Sexta distinctio : De sacra Scriptura
Scriptura sacra que est omnis lo[c]utionis symbolice contentiua, habet etiam sui ipsius conuenientia symbola, in se ipsa :
Tum quantum ad suas radices uel semina que sunt littere seu elementa.
Tum quantum ad suam affluentiam que est uniuersaliter tota Scriptura sacra.
Tum quantum ad suam efficaciam.
Tum quantum ad suas principales partes [que sunt duo testamenta.
Tum etiam quantum ad suas intelligentias] que sunt quattuor, scilicet una litteralis et tres m[y]stice secundum tropologiam, allegoriam et anagogiam.
Capitulum primum
Quomodo littere sunt radices et semina Scripturarum.
Sunt ergo, Scripture sacre radices et semina, littere siue elementa.
Cum enim, omnis Scripture sensus sit ex constructionibus, constructiones ex dictionibus, dictiones ex s[y]llabis, s[y]llabe ex litteris, manifestum est quod littere sunt semina, ex quibus tota Scriptura consurgit. Horum quoque seminum, id est litterarum significatio symbolica, ex primordiorum elementorum creatione precessit.
Sicut enim omnis corporalis materia corruptibilis ex quattuor elementorum commixtione consistit, sic omnis Scripture plenitudo ex elementorum, scilicet litterarum compositione procedit.
Vnde Gen. 2, [5] , dicit Moyses quod fecit Deus omne uirgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis antequam germinaret. Ante enim, ortum et germinationem terre nascentium, facta fuerunt in rationibus seminalibus inditis elementis, sic quoque omnis Scripture multiplicitas, quasi seminaliter indita est litteris.
Que licet tam pauce sint numero, ut hebreorum littere uiginti due, grecorum uiginti quattuor et latinorum uiginti tres, illarum duarum linguarum quasi medium tenentes, tamen sufficiunt ad infinitas rerum gestarum uel fiendarum siluas explicandas. Ita ut dicat, Eccl. [12, 12] : Faciendi plures libros nullus est finis; et [Io]annes Euangelista, de operibus Christi, quod si scriberentur per singula, non caperet mundus eos, qui scribendi sunt, libros, Ioan. ultimo [= 21, 25] .
Capitulum secundum
Quibus nominationibus significatur Scripture affluentia siue latitudo .
Latitudo uel affluentia Scripture sacre symbolice significatur :
quandoque per mare, quandoque per fluuium,
quandoque per fontem, quandoque per aquas ,
quandoque per librum.
Per mare , significatam esse Scripturam potest intelligi, in eo quod dictum est, Gen. 1, [10] : Congregationes aquarum appellauit maria. Totum enim Scripture corpus, ex libris legalibus, h[i]storialibus, sapientialibus et prophetalibus, compi[l]atum mare est propter intelligentiarum originem . Vnde Eccl. 1, [7] : Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; et ad locum unde exeunt flumina reuertuntur ut iterum fluant.
Omnis enim intellectus ueritatis debet Scripture sacre conuenire. Ideo, omnia flumina intrant in mare; et ad locum unde exeunt flumina reuertuntur. Item debet ab ipsa Scriptura emanare, unde ut iterum fluant .
Item, est significata per mare propter intelligentiarum profunditatem. Vnde comparatur, secundum Gregorium , in prologo Moralium, fluuio, in quo agnus ambulat sed gigas aut elephas natat, quia humilis intellectus inuenit ibi facilem transitum, sed superbus non potest attingere ipsius profundum. Humilis est qui adheret cruci Christi tanquam nauicule, per quam transitur istud mare, Ps. [106, 23] : Qui descendunt mare in nauibus facientes operationem in aquis multis .
Item, significatur Scriptura in mari propter multiplicem fluxum , quia dicitur, Dan. 12, [4] : Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. Ideo Is. 11, [9] : Repleta est terra scientia Domini, sicut aque maris operientis.
Per fluuium quoque, frequenter sacra Scriptura datur intelligi :
Tum propter altitudinem originis, ut est illud Gen. 2, [10] : Fluuius egrediebatur de loco uoluptatis ad irrigandum paradisum. Hic est fluuius qui egreditur et diuiditur in quattuor capita, id est in quadruplicem doctrinam euangelicam quia ad hanc tendit tota Scriptura; quia ipsa Scriptura est quedam influentia beatissime Trinitatis , irrigans paradisum Ecclesie militantis. Eccli. 24, [40] : Ego sapientia effudi flumina.
