Ressources numériques en sciences humaines et sociales OpenEdition Nos plateformes OpenEdition Books OpenEdition Journals Hypothèses Calenda Bibliothèques OpenEdition Freemium Suivez-nous

Symbolica Theologia, septima distinctio (cap. V-VII)

Capitulum quintum :   Quomodo multiplex sanctorum status                              commendatur per multos uiros uirtutis.

Per similes modos, patere potest, studiosis lectoribus, uias inuestigandi figuras similes, in sanctarum eloquiis Scripturarum.

Sunt enim uiri uirtutis expressi in Scriptura, uarios sanctorum status figurantes, qui assumi possunt ad commendationem sanctorum, secundum consimiles uirtutes, sicut uidebitur aptum et opportunum, ut uerbi gratia :

 

In Abel fulget innocentia uite, deuotio diuine culture, et mansuetudo patientie, quia non restitit frati occidenti, Gen. 4, [2-8].

In Achimaas, sollicitudo et cautela, 2 Reg. 18, [19 sqq.].

In omnibus filiis Iacob, secundum suarum benedictionum propria, specialia figurantur sanctorum dona, Gen. 49, [1-28], et Deut. 33, [6-25].

In Achito[ph]el, consilium, 2 Reg. 16, [31].

In An[a]n qui inuenit aquas calidas in deserto alias solitudine, deuotio studiosa, Gen. 36, [24].

In Azaria pontifice, uiligentia, 2 Par. 26, [20].

In A[od] ambidextro, strenuitas, Iud. 3, [15].

In Abisai, quoque strenuitas, 2 Reg. 21, [17].

In Aaron, facundia, Ex. 4, [14]; item excellentia po[n]tificalis dignitatis et gloria coram filiis Israel, Eccli. 45, [7 sqq.].

In Ach[i]or, ueritas et patientia, Iudith. 5 et 6.

In Abra[h]am, fidelitas, Hebr. 9 [= 6, 15]; item obedientia, Gen. 12, [4]; item Hebr. 11, [8] : Fide qui uocatur Abra[h]am obediuit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exiit, nesciens quo iret; item, fecunditas, quia multarum gentium pater, Gen. 17, [5] : Patrem multarum gentium constitui te; item, su[b]limis glorie singularitas, cui non est similis, Eccli. 44, [20].

In Banaia, fortitudo, 2 Reg. 23, [20].

In Berzellai, libertas et urbanitas, 2 Reg. 19, [31 sqq.].

In Beseleel, artificiositas, qui fuit edificator tabernaculi, Ex. 31, [11].

In Bara[c], animositas, Iud. 4, [6 sqq.].

In Cale[b], fortitudo et constantia, Num. 14, [6 sqq.].

In Chus[a]i, ueracitas, 2 Reg. 16, [16-17].

In Daniele, uisionum et contemplationum perspicacitas, Dan. per totum.

In Dauid, mansuetudo, [Ps. 131, 1] : Memento, Domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius; item, diuine laudis deuotio ut patet in psalterio per totum; item, regalis celsitudo, 2 Reg. 23, [1-5]; item, penitentie humiliatio, Ps. 50, [3] : Miserere mei, Deus, etc.

In Enos, deuotio qui cepit inuocare nomen Domini, Gen. 4, [26].

In [H]enoch, religiositas qui placuit Deo, et translatus est [Hebr. 11, 5], Gen. 5, [21-24].

In Elea[z]ar, potentia, 2 Reg. 23, [9-10].

In Etha[i], fidelitas, 2 Reg. 15, [19-22].

In Esdra, legis peritia, 1 Esdr.

In equestri pugnatore precedente in armis aureis et ueste candida, constantia simul et munditia, 2 Mach. 11, [8].

 

In filio imitatore paternarum uirtutum, cuius laus patri cedit in commoda, et e contrario, ut puta :

Filius sapiens letificat patrem, Prou. 10, [1]; hic dat letitiam genitori suo.

Filius gloriosus ex honore patris, Eccli. 3, [13]; hic accepit gloriam a patre honorato.

Filius relectus similis post mortem patris, Eccli. 31, [26]; hic conseruat famam patri defuncto.

