omnis uite nostre usus in corporis animeque consortio sit, resurrectio autem, aut boni actus premium habeat, aut penam improbi; necesse est corpus resurgere, cuius actus ex[penditur].
Propemodum absurdum uidetur, ut solus atteratur, qui non solus errauit; aut solus gloriam referat, qui non solus glorie militauit. Plena, (ni fallor), et iusta ratio : sed ego rationem a Christo non exigo. Resurrectio omnibus attributa est : sed ideo difficile creditur, quia supra nostrum meritum, Dei munus est.
Prima igitur resurrectionis fides, usus est mundi, rerumque status omnium, generationum series, successionum uices, obitus ortusque signorum, diei et noctis occasus, eorumque [qu]otidie tanquam rediuiua successio.
Quid miraris si homines, (quos acceperat), terra restituet; cum seminum corpora quecumque susceperit, uiuificet, erigat, uestiat, muniat, atque defendat [?]. An de reparandis arboribus diuina est prouidentia, de hominibus nulla cura! Et qui ea que ad usus hominum dedit, perire non passus est; hominem perire patietur, quem ad imaginem suam fecit [?]. Hic ponatur exemplum de [ph]enice aue Arabie, de qua supra.
Capitulum nonum :
De Ascen[s]ione, et eius signis, et effectibus, secundum quindecim gradus.
Sicut dicit Augustinus, in sermone de Ascen[s]ione : Resurrectio Christi spes nostra est, quia sicut Christus resurrexit, ita et nos per eum resurrecturos confidimus. Sed ascensio eius glorificatio nostra est. Accepit enim celestis glorie pro nobis possessionem quasi procuratorio nomine. Vnde Am. 9, [6] : Qui edificat in celo ascen[s]ionem suam, et fasciculum suum super terram fundauit, quia dum celum ascendit et sedens ad Patris dexteram hierarchiam celestem sua presentia letificauit, ad illam beatitudinem hierarchiam ecclesiasticam preparauit. Ibi enim Christi excellentia conspicitur, hic suscipitur efficacia. Vnde fecit nobis de seipso ascen[s]ionis scalam, qui per diuinitatem ascendit celum et per humanitatem attingit terram, ut uerum sit illud, Sap. 8, [1] : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter, et in Ioan. 1 cap., [51] :Videbitis, ait, angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Vocans angelos, angelice puritatis et humilitatis sectatores. Hec est scala, de qua Gen. 28, [12-13], uidit Iacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens celum; angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam; et Dominum innixum scale. Si scala est, gradus habet; hos in quindenario numero, tam natura quam Scriptura, quam et gratia symbolice commendat.
Natura quidem in quindecim mundanis orbibus, de quibus dictum est supra, ubi actum est de c[h]aracteribus s[y]mbolicis. Nam in ascensu celi, secundum motum primum, in quindecim gradibus hora una.
Scriptura uero in quindecim canticis graduum, qui in psalterio continentur, a Ps. II9 usque ad Ps. 133 inclusiue. Et quia huius numeri progressio naturalis in centum uigenti summam excrescit, ideo Spiritus Sanctus, in die Pentecostes adueniens in centum uigenti credentium multitudinem, hunc numerum aptum suo superaduentui designauit.
Gratia denique horum graduum in quindenario commendat m[y]sterium, dum per e[x]ercitium septem uirtutum et octo beatitudinum in uia, ad beatitudinem celestis patrie peruenitur.
Possunt quoque quindecim gradus, ad presens ex Scripturis de Ascensione uario modo loquentibus elici, secundum quos Christus ascen[s]ionem suam et Ecclesie, que corpus eius est, in celo edificauit :
Quorum quinque pertinet ad restaurationem, decoris ciuitatis superne,
quinque ad reparationem, habilitatis capacitatis humane,
et iterum quinque ad refrenationem, t[y]rannidis diabolice.
[Restauratio]. Restaurauit enim pulchritudinem illius superne ciuitatis multis modis :
Primo, patefaciendo ingressum, Mich. 2, [13] : Ascendit pandens iter ante eos; et infra : Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.
Secundo, reintegrando numerum, Ps. [67, 18] : Currus Dei decem milibus multiplex, millia letantium, scilicet angelorum; et sequitur : Ascendisti in altum, cepisti captiuitatem. Hoc respicit eos, quos de humano genere secum adduxit, et adducet.
Tertio, cumulando solatium, Ps. [46, 6] : Ascendit Deus in iubilatione et Dominus in uoce tube, quia sicut uictor.
Quarto, sublimando imperium, Ps. [67, 34] : Psallite Domino, qui ascendit super celum celi, ad orientem; et post [36] : Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel ipse dabit uirtutem et fortitudinem plebi sue. Benedictus Deus.
Quinto, deriuando in fluxum, Eph. 4, [10] : Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes celos, ut adimpleret omnia.
[Renouatio]. Renouauit etiam, et reparauit humane capacitatis habilitatem, que est per habitus uirtutum et gratie, per quos homo fit habilis ad beatitudinem, et quorum nobis Deus in seipso ostendit formam et exemplum.
Et primo, per sanctitatem pudicitie, Is. 11, [1] : Egredietur uirga de radice Iesse et flos, etc. Et per hoc, ordinatur homo ad se. Hanc singularitatem habuit Christus.
Secundo, per sinceritatem innocentie, per quam homo ordinatur ad proximum, Ps. [23, 3] : Quis ascendet in montem Domini [?], etc., usque : Innocens manibus, etc. Et Christus est, qui peccatum non fecit, etc., 1 Petr. 3 [= 2, 22].
Tertio, per sublimitatem confidentie, per quam homo ordinatur ad Deum. In cuius designatione dicitur, Gen. 46, [29] : Iuncto Ioseph curru suo, ascendit obuiam patri ad eumdem locum. Currus est desiderium, quo uectus Christus, dum desiderauit humano generi conquirere celestis beatitudinis regnum. Ascendit patri obuiam, et sedit ad dexteram eius, id est in equalitate maiestatis.
Quarto, per suauitatem beniuolentie, que ordinat hominem ad prosequendum omne bonum, quod designatur, in Cant. 3, [9-10] : Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, id est [I]erusalem celestem, super quam residet et quam portat. Hec habet reclinatorium aureum propter sempiternitatem uite; columnas argenteas propter serenitatem sapientie; ascensum purpureum propter suauitatem beniuolentie, et hoc notatur cum subdit : Media charitate constrauit. Sine hac enim nullus ascendit, unde Iob 36, [32-33] : In manibus abscondit lucem, et precipit ei ut rursus adueniat. Annuntiat de ea amico suo, quod possessio illius sit, et ad eam possit ascendere.
Quinto, per stabilitatem perseuerantie, qua ordinatur homo ad perferendum omne malum. Hanc designat nobis Scriptura sacra, Eccli. 46, [11], loquens de Cale[b] : Dedit Dominus Cale[b] fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi uirtus, ut ascenderet in excelsum terre locum, et semen ipsius obtinuit hereditatem. Cale[b], quasi cor aut quasi omne cor, signat uirum cordatum, fortem et ualidum, ad omnia aduersa perferenda; per que transiens, Dominus Iesus ascendit [in] excelsum locum, terre uiuentium, [Ps. 141, 6], et nobis eadem uia ascendendum esse declarauit.
[Refrenatio]. Refrenauit denique et repressit diabolice crudelitatis t[y]rannidem:
Primo, per humilitatem condescendentie.
Hunc gradum constituit Christus in sua incarnatione, per quam diabolicas conculcauit superbias, Ps. [17, 10-11] : Inclinaut celos, et descendit.
Tunc celos inclinauit, quando terrenis celestia copulauit,
quando descendit summum ad imum,
Deus ad limum, Dominus ad seruum,
plenum ad uacuum, spiritus ad carnem,
impassibilis ad passibilitatem, immortalis ad mortalitatem.
Et per hoc caligo, id est diabolus,sub pedibus eius, id est ab eo suppeditatus est. Et ideo ascendit super Cherubin, quia [Luc. 18, 13], qui se humiliat, exaltabitur. Humiliauit ergo Christus seipsum, propter quod et Deus exaltauit illum. Qui ergo uoluerit ad huiusmodi ascensum pertinere, debet pedes conuersationis ponere, ubi Christus impressit uestigia diaboli, scilicet in se,
calcando superbias per humilitatem;
purgando spurcitias per contritionem, et asperitatem et honestatem;
declinando fallacias per cautelam; abdicando blanditias per disciplinam;
superando et tolerando molestias per patientiam.
Secundo, refrenauit diabolice crudelitatis t[y]rannidem, per humilitatem perfecte iustitie uel obedientie.
Hunc gradum posuit Christus in baptismate, et diabolicas expurgauit spurcitias, Matth. 3, [16] : Iesus autem baptizatus, ascendit de aqua. Et celi aperti sunt super eum, etc. Vnde in hoc ipso figuram dedit nostre ascen[s]ionis in celum, quod ei apertum fuit, postquam baptizatus ascendit de aqua, quia et nos per purificationem illecebrarum omnium ascendere ualemus. Hoc figuratum fuit, Gen. 1 [= 2, 6] : Fons ascendebat de terra, irrigans superficiem terre. Hic fons est aqua baptismi, uel gratia iustificationis.
Tertio, refrenauit etc., per humilitatem cautele.
Hunc gradum constituit Christus in temptatione, et diabolicas detexit fallacias, Eccli. 11, [1] : Sapientia humiliati exaltabit caput illius. Prou. 21, [22] : Ciuitatem fortium ascendit sapiens, detruxitque robur fiducie eius.
Quarto, refrenauit etc., per humilitatem discipline, per quam diabolicas docuit abdicare blanditias.
Hunc gradum collocauit quando ascendit in montem et docuit discipulos: Beati pauperes, etc., Matth. 5, [3] et infra [5, 5] : Beati qui lugent.
Hunc gradum ascendebat Dauid, de quo dicitur 2 Reg. 15, [30] : Rex Dauid ascendit cliuum Oliuarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, etc., in quibus dedit penitentie formam, per quam aperitur uia ad celestem patriam.
Quinto, refrenauit etc., per humilitatem patientie.
Hunc gradum statuit in crucifixione, et diabolicas superauit potentias, 3 Reg. 18, [44] : Nubecula, parua quasi uestigium hominis, ascendebat de mari, id est de amaritudine passionis, Luc. ultimo [= 24, 26] : O[p]ortebat pati Christum, etc.
Ad hunc gradum aspirabat anima, que dicebat Cant. 7, [8] : Ascendam in palmam, id est passionum uictoriam, et apprehendam fructus eius, id est celestem excellentiam.
Capitulum decimum :
De ascen[s]ionibus, quibus Christi ascen[s]io figuratur.
Sunt ergo Ascen[s]ionis Domini s[y]mbola, cuiuscumque rei ascensus ad dignitatem aliquam laudabilem ordinatus :
Siue ratione termini a quo :
Vt fons de terra, Gen. 2, [6], quia de infirmitate humana.
Vt nubes de mari, 3 Reg. 18, [44], quia de amaritudine mundana.
Siue ratione termini ad quem :
Vt in montem, Ez. 43 [= 11, 23] : Ascendit gloria Domini, super montem qui est ad orientem, id est ad celsitudinem equalitatis paterne, a quo habet eternam originem.
In celum, ut scala Iacob tangens celum, Gen. 28, [12].
Siue ratione modi ascendendi, quia potestatiue, 2 Par. 29, [20] : Consurgens diluculo Ezechias rex, adunauit omnes principes ciuitatis, id est apostolos, et ascendit in domum Domini. Ezechias auxiliator interpretatur ; gloriose, Is. 4, [2] : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terre sublimis, et exultatio his qui saluati fuerint de Israel.
Siue ratione meriti, quod est humilitas descen[s]ionis, cuius figura est :
Ascensus arboris, secundum descensum radicis, Is. 37, [31] : Mittet radices deorsum, et faciet fructum sursum.
Ascensus aque, secundum altitudinem originis, Ps. [18, 7] : A summo celo egressio eius, etc.
Siue ratione efficacie, ut patet in quindecim gradibus suprascriptis.
Porro, Domini ascendentis magnificentiam expresse predicat Scriptura sacra, quam quilibet studiosus poterit faciliter inuenire. Nam :
Hic est fons ascendens de terra ad irrigationem paradisi, Gen. 2, [6], quia ab ipso manat in sanctos et beatos omnis beatitudinis irriguum.
Hic est qui ascendit ad predam, Gen. [49, 9], quia omnia subiecta sunt pedibus eius, [1 Cor. 15, 26].
Hic est qui saliit in montibus et transiliit colles, Cant. [2, 8], quia transcendit omnem eminentiam nature create.
Hic est mons preparatus in uertice montium, Is. 2, [2], propter similem rationem et, quia omnem creatam ex[c]ellentiam non solum superat, sed perficit et exornat.
Hic est qui ascendit super celum celi, ad orientem, Ps. [67, 34], quia ad paterne maiestatis equalitatem, quam habet per eternam generationem.
Hic est qui ascendit super occasum. Dominus nomen est illi [Ps. 67, 5], quia omnem corruptionem culpe et pene, non solum in se, sed in omnibus membris suis potestatiue subegit, prout in ultima resurrectione clarebit.
Capitulum undecim :
De m[y]steriis Spiritus Sancti, quoad figurales nominationes.
Sic autem Dominus noster, Iesus Christus, in ascen[s]ione sua apostolis suam subduxit corporalem presentiam, ut eis de celo mitteret affluentiam gratie spiritualis, mittendo scilicet eis Spiritus Sancti donum.
Ex quo factum esse constat, felicissimum cum humana fragilitate commer[c]ium, ut humane nature ueritas unita sit Deo, et collocata in celo, et Spiritus diuini benignitas infusa hominibus, et collata sit mundo, iuxta illud Ps. [67, 13] : Ascendisti in altum, cepisti captiuitatem, accepisti dona in hominibus. Ascendit, quidem Deus in altum, quia in celum; cepit captiuitatem, quia spoliauit infernum ; accepit dona in hominibus, quia, dum apostoli et homines qui erant membra sua, acceperant Spiritus Sancti donum, ipse Christus dicitur accepisse in eis, tanquam caput corporis. Dedit ergo ut Deus, accepit ut Ecclesie caput.
Dedit, inquam, et misit Spiritum Sanctum in apostolos, die Pentecostes, in sonitu spiritus uehementis et in igneis linguis, [Act. 2, 2-3].
Habet igitur hoc donum subfigurationes symbolicas in Scriptura.
Dicitur namque :
Spiritus uehemens, Act. [2, 2], propter effectum timoris animam concutientis.
Aura lenis, Iob 4, [16] et sibilus aure tenuis, 3 Reg. 19, [12], propter suauem influxum sue cognitionis.
Aqua, propter effectum mundificationis, Ez. 36, [25] : Effundam super uos aquam mundam, et mundabimini, etc.
Spiritus, id est uentus propter occultum sue originis, Ioan. 3, [8] : Spiritus ubi uult spirat; et uocem eius audis, sed nescis unde ueniat aut quo uadat.
Mel, propter effectum dulcoris, Eccli. 24, [27] : Spiritus super mel dulcis, etc.