Tum propter largitatem diffusionis. Ps. 64, [10] : Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum, etc., quia ipsa Scriptura plena intelligentiis cedit in refectionem fidelium, Is. 33, [21] : Locus fluuiorum riui latissimi et patentes, etc.
Tum propter refulgentiam ueritatis, Apoc. 22, [1] : Ostendit mihi angelus fontem aque uiue splendidum tanquam cr[y]stallum.
Tum propter profunditatem intelligentie m[y]sterialis, Iob 28, [11], dicitur in commendationem alicuius doctoris, profunda fluuiorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. Et sic secundum diuersas proprietates et effica[c]ias, nomen fluminis et fluuii potest sacre Scripture conuenienter aptari.
Per modum quoque similem, intelligitur sacra Scriptura nomine fontis. Gen. 2, [6] : Fons ascendebat de terra irrigans uniuersam superficiem terre, id est Ecclesie. Et, ut est illud [E]sth. 10, [6] : Fons paruus creuit in fluuium et in aquas plurimas redundauit. Ipsa enim Scriptura :
quasi fons paruus fuit primo in libris legalibus,
sed creuit in fluuium in historialibus,
et in aquas plurimas redundauit in libris prophetalibus et sapientialibus .
Hec est fons hortorum, et puteus aquarum uiuentium, Cant. 4, [15], cuius est uiuida germinatio et profunda conspectio.
Hec est fons et puteus Iacob, super quem Dominus sedens requieuit, Ioan. 4, [6], quia in ipsa Scriptura pie inuestigata et intellecta, fessas mentes et mundana fatigatas conuersatione requiescere facit.
Hec sunt fluenta plenissima, Cant. 5, [12], iuxta que columbe resident que lacte sunt lote, anime uidelicet simplicitate prudentes, nitide puritate et dulcedine refecte.
Hec est cella aromatica, Cant. 1 [= Is. 39, 2], cella uinaria, Cant. 2, [4], cella pigmentaria, Cant. 4 [= 5, 13], quia in ea et per eam, obtinetur fame decus, saporis gustus et medele effectus.
Hec est celum, firmamentum luminaribus adornatum [Gen. 1, 14], auctoritate firmata et sensibus redimita. Gregorius , super Ezechielem, hom. 9 : Quid celi nomine, nisi sacra Scriptura signatur [?]. De qua nobis et sol sapientie, et luna scientie, et ex antiquis Patribus stelle exemplorum atque uirtutum lucent.
Hec terra germinans herbas uirentes, Gen. 1, [11], quia fecunda est uiuificis sermonibus.
Hec est hortus uoluptatis, Gen. 2, [8], prebens deli[c]ias suis cultoribus.
Hec est ager plenus, Gen. 27, [27], exuberans fructibus salutaribus et Dei benedictione fecundus.
Hec est mensa propositionis , Ex. 25, [23-30], alimenta ministrans uitalia. Ps. [22, 5] : Parasti in conspectu meo mensam, etc.
Hec est [s]cyphus Ioseph, Gen. 41 [= 44, 2], in qua si quis haberet auguriandi, scientiam posset tam preteritorum quam futurorum, quantum saluti expedit colligere ueritatem.
Hec est rationale Aaron, Ex. 28, [15], que ornare debet pectus pontificis, quia annexa debet esse pastori Ecclesie notitia Scripturarum .
Hec est turris Dauid , cum propugnaculis et mille clypei pendet ex ea, Cant. 4, [4]. Gregorius , super Ezechielem, part. 2 hom. 3 : Quid per collum sancte Ecclesie, nisi sacra eloquia designantur [?]. In qua dum mille clypei pendere memorantur, per hunc perfectum numerum numerus uniuersus ostenditur, quia uniuersa nostra munitio in sacro eloquio continetur. Et etc. multa, ubi facit differentiam inter propugnacula et clypeos. Per propugnacula miraculorum signa, et per cl[y]peos uirtutum exempla docens significari, quia cl[y]peos ad nostram defensionem mouere possumus, sed propugnacula minime. Possumus enim sanctos in uirtutibus, sed non in miraculis imitari.
Hec est liber scriptus intus et foris, Apoc. 5, [1] : intus per significationes rerum, foris uocum .
Hec est liber uite et testamentum Altissimi et agnitio ueritatis, [Eccli. 24, 32].
Hec est liber signatus. Is. 29, [11], et per agnum apertus, Apoc. 5, [6], quia Scripture obscuritatem Christus, Deus noster, reserauit .