Filius delicatus et honorabilis in o[c]ulis Dei, [I]er. 31, [20]; hic assequitur gratiam a Deo.

[Ph]inees, filius Eleazari, tertius in gloria, scilicet sacerdotali post Moysen et Aaron, Eccli. 45, [28]; hic honorificentiam promeretur.

Filii Rec[h]ab precepta patris seruantes, obedientie et religionis exemplum, [I]er. 35.

 

In Gad accincto ad prelium, laus constantie et fortitudinis, Gen. 49, [19]; in eodem doctore, laus sapientie et prudentie, Deut. 33, [21] : Vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus.

In Gedeone propugnatore, zelus et strenuitas, Iud. 6 et 7.

In [E]l[i]a, constantia, zelus et austeritas, 3 Reg. 18 et 4 Reg. 1; item, in eodem doctrine, efficacia cuius uerbum quasi facula ardebat, Eccli. 48, [1].

In Iosia, exemplar et forma penitentie qui directus est, diuinitus in penitentia gentis, Eccli. 49, [3].

In [I]eremia, speculum pietatis et compassionis, sicut patet in T[h]renis.

In Iacob, fecunde posteritatis, quia diuisit ei Deus partem in tribubus duodecim, Eccli. 44, [26]; item, in eodem, exemplar uite simplicis et solitudine, quia domi manebat, Gen. 25, [27]; item, exemplar contemplationis celestis, quia uidit scalam, Gen. 28, [12]; item, instantie orationis, quia pugnauit cum angelo, Gen. 32, [24 sqq.]; Os. 12, [3-4]; Sap. 10, [12]; item, contemptus mundi, quia peregrinatus est, Gen. 47, [1 sqq.].

In Iosaphat, humilitas deuote orationis qui se totum contulit ad orandum Deum tempore necessitatis, 2 Par. 20, [3].

In Ia[haz]iel, efficacia exhortationis super quem factus est spiritus Domini, 2 Par. 20, [14].

In Ioiada sacerdote, gratie diuine acceptatio, 2 Par. 23, [1 sqq.].

In Ionatha, socialis amabilitas, 2 Reg. 1, [23]; qui expoliauit se tunica sua, et dedit eam Dauid, 1 Reg. 18, [4].

In Ioseph, castitatis custodia, Gen. ultimo [= 39, 7 sqq.]; item, prouidentie diuine altitudo, qui factus est princeps fratrum, et firmamentum gentis, Eccli. 49, [17].

In Iesu filio Iosede[c], religionis cultus, 1 Esdr. 3, [2 sqq.].

In Ioa[c]im pontifice, mentis serenitas et faciei iocunditas, Iudith penultimo [= 15, 9].

In Isaac meditatiuo, contemplationis sublimitas, Gen. 25 [= 24, 63]; item, meritorum ubertas, quia benedictionem omnium gentium dedit illi, etc., Eccli. 44, [25].

In Iet[h]ro, sensus et prudentia, Ex. 18, [1.17 sqq.].

In Iesu Naue, strenuitas pugne, Ios. per totum; item, plenitudo gratie    quia successor Moysi, Eccli. 46, [1].

In Lo[t], pietatis norma, Gen. 30 [= 19, 1 sqq.]; item innocentie custodia.

In Moyse, laus mansuetudinis, Num. 12, [13]; item, laus preclare diuine uisionis, ibidem; item, mediatoris officium in latione legis, Ex. 24, [12]; item, coequalitas meritorum respectu aliorum sanctorum, quia similem eum fecit in gloria sanctorum, Eccli. 45, [2].

In Mardocheo, uirtutis constantia, quia non se inclinauit Aman tyranno,       [E]sth. 4 et 5.

In Nathan, constantia increpationis, 2 Reg. 12, [1 sqq.]; item, eleuatio spiritualis conuersationis quia quasi adeps separatus a carne, Eccli. 47, [2].

In Na[h]asson, promptitudo beneficentie, et communionis et deuotionis, quia primo obtulit in oblationibus duc[ti]m in dedicatione altaris, Num. 7, [12].

In Ne[h]emia compassionis affectus, Neh. per totum.

In Nep[h]t[h]alim, doctrine actus, quia dans eloquia pulchritudinis, Gen. 49, [21].