Lac, propter efficaciam nutrimenti, Is. 7, [21] : In die illa : Nutriet homo uaccam boum, et duas oues, et pre ubertate lactis comedet butyrum, etc.
Oleum et oliua, propter effectum spiritualis unctionis, Ps. [22, 5] : Impinguasti in oleo caput meum, Ecclesia de Christo, et alibi [Ps. 44, 8] : Vnxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie, etc. Hec est unctio que docet de omnibus, 1 Ioan. [2, 27].
Vinum, propter effectum sobrie ebrietatis et extatice eleuationis; de uino, Cant. 5, [1]; 7, [9]; 8, [2]. Item et mustum, Act. 2, [13].
Balsamum, propter effectum conseruationis et spiramem sancti odoris, Eccli. 24, [20].
Ros, propter efficaciam refrigerationis, Eccli. 43, [24] : Ros obuians ab ardore uenienti humilem efficiet illum.
[I]mber et pluuia fecundans, Is. 55, [10] : Quomodo descendit [i]mber et nix de celo, et illuc ultra non reuertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, etc.; Ps. [71,6] : Descendet sicut pluuia in uellus, etc.
Nubes contemperans et protegens, Matth. 17, [5] : Nubes lucida obumbrauit eos; ubi lux ad directionem, umbra ad contemperandum et protegendum pertinet.
Fons, riuus et fluuius, propter effectum satietatis. Fluuius igneus et rapidus, Dan. 7, [10], quia forti et feruenti motu rapit in Deum.
Fluuius splendidus, propter lucidum sapientie, Apoc. 22, [1] : Ostendit mihi fluuium aque uiue, splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.
Est ergo influxus Spiritus Sancti similis fluuio :
Viuido propter indeficientiam uirtutis, Ioan. 7, [38] : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aque uiue.
Splendido propter refulgentiam ueritatis.
Et feruido propter inardescentiam charitatis.
Dicitur etiam Spiritus Sancti donum:
Spiraculum uite, Gen. 2, [7].
Inspiratio, Act. 17, [25].
Flatus propter efficientiam uiuificantem, uegetantem, nutrientem et conseruantem, Is. 42, [5] : Hec dicit Dominus Deus, creans celos, etc., usque : Dans flatum populo qui est super eam, scilicet terram, et spiritum calcantibus eam, id est supergredientibus terrena.
Vestis, tunica, pallium, quia munit et ornat, Gen. 24, [65] : Rebecca tollens pallium suum, operuit se.
Ipsa etiam Rebecca figuram gessit Spiritus Sancti, de qua Hieronymus, in sermone de Assumptione beate Virginis, ait : Talibus priores sancti diuinitatis afficiebantur odoramentis, talibus inspirabantur de Christo presagiis, quod et nasciturus esset [in] mundo, in quo esset omnium salus et benedictio eterne hereditatis. Iste siquidem sunt fidei uestes : iste quibus priores sancti uestiebantur; iste quas Rebecca, immo Spiritus Sanctus secum domi habuit, quibus induit Iacob filium suum. Sed forte dicturus est aliquis : Quid ad Rebeccam Spiritus Sanctus pertinet [?]. Verum ne sexus in Deo suspicetur. Sub regula trium linguarum, Spiritus Sanctus diuerse accipitur. In, scilicet feminino genere dicitur; in greco uero, pro neutro inuenitur; et in latino masculinum esse decernitur. Qui nimirum Spiritus Sanctus bene per Rebeccam intelligitur. Et ideo totum est in m[y]sterio quod geritur, ut per uestimentorum fragrantiam Christus annun[t]ietur. Hec Hieronymus.
Sal, quia conseruat, 4 Reg. 2, [20] : Afferte mihi uas nouum, et mittite in illud sal. Hec est mens, per penitentiam renouata. Econtra, Ez. 16, [4] : In aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec inuoluta pannis.
Columba, quia innocentiam designat et prestat, Matth. 3, [16] : Vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et uenientem super se; et idem Luc. 3, [22].
Ignis, quia consummit extranea, illuminat, et sursum agit. Thren. 1, [13] : De ex[c]elso misit ignem in ossibus meis.
Lingua, quia facundiam donat, immo linguarum omnium noti[t]iam.
Vt sicut ab una hebrea lingua omnes lingue diuise fuerunt in edificatione turris, Gen. 11, [1-9], ita ad eandem hebream linguam omnes recurrerent, per unitiuam uirtutem Spiritus Sancti, sicut riui ad fontem, a qua processerant.
Exemplum, in uno cibo manne qui omnium uoluntati deserviebat, Sap. 16, [21]. Item exemplum, in una Christi Domini scriptione, quando digito scribebat in terra, in qua omnes sua peccata cognoscebant, Ioan. 8, [6]. Item, in una iudicis eterni uirtute, per quam in iudicio extremo singulorum, merita et demerita erunt in omnibus manifesta, Matth. 25, [31 sqq.].
In his omnibus datur intelligi infinita uirtus Spiritus Sancti, et Domini nostri Iesu Christi; cuius
Inextimabilis sapientia, in congregatione linguarum, Sap. 1, [7] : Spiritus Domini repleuit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet uocis.
Indicibilis bonitas, in congregatione saporum, Sap. 12, [1] : O quam bonus et suauis est, Domine, Spiritus tuus, etc.
Incomprehensibilis pietas, in absolutione adul[t]ere, per cognitionem intellectuum in una serie litterarum, Sap. 11, [21] : Vno spiritu, id est impetu occidi, poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum uirtutis tue. Quasi dicat : Sicut fuerunt dispersi, ita potuerunt occidi, sed benigne pepercit, quia Sap. 1, [6] : Benignus est spiritus sapientie.
Ineffabilis maiestatis equitas, in tactu sensuum, per congregationem uirtutis ad perfectam et subitam discretionem meritorum, Ps. 138, [7] : Quo ibo a Spiritu tuo [?] et quo, etc.; Is. 4, [4] : Si abluerit Dominus sordes filiarum S[i]on, et sanguinem [I]erusalem lauerit, in spiritu iudicii, et spiritu ardoris.
Et sic patet quod Spiritus Sanctus est multiplex et unicus, Sap. 7, [22].
Dicitur quoque, hic Spiritus et est amor, quia causat :
Suauem complacentiam, unde Matth. 3, [17] : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ; Sap. 12, [1] : O quam bonus et suauis est Domine Spiritus, etc.
Concordem copulam. Est enim ibi amor uis unitiua, 1 Cor. 6, [17] : Qui adheret Deo unus spiritus est.
Indissolubilem colligantiam, Rom. 8, [35] : Quis nos separabit a charitate Christi, etc. Ideo, 1 Ioan. 4, [16] : Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
Capitulum duodecim :
De Spiritu Sancto, quoad septem eius dona.
Dicitur etiam, et est hic Spiritus donum, in quo omnia dona donantur.
Et hoc, uel quia nihil habet ueram doni rationem, nisi sit informatum gratia Spiritus Sancti, uel quia eo habito habentur omnia dona sua, que Scriptura sacra, per ipsum inspirata, describit in septemplici differentia, Is. 11, [2-3] : Requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini. Propter quod, Apoc. 5, [6] : Vidi, et ecce in medio throni et quattuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tanquam occisum, etc. Thronus Ecclesie, quam agnus Dei, Christus, confirmat et roborat; quattuor animalia euangeliste, quos ad euangelicam doctrinam perlustrat; seniores uero sunt ceteri doctores, quos ad Scripturarum m[y]steria cognoscenda et predicanda irradiat.
De isto agno sequitur, [Apoc. 5, 6] : Habentem cornua septem, et o[c]ulos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.
Hec septem cornua et septem o[c]uli sunt septem gratiarum charismata, tam potestatiua quam luciflua que habent quadruplicem efficaciam.
Sunt enim :
Sanatiua morborum; ideo dantur in septem sacramentis.
Rectificatiua potentiarum; ideo dantur in septem uirtutibus.
Perfectiua uirtutum, et sic dantur in septem supererogationibus beatitudinum.
Expeditiua et roboratiua operationum, et sic dantur in septem donis, Is. 11, [2-3].
Isti quattuor septenarii surgunt in 28, qui est numerus Spiritus Sancti. Ideo, Ps. 28 ualet a[d]fecte est donorum Spiritus Sancti insignitus.
Septenarius sacramentorum habet annexum septenarium exercitationum penitentie, et ideo designatur in septemplici lotione Naaman leprosi, 4 Reg. 5, [10], in septem oscitationibus pueri suscitati, 4 Reg. 4, [35].
Exercitia sunt septem designata, in septem psalmis penitentialibus :
Primum exercitium est compunctio amara, et hoc significatur in primo Ps. [6, 1] : Domine, ne in furore, etc.; ubi dicitur [6, 7] : Lavabo per singulas noctes lectum meum, etc.
Secundum, confessio ueridica, in Beati quorum, etc., [Ps. 31, 1 sqq.]; ubi dicitur [31, 5] : Dixi : Confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino, etc.
Tertium, satisfactio condigna : Domine, ne in furore, secundo, [Ps. 37, 2], in quo dicitur, [37,18] : Ego in flagella paratus sum, etc.
Quartum, interpellatio deuota, in Miserere mei, etc., [Ps. 50, 3 sqq.].
Quintum, castificatio rigida, in Domine exaudi, primo, [Ps. 101, 1]; ubi dicitur, [Ps. 101, 10] : Quia cinerem tanquam panem, etc.
Sextum, [profunda humilitas, in De profundis, [Ps. 129, 1 sqq.].
Septimum est] colluctatio uictoriosa, in Domine exaudi, secundo, [Ps. 142, 1], in quo dicitur, [142, 3] : Quia perse[c]utus est inimicus animam, etc.
Septenario uirtutum coniunguntur septem opera misericordie. Vnde in uisione Pharaonis, Gen. 41, [2] : Septem boues ascendebant de fluuio, etc.; quia septem uirtutes, que dantur ab agno procedunt de fluuio Spiritus Sancti [Apoc. 22, 1]. His adiungitur alius septenarius spicarum [Gen. 20, 31], per quas intelliguntur septem opera misericordie, necessaria septem rectitudinibus uirtutum, quia iudicium sine misericordia ei qui non facit misericordiam, Iac. 2, [13]. Versus, uisito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo. Hec sunt corporalia.
Septenario beatitudinum [Matth. 5, 3-9] coniungitur septenarius premiorum. Nam :
Pauperibus, datur abundantia opum, scilicet regnum celorum.
Mi[t]ibus, stabilitas possessionum.
Lugentibus, suauitas consolationum.
Esurientibus, largitas sa[t]ietatum.
Misericordibus, efficacia miserationum.
Mundis corde, cognitio diuinorum.
Pacificis, adoptio filiorum.
Ista significantur, per septem candelabra quoad uirtutes, et per septem stellas
in celo fulgentes [Iob 38, 31], quoad premiationes, Apoc. 1, [20].
Septenarius donorum designatur per septem cornua cum septem o[c]ulis, [Apoc. 5, 6]. Et sunt hec contra septem cornua que sunt in fronte draconis, [Apoc. 12, 3]. Per septem ergo cornua designantur, in quantum impugnant omne malum, quia expellunt omnia uitia; sed per septem o[c]ulos, in quantum introducunt omne bonum, scilicet omnes uirtutes et beatitudines, sicut explicat Augustinus, in [H]omilia : Beati pauperes, etc.