Capitulum tertium
Quibus nominibus significatur Scripture effica[c]ia.
Significatur etiam, diuina Scriptura conuenienter quantum ad suam efficaciam, per lucem.
Per lucem , quia naturaliter demulcet, secundum illud Eccl. 11, [7] : Dulce lumen, et delectabile est o[c]ulis uidere, etc.
Item, quia causaliter fulget. Omnia enim, alia a se manifestat, Ioan. 3, [20.21] : Qui male agit, odit lucem, et non uenit ad lucem, ut non manifestentur opera eius. Hec est Scriptura sacra, que mores omnium manifestat. Sap. 7, [10] : Proposui pro luce habere illam, que etiam uniuersaliter docet. Vnde Eccli. 42, [16] : Sol illuminans per omnia respexit, quia de omnibus aliis scientiis indicat.
Significatur quoque, nomine aque uiue, Ioan. 4, [10] : Dedisset tibi aquam uiuam; [I]er. 2, [13] : Me dereliquerunt fontem aque uiue, et foderunt sibi cisternas dissipatas, id est scientias lucratiuas.
Item, nomine aque clare, Apoc. 22, [1] : Ostendit mihi fluuium aque, splendidum tanquam crystallum; alie scientie sunt turbide, [I]er. 2, [18] : Quid tibi uis in uia Egypti, ut bibas aquam turbidam [?].
Item nomine aque dulcis et sapide, Eccli. 15, [3] : Aqua sapientie salutaris potauit illos. Sapientia enim dicitur a sapore , Eccli. 6, [23] : Sapientia doctrine secundum nomen est eius, et non est in multis manifesta.
Ista Scriptura, per doctores et predicatores exercitata, significatur :
Per candelabrum aureum, in illustratione ueritatis, Ex. 25, [31].
Per gladium acutum penetrantem intima cordis, Hebr. 4, [12] : Viuus est sermo Dei, etc.; Is. 49, [2] : Posuit os meum quasi gladium acutum, etc.; Eph. 6, [17] : Gladium spiritus quod est uerbum Dei.
Per ignem ardentem, [I]er. 23, [29] : Numquid [non] uerba mea sunt quasi ignis ardens, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram [?].
Per faculam ardentem, Eccli. 48, [1] : Surrexit [E]lias, propheta, quasi ignis, et uerbum ipsius quasi facula ardebat.
Per calculum seraphicum, Is. 6, [6], quia inflammat, mundat et ornat scientiam, personam et Ecclesiam.
Per clypeum ignitum, Prou. [30, 5], quia protegit et accendit.
Per fundam Dauid, 1 Reg. 17, [40], quia dum emittit sententias, perimit hostem.
Per sagittas acutas, Ps. [119, 4] : Sagitte potentis acute, cum carbonibus desolatoriis.
Per [h]astam non aduersam, quia de inimicis triumphat, 2 Reg. 1, [6].
Per sagenam euangelicam*, Matth. 13, [47-49], quia bonis et malis indifferenter proponitur.
Per re[t]ia, Luc. 5, [2], quia ad capiendas animas ordinatur.
Per lac Ia[h]elis, Iud. 4, [19]. Per oleum uidue, 3 Reg. 17, [12].
Per uinum bonum seruatum, Ioan. 2, [10].
Per balsamum non mi[s]tum, Eccli. 24, [21].
Per rorem celestem, Iob 29, [19].
Per [i]mbrem matutinum et seronitum, Ioel 2, [23].
Per ignem celestem, 4 Reg. 1, [12]. Per aquam de petra, Num. 20, [8].
Per pluuiam de celo, Eccli. 25 [= 35, 26].
Per forcipem seraphicum, Is. 6, [6].
Per fluuium, procedentem de sede Dei et agni, Apoc. ultimo [= 22, 1].
Capitulum quartum
Quibus nominibus significatur Scripture integra continentia.
Integra Scripture continentia in duobus testamentis consistit, nouo scilicet et ueteri. Hec itaque significatur :
Per celum et terram, Gen. 1, [1], quia hoc celestia bona, illud autem terrena promittebat.
Per diem et noctem , Rom. 13, [12] : Nox precessit, dies autem appropinquauit; in ueteri testamento fuit nox figure, in nouo autem dies ueritatis clare.
Per aquas supra firmamentum et sub firmamento, Gen. 1, [7]; priores et posteriores aque sunt lex uetus et noua, firmamentum medium Christus.