In Noe edificatore arce splendet uirtus obedientie, constantie siue perseuerantie, et diligentie in gubernatione, tam arce quam contentorum in ea, Gen. 6, [14 sqq.] et Eccli. 24 [= 44, 17-19].

 

In Ornam [1 Par. 21, 23], alias Areuna, liberalitas, 2 Reg. ultimo [= 24, 22].

In Onia pontifice, modestia et sobrietas, 2 Mach. [3, 1 sqq.]. Et huius laus habetur, 15 capitulo 2 Mach. [= 2 Mach. 15, 12].

In Obededo[m], humanitas, 2 Reg. 6, [10 sqq.].

In Othoniel, dimicante de hostibus, strenuitas, Iud. 3, [9-11].

In Phinees, ardor zeli, Num. 25, [11].

In Ruben quia primogenitus, primordia conuersionis quia principium doloris, primitie passionis quia uisionis filius, altitudo diuine speculationis figurantur, Gen. 49, [3].

In semine cui benedixit Dominus, euidentia sanctitatis uite, Is. 61, [9].

Filius sensatus, Eccli. 47, [14] : Post ipsum, scilicet Dauid, surrexit fillius sensatus, scilicet Salomon, etc.

Filius sapiens doctrina patris, Prou. 13, [1].

Filius eruditus in uerbo reperiet bona, Prou. 16, [20]. Sapiens corde appelatur prudens, ibidem, [21]. Dulcis eloquio maiora percipiens alias reperiet, ibidem. Patiens melior uiro forti, ibidem, [32]. Dominans uero animo suo, expugnatore urbium, ibidem.

In Samuele, postulato a Domino et ministro Deo accepto, seruitutis Dei preclaritas, 1 Reg. 3, [4 sqq.].

In Samsone fortissimo et nasareo, fortitudo et religiositas, Iud. 14 [= 13, 7 sqq.].

In sessore equi asperso sanguine, qui uocabatur Fidelis et Verax, martyrii preclaritas, Apoc. 19, [13.11].

In Sem, filio Noe, prudentia et honestas, Gen. 9, [18-26].

In Seth, similiter, Gen. 4, [25].

In Sado[c], Deo et regi accepto, uite honestas et fidelis simplicitas, 3 Reg. 1, [32 sqq.].

In Simone, Onie filio, qui in uita sua suffulcit domum, sapientia, fama et uirtuositas, Eccli. 50, [1].

In [H]ur, officiositas et iustitia, Ex. 17, [10-16] et 24, [14].

In H[i]ram, filio mulieris iude[e], artificiosa sedulitas, 2 Par. 2, [13-14].

Sic omnes filii Iacob, secundum suarum benedictionum propria, sanctorum magnalia predicant et figurant, sicut continetur Gen. 49, [3-28] et Deut. 33, [6-25].

Zacharias, pro ueritate mortuus, martyrii palmam figurat, 2 Par. 24, [20-22].

Zorobabel, perspicax, 1 Esdr. 2, [2]; facundus, 3 Esdr. 4, [13 sqq.]; signum in manu dextera Dei, Eccli. 49, [13], uirum prudentem, eloquentem et in opere efficacem euidenter figurat.

 

Multi quoque alii in sacro Canone continentur, quorum gesta et merita possunt allegorice sanctis applicari, secundum quod placuerit inuestigare studioso lectori.

 

Capitulum sextum :     Figuratio duorum sanctorum simul.

Duo uero simul, ut sunt Petrus et Paulus, Simon et Iudas, [I]oannes et Paulus martyres, et ceteri quos Ecclesia pariter solemnisat, potest colligi laus ex eis quos sacra Scriptura combinat, ut sunt :

Sem et Seth, Eccli. 49, [19] : Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt, et super omnem animam in origine Adam. Hoc dicitur quia Seth fuit primogenitus Adam, et Sem primogenitus Noe; unde et Sem fuit ille sacerdos summus, Melchisedech, sicut dicit Hieronymus.

Seth ergo interpretatur positus, et quid aliud melius significat quam illos quibus dictum est, Ioan. 15, [16] : Posui uos ut eatis, et fructum afferatis, etc. Sem quoque interpretatur famosus, et bene illos signat, de quibus dicitur, in Ps. [18, 5] : In omnem terram exiuit sonus eorum, etc.

 

Aaron et Hur, determinatores questionum tabernaculi, Ex. 24, [14];

Aaron, mons fortitudinis uel montanus signat ex[c]elsum in uita;

Hur, lumen uel ignis, preclarum in doctrina et zelo.

Iosue et Cale[b], exploratores terre promissionis, Num. 13, [7.9.17] et Eccli. 46, [1-12], significant eos quorum conuersatio in celis est [Phil. 3, 20], qui iugiter illam patriam celestis mansionis exquirunt.

Beseleel et Ooliab, Ex. 31, [2-11], quos elegit Dominus ad edificationem tabernaculi, et aliorum que ad cultum tabernaculi pertinebant, et assignauit eos operatos Moysi.

Beseleel, secundum interpretationem umbra.

Ooliab, tabernaculum uel inhabitatio mei patris.

Nonne per umbram commendatur Petrus? cuius umbre contactu sanabantur infirmi, Act. 5, [15].

Nonne et habitatio patris celestis Paulus ? qui dixit, 2 Cor. 12, [9] : Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi.

Sic Zorobabel et [I]esus, filius Iosedech, reedificatores domus Domini, Agg.1; et 1 Par. 3 [?]; et 1 Esdr. [4, 3] et Eccli. 49, [13-14], quorum uel interpretationes m[y]stice, uel mirifice et strenue actiones possunt diuersorum sanctorum merita designare.

Prudens in cuius facie lucet sapientia, Prou. 17, [24]; uir eruditus preciosi spiritus, ibidem, [27]; homo cuius uena benedicta, Prou. 5, [18]; possessor mentis diligens animam suam, Prou. 19, [8]; uir sapiens fortis, Prou. 24, [5]; uir sapiens pauper liberans urbem sapientia sua, Eccl. 9, [15].

Sic Esdras et Ne[h]emias, reedificantes ciuitatem et templum, interrupta concludentes et cicatrices obductentes, Neh. 4, [7].

Sic Simon et Iudas, 1 Mach. 3, [1 sqq.], constantissimi Dei populi defensores. Et quicumque alii habent, sanctorum merita martyrum et laudes, suis gestis et nominibus predicare.

 

Inueniuntur etiam, in Scriptura plurime dualitates, sanctorum preclara merita prefigurantes, uidelicet :

Duo filii olei splendoris, Zach. 4, [14], in quo et dulcor misericordie et splendor notitie designantur.

Duo oliue ad dexteram candelabri, ibidem, [11]; scientia enim, misericordie operibus comprobatur, adornatur.

Duo a periculo liberati, scilicet Iosue et Cale[b], Eccli. 46, [10], in quibus fidelitas obsequii ad Deum, et ardor dilectionis ad populum.

Due oliue, et duo candelabra, coram Domino lucentia stantes, Apoc. 11, [4], in quibus acceptatio uite et doctrine.

Duo filii Ioseph, scilicet E[ph]raim et Manasse a Iacob benedicti, Gen. 48, [15].

Duo filii Aaron ministri templi, Num. 10, [8]. Zabulon et Nep[h]t[h]al[i] offerentes se morti, Iud. 5, [18].

Duo duces offerentes plaustrum, Num. 8 [= 7, 3], in quibus diligentia ecclesiastici regiminis.

Duo iuuenes uirtute decori, 2 Mach. 3, [26], quia simul se iuuant strenuitas et honestas.

Duo cherubin in tabernaculo, Ex. 25, [18].

Duo cherubin in templo, 3 Reg. 7 [= 6, 25].

Due tabule testamenti in arca, Hebr. 9, [4].

Duo magna luminaria , Gen. 1, [16].

Due rote iuncte, Ez. 1, [16].

Duo testes Dei, Apoc. 12 [= 11, 3].

Duo latera oraculi, Ex. 25, [18].

Due tube ductiles argentee, Num. 10, [2].

Duo leones tenentes thronum Salomonis, 2 Par. 9, [18].

Due manus hinc et inde tenentes sedile Salomonis, 3 Reg. 10, [19].

 

Germanorum quoque combinatio plurium inuenitur, et potest duobus germanis aptari laus eorum :

Abel et Seth, primi Deum colentes, Gen. 4, [4.25].

Sem et Iaphet[h], paternam reuerentiam obseruantes, Gen. 9, [23].

Ioseph et Beniamin, se patri prefigurantes in innocentia et fide, Gen. 35, [24] : Filii Rachel : Ioseph et Beniamin. Rachel interpretatur uidens principium; in eo ergo patrem refigurare notantur, quod filii sunt uidentes principium.

E[ph]raim et Manasse, Iacob benedictione dispositi, Gen. 48, [8-20].

Moyses et Aaron, Pharaoni resistentes, Ex. 4 et 5 et ultra.

Nadab et Abiu, ad ascensum montis admissi, Ex. 24, [1].

Ma[h]alon et Chelion, in peregrinatione concordes, Ruth 1, [2].

Ioab et Abisa[i], in exercitu Dauid principantes, 2 Reg. 23, [18].

Iudas et [Io]annes, pugnantes pro defen[s]ione diuine legis, [1] Mach. 15, [2].

 

Plurium uero simul laudes sacra Scriptura describit :

Per uiros misericordie, quorum pietates non defecerunt, Eccli. 44, [10] : laus clementie.

Per operantes b[y]ssum in domo Domini, 1 Par. 4, [21] : laus innocentie.

Per figulos habitantes in plantationibus apud regem, ibidem, [23] : laus humilitatis.

Per bellatores scuta portantes et gladios, intendentes ar[c]um et eruditos ad prelium, 1 Par. 5, [18] : laus fecunditatis bonorum operum.

Per fortissimos et egregios pugnatores, tendentes ar[c]us, et utraque manu fundis saxa iacentes, 1 Par. 12, [1-2] : laus est strenue actionis.

Per pugnatores o[p]timos, tenentes cl[y]peum et hastam; quorum facies ut facies leonis, et ueloces quasi capree in montibus, 1 Par. 12, [8] : laus uirtutis egregie, quia in defen[s]ione cauti, audaces in a[d]gressione et in executione expediti.

Per uiros eruditos qui nouerunt singula opera quid facere deberet Israel, 1 Par. 12, [32] : laus probate industrie.

Per uiros fortissimos, princeps factos in exercitu Dauid,1 Par. 12, [21] :  laus fortitudinis eximie.

Per egredientes ad prelium, stantes in acie, ibidem, [33]; instructos armis bellicis, 1 Par. 12, [33] : laus uirilis audacie.

Per euntes ad pugnam et in aciem prouocantes, 1 Par. 12, [36] : laus congressionis intrepide.

Per uiros fortissimos, ita in sinistra pugnantes ut dextra, et sic fundis ad certum lapides mittentes, ut capillum possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur, Iud. 20, [16] : laus infallibilis uictorie.

Per uiros educentes gladium et paratos ad pugnam, Iud. 20, [17] : laus circumspectionis.

Per prepositos qui preerant singulis operibus, precipientes populo, 3 Reg. 5, [16] : laus presidentie.

Per cementarios Salomonis, quadrantes et dolantes lapides in structuram templi, ibidem, [17-18] : laus plene diligentie, circa iustitie opera.

Per lapides grandes in fundamento templi, ibidem, [17] : laus eminentis uite.

Per latomos Salomonis in monte, 3 Reg. 6 [= 5, 15] : laus operantium, tam utiliter quam laboriose.

 

Capitulum septimum : Figuratio generaliter sanctorum omnium.

Generaliter uero, sanctos omnes celestis patrie ciues, Scriptura sacra nobis uenerabiliter significat :

Per filios benedictos et congregatos omnes ad Deum, Tob. 13, [17] :   status tutus.

Per reliquias seminis Dei coadunatas ad uidendam claritatem [I]erusalem, ib., [20] : status fulgidus.

Per omnes electos Dei agentes dies letitie et simul benedicentes, ib. [10] : status iocundus.

Per uiros gloriosos, et parentes nostros in sua generatione laudandos, Eccli. 44, [1] : status honorificus.

Per homines diuites in uirtute, pulchritudinis studium habentes, ib. [6] :            morum elegantia.

Per homines magnos uirtute et prudentia sua preditos, ib. [3] : eminentia donorum.

Per homines qui omnes in diebus suis habentur in laudibus, ib. [7] :  laudationum preconia passiue.

Per homines narrantes carmina Scripturarum, ib. [5] : laudentium studia.

Per homines diuites uirtute, pacificantes in domibus suis, ib. [6], pulchritudinis studium habentes, etc. : Nota, conuenientium plenitudinem, honestatem morum, tranquillitatem cordium.

Per homines quorum generatio et gloria non derelinquetur, ib. [13] :     perennitas beatitudinis.

Per uiros misericordie quorum pietates non defecerunt, ib. [10] : exemplaritas miserationis.

Per uiros quorum sapientiam narrant populi, et laudes nun[t]iat Ecclesia, ib. [15] : gloria celebritatis.

Per filios [I]erusalem collectos ab oriente in occidentem in uerbo Sancti, gaudentes memoria Dei, Bar. 5, [5] : congregatio unanimis.

Per filios [I]erusalem portatos in honorem sicut filios regni, Bar. 5, [6]: excellentia honoris.

Per filios Dei, sicut nouelle oliuarum, in circuitu mense eterne consistentes, Ps. [127, 3] : Affluentia consolationis.

Per pueros quos dedit Deus Christo, Is. 8, [18] : integritas corporis m[y]stici.

Per illos qui sunt semen, cui benedixit Deus, Is. 6, [13] : gratuita bonorum perceptio.

Per primogenitos pauperum qui pascuntur simul a Deo, Is. 14, [30] : digna bonorum participatio.

Per pauperes fiducialiter quiescentes, ib. [30] : tranquilla mansio.

Per agnos qui pascuntur iuxta ordinem suum, Is. 5, [17]: donorum uel premiorum prouida distributio.

Per pueros Christi qui secum sunt in cubili, Luc. 11, [7] : requie[t]ionis beate familiaris fruitio.

Per semen sanctum quod stetit in [I]erusalem, Is. 13 [= 6, 13] : beatitudinis mansiua possessio.

Per populum habitantem in [I]erusalem, a quo est ablata iniquitas, Is. 25, [8] : habitatio sancta.

Per populum habitantem secure, Num. 13, [29] : habitatio tuta.

Per sedentes, edentes et bibentes super mensam Christi, Luc. 22, [30] :         habitatio deliciosa.

 

Per uocatos ad cenam nuptiarum Agni, Apoc. 19, [9] : in hoc excessus amoris.

Per inuitatos ad prandium nuptiarum filii regis, Matth. 22, [4] : in hoc excessus honoris.

Per inuitatos ad conuiuium permaximum Assueri, [E]sth. 1, [3] : in hoc excessus muneris, maximum in sacramento, permaximum in regno.

Per inuitatos ad cenam magnam, Luc. 14, [16] : hic est excessus liberalitatis.

Per requiescentes in herbis uirentibus super montes Israel, Ez. 34, [14] :        sublimis speculatio in uirore.

Per pascentes in pascuis uberrimis super montes excelsos, ib., [14] :   dulcis affectio in uoluptate.

Per amictos stolis albis, stantes ante thronum, et palme in manibus eorum, Apoc. 7, [9] : decoris elegantia.

Per stantes in [I]erusalem consolatos et letantes, Is. ultimo [= 66, 10-11] et in Ps. [121, 1-2] : consolationis affluentia.

Per filios Iacob duodecim congregatos ante patrem, ad recipiendas singulas benedictiones, Gen. penultimo [= 49, 1] : equa retributio seu donorum distributio.

Per nomina filiorum Israel, coram Domino, iuxta ordinem natiuitatis eorum, Ex. 19 [= 28, 9.10.12] : ideo, digna prouectio.

Per sedentes coram Ioseph, primogenitum iuxta primogenita sua, et minimum iuxta etatem suam, Gen. 43, [33] : dispositio prouida.

Per fundamenta muri ciuitatis omni lapide pre[t]ioso ornate, Apoc. 21, [19] : glorie preclaritas.

Per fundamenta eterna supra petram solidam, Eccli. 26, [24] : glorie stabilitas.


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
GRPL (20 septembre 2017). Symbolica Theologia, septima distinctio (cap. V-VII). GR Pierre Lombard. Consulté le 15 octobre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/p89a