Symbolica Theologia, Septima distinctio, cap. VIII-X

Capitulum octauum :  Figuratio sanctorum in duodenario numero.

 

Duodenarius autem apostolorum numerus reperitur in signis quem commendant :

Duodecim duces generati in gentem magnam, Gen. 17, [20] : precellentia dignitatis.

Duodecim filii Iacob, Gen. penultimo [= 49, 1 sqq.] : prepollentia fame et nominis.

Duodecim fontes aquarum, Ex. 15, [27] : exuberantia gratie in suffragiis uel donis.

Duodecim nomina filiorum Israel, in duobus on[y]chinis sculpta, Ex. 28, [9]. Duodecim lapides pre[t]iosi, in rationali Aaron, Ex. 28, [17] : ueneranda conscriptio.

Duodecim principes multitudinis, capita familiarum Israel, Num. 7, [2] :            emulanda successio.

 

Duodecim exploratores terre, Num. 13, [5-16] : sagax inquisitio.

Duodecim tribus filiorum Israel, Num. 32 [= 31, 5] : admirabilis multitudo.

Duodecim benedictiones filiorum Israel, Gen. penultimo [= 49, 1 sqq.] et Deut. ultimo [= 33, 6 sqq.] : sublimitas spei.

Duodecim uiri tollentes de medio Iordanis lapides singulos, Ios. 4, [3] :            institutio S[y]mboli.

Duodecim lapides de medio Iordanis congregati, ib. : integritas fidei, uel unanimitas collegii.

Duodecim boues super quos stabat mare, 3 Reg. 7, [25] :  sedulitas magisterii.

 

Duodecim leunculi stantes, hinc inde, super sex gradus throni Salomonis, 2 Par. 9, [19] : protegunt suffragiis.

Duodecim prophete populi Israel quorum ossa pullulant de loco suo,    Eccli. 49, [12] : exemplis prouehunt alias pascunt.

Duodecim hore diei, Ioan. 11, [9] : dirigunt documentis.

 

Duodecim fundamenta muri ciuitatis noua, Apoc. 21, [14.19] : primitatis dignitas [et Ps. [86, 3] : Gloriosa dicta sunt ].

Duodecim lapides pre[t]iosi fundantes [I]erusalem nouam, ib., [19-20] : meritorum preclaritas.

Duodecim porte ciuitatis celestis, ib., [12.21] : clauium auctoritas.

Duodecim margarite portarum [I]erusalem noue, ib., [21] : margarite ad gloriam ciuitatis.

Duodecim angeli in duodecim portis [I]erusalem superne, Apoc. 21, [12] :       angeli ad copulam ciuitatis.

Duodecim nomina scripta, que sunt duodecim filiorum Israel, in portis eiusdem, ib., [12] : nomina ad famam ciuitatis.

 

Duodecim [ph]iale argentee, Num. 7, [84] : gratie contentiui.

Duodecim acetabula argentea, Num. 7, [84] : mediatores Deo accepti.

Duodecim arietes, ib., [87] : in grege primi.

Duodecim agni immaculati, ib. : in se puri.

Duodecim panes, Leu. 24, [5] : Deo digni.

Horum omnium potest sumi m[y]sterium ab : numero, officio, actu, situ, habitu, influxu.

 

Capitulum nonum :      Figuratio sanctarum per sanctas mulieres.

Commemorat quoque Scriptura sacra mulieres plurimas uenerandas, quarum merita et exempla possunt ad commendationem, tam beate Virginis quam ceterarum sanctarum, secundum officia diuersarum uirtutum conuenienter assumi, ut sunt :

Anna, que amaro animo, flens largiter, orauit Dominum , pro suscipienda sobole, 1 Reg. 1, [10], in qua deuotio.

Abiga[i]l, que auertit indignationem Dauid, 1 Reg. 25, [14 sqq.], in qua prudentia.

Abisa[g], Sunamitis ministrans Dauid, 3 Reg. 1, [15], in qua officiositas.

Anna, prophetissa continue in templo orationibus uacans, Luc. 2, [36 sqq.], in qua deuotio.

Be[th]sabee, mater Salomonis a filio honorata, 3 Reg. 1, [17].

De[b]bora cordatissima, Iud. 5, [9].

Dorcas compassiua, Act. 9, [36].

Filia Pharaonis, erga Moysen prouida et humana, Ex. 2, [10].

[E]sther in gentis sue salutatem preparata, [E]sth. per totum. Omnia loca, quibus letari consueuerat, crinium laceratione compleuit, eiusdem 14, [2].

Iudith, Holophernem perimens et populum Dei defendens, in qua constantia fidu[c]ie, eiusdem per totum.

Iahel, saga[ciss]ima in contritione hostis, Iud. 4, [17 sqq.].

Iosabeth, piissima in abscontione Ioas, ne occideretur ab Athalia impiissima, 2 Par. 22, [11].

Maria, soror Moysi precentrix in cantico, leprosa prius propter detractionem, et post mundata ad Moysi interuentionem, Ex. 15, [20 sqq.].

Mater septem fratrum, 2 Mach. 6 [= 7, 1], in qua mira constantia.

Mulier Sunamitis, officiosissima, 4 Reg. 4, [1].

Mulier Sarep[h]tana, pauper et larga, 3 Reg. 17, [10 sqq.].

Mulier Samaritana, diligens inquisitrix, Ioan. 4, [7 sqq.].

Mulier de turba extollens uocem, in preconio ueritatis et laude Christi, Luc. 11, [27].

Martha laboriosa et sedula, Luc. 7 [= 10, 38 sqq.].

Mater filiorum Zebedei, ad Deum deuota, ad prolem pia, Matth. 20, [20].

Mulier sancta, in cuius corde mandata Dei, Eccli. 26, [24].

Mulier bona beatus uir, ibidem, [1].

Mulier operans consilio manuum suarum, Prou. ultimo [= 31, 13].

Mulier manum aperiens inopi, et palmas extendens ad pauperem, ib. [20].

Mulier gustans et uidens, quia bona est nego[t]iatio, ib., [18].

Mulier bona data uiro pro [factis] bonis, Eccli. 26, [3].

Mulier timens Deum percepte[n]da de fructu manuum suarum, laudanda in portis ab operibus, Prou. ultimo [= 31, 30-31].

Mulier faciens uestem stragulatam; cuius indumentum b[y]ssus et purpura. Non timens domui sue a frigoribus niuis, que panem otiosa non comedit; que ridebit in die nouissimo, ibidem, [22.21.27].

Mulier sapiens edificans domum suam, Prou. 14, [1].

Mulier gra[t]iosa inueniens gloriam, Prou. 11, [16].

Mulier diligens corona uiro suo, Prou. 12, [4].

Mulier speciosa ornans domum suam, Eccli. [26, 21].

Mulier habens fundamenta eterna supra petram solidam, Eccli. 26, [24].

Noemi, prudentissima in tolerantia aduersorum et orbitatis, Ruth per totum.

Rebec[c]a, honestissima uirgoque pulcherrima, Gen. 24, [16].

Ruth, alienigena, mulier uirtutis, Ruth. 3, [10] et per totum.

Rachel, uenustissima, Gen. 30, [?] et 29, [17].

Regina Saba, sapientissima, 3 Reg. 10, [1-13].

Sara, supernaliter fecunda, Gen. 21, [1-2].

Suzanna, innocentissima et confidentissima in calumnia, Dan. 13.

Sunamitis mulier, confidentissima et discreta, 4 Reg. 4, [1 sqq.].

Vxor Manue, reuerentissima et credula, Iud. 13, [2 sqq.].

 

In his omnibus possunt assumi allegorie atque m[y]steria, et adhuc in multo pluribus que hic omissa sunt tam in uiris quam in mulieribus.

Vel ex interpretationibus nominum, ut supra tactum est,

uel ex conditionibus statuum,

uel ex exemplis actionum aut passionum,

secundum quod studentium solertia se uoluerit e[x]ercere.

 

Capitulum decimum : De studentibus in sacra Pagina.

E[x]ercitantes autem se, circa studia scientiarum habent in sacra Pagina figuras et symbola, de quibus aliqua tangenda sunt, ut detur studiosis uia se amplius dilatandi.

Studentes igitur in sacra Pagina siue in sacra theologia habent significari :

Per nouellas oliuarum, in circuitu mense celestis, in Ps. [127, 3], quia unctione deuotionis coalescunt.

Per illos, quibus parata est mensa refectionis, aduersus tribulantes in Ps. [22, 5] , quia ibi habent in omni aduersitate solatium.

Per filios Aaron, stantes circa pontificem et aram, quasi ramos palme in gloria in modum corone, Eccli. 50, [13-14], ibi enim docetur Dei cultus, patientie triumphus, et in his concors consensus.

Per filios Iacob, audientes patrem et recipientes singulas monitiones et benedictiones, Gen. penultimo [= 49, 1 sqq.], quia ibi scientia et gratia.

Per habentes solatio sanctos libros in manibus suis, 1 Mach. 12, [9], [eximie] delectat, cum perficitur opere.

Per pueros, existentes clauso ostio in cubili, Luc. 11, [7], quia ab exterioribus abstrahit et in interioribus pascit.

Per uocatos ad arcem sapientie et ad menia ciuitatis, Prou. 9, [3], quia hec scientia animam munit et roborat.

Per inuitatos, ad cenam paratam magnam, Luc. 14, [16], quia hec scientia ad eternas epulas suos auditores inuitat.

Per edentes et bibentes super mensam Christi in regno suo, Luc. 22, [30],     ex[c]itatur desiderium.

Per illos, quibus datum est nos[s]e m[y]sterium regni Dei , Luc. 8, [10], e[x]ercetur studium.

Per filios lucis, Eph. 5, [8], clarificatur ingenium.

Per assumentes gladium spiritus, et galeam salutis, Eph. ultimo [= 6, 17], quia in his uigor et auda[c]ia.

Per indutos armis lucis, Rom. 13, [12], quia in his decor et fama.

Per induentes armaturam Dei, Eph. ultimo [= 6, 11], quia in his robur et tutela.

Per sumentes librum grandem, et scribentes in eo st[y]lo hominis, Is. 8, [1], ut sit attenta collatio.

Per appropinquantes pedibus Dei et accipientes de doctrina illius, Deut.         penultimo [= 33, 3], ut sit humilis inquisitio.

Per congregatos, in domum discipline, Eccli. ultimo [= 51, 31], ut sit unanimis e[x]ercitatio.

Per pueros communicantes carni et sanguini, Hebr. 2, [14], quia sunt participes Christi.

Per congregatos, quasi uirum unum ad audiendam legem, Neh. 7, [66], auditores Christi.

Per sequentes, Agnum quocumque ierit, Apoc. 14, [4], sequaces Christi.

 

Per cantantes, canticum nouum ante sedem Dei, Apoc. 14, [3], quia letantur in solatiis ueritatis.

Per angelos stantes in circuitu throni, Apoc. 7, [11], uenerantur ex[c]ellentiam maiestatis.

Per uocatos, ad cenam nuptiarum Agni, Apoc. 19, [9], quia delectantur in experientia bonitatis.

Per inuitatos Assueri, bibentes in aureis poculis, [E]sth. 1, [7], propter scientie dignitatem, uel aurea pocula significant mentes sanctas.

Per inuitatos Balthasar, quorum unusquisque secundum suam bibebat etatem, Dan. 5, [1], quia proficiunt secundum propriam humilitatem; unde notatur analoga distributio.

Per uenientes ad lucem, Ioan. 3, [21], propter ueritatis certitudinem.

Per ambulantes in die, Ioan. 11, [9], qui non offendunt, sed proficiunt in theoriis circa Christi diuinitatem.

Per angelos ascendentes et descentes in scala Iacob, Gen. 28, [12], theorie circa Dei regnum et ciuitatem.

Per angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis, Ioan. 1, [51], theorie circa humanitatem Christi.