Per solem et lunam, Dan. 3, [62] : Benedicite, sol et luna, Domino, etc.
Per carnem et spiritum , Gal. 5, [17] : Caro concupiscit aduersus spiritum, quia uetus testamentum promittebat carnalia, sed nouum spiritualia dat.
Per duos filios Abra[h]e, Gal. 4, [24] : Hec enim sunt duo testamenta, etc. .
Per duos filios Isaac, Gen. 27, [11], quorum unus pilosus alter lenis, quia testamentus uetus fut h[i]spidum per rigorem legis, sed nouum lene per dulcedinem gratie .
Per duos filios Ioseph, Gen. 48, [14] : Manass[e] prior natu uetus testamentum, E[ph]ra[i]m iunior nouum. Ille interpretatur obliuio, quia postpositus, hic augmentum quia prepositus in benedictione.
Per duos cherubin tabernaculi templi, Ex. 25, [19-20] et 3 Reg. [6, 25], quia sicut illi uersis uultibus respiciebant propitiatorium, ita duo testamenta concorditer predicant Christum .
Per duos seraphin clamantia alter ad alterum, Is. 6, [3]. Gregorius , super Ezechielem, part. 2 hom. 4 : Spirituales ueteris testamenti patres omnipotentem Deum Trinitatem esse crediderunt, sicut de eadem Trinitate noui testamenti patres aperte lo[c]uti sunt.
Per tabulas bis datas, Ex. 31, [18] et 34, [4]. Euacuatis enim legalibus, euangelium Christi sanguine confirmatum est .
Per duas partes templi, scilicet Sancta et Sancta sanctorum, uel atrium et templum, 3 Reg. 6, [16], quod exponitur Hebr. 9, [3].
Per forcipem seraphicum , quo calculum tollitur ad tangenda labia [I]saie prophete, eiusdem 6, [6-7]. Forceps enim duobus constat capientibus; et per ueteris in noui testamenti sententias administratur diuini amoris igniculus, quo mediante et operante disponuntur labia ad eloquia ueritatis.
Per duas rotas , quasi sit rota in medio rote, Ez. 1, [16]. Gregorius : Quia in testamenti ueteris littera testamentum nouum latuit per allegoriam.
Per gladium utraque parte acutum, Apoc. 1, [16], quia patres antiquos timor cohercuit, nouos uero compescit amor ; uel secundum Glossam : Vetus testamentum reserauit opera carnis, nouum uero concupiscentias.
Per duos leones fulcientes thronum Salomonis, 2 Par. 9, [15.18] : Fecit Salomon duos leones stantes iuxta brachiola, quia utriusque testamenti paginis bene operantium industria roboratur.
Per duas manus tenentes hinc et hinc sedile, 3 Reg. 10, [19]. Glossa : Manus tenentes sedile, significant solatia diuine gratie, que Ecclesiam ad celeste regnum prouehunt. Ideo due, quia in utroque testamento hoc predicatur, quia non nisi in diuino adiutorio, aliquid perfici potest.
Per duos leones, patres utriusque testamenti figurantur, qui fortitudine animi sibi et aliis dominari didicerunt.
Per duos testes, Apoc. 20 [= 11, 3]. In eis enim est testificatio diuine uoluntatis; ideo sic appellantur.
Per duo minuta, Luc. 21, [2], horum sit in Dei templo digna oblatio, quando quidem ea in Ecclesia predicat quiuis in utroque testamento peritus. Minuta autem dicuntur, quia cuique sufficit id docere quod pro modulo suo diuino munere sortitur.
Capitulum quintum
Quibus figuris significatur Scripture quadruplex intelligentia.
Quadruplex autem sacre Scripture intelligentia est in Scriptura ipsa multipliciter figurata.
Et primo :
Per fluuium paradisi , qui diuiditur in quattuor capita, que significant quattuor modos intelligendi et exponendi sacram Scripturam. Qui sunt litteralis siue h[i]storicus, moralis, allegoricus et anagogicus, Gen. 2, [10-15] : Fluuius egrediebatur de loco uoluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde diuiditur in quattuor capita, scilicet Phison, Ge[h]on, Tygris, Eu[ph]rates.
Possunt autem adaptari , ut per Ge[h]on (qui sortitur nomen a terra, ge enim grece, latine terra ), intelligatur sensus litteralis, qui est inferior et pretenditur prima facie. Vnde Ge[h]on interpretatur pectus propter continentiam aliorum sensuum m[y]sticorum, preruptum uero propter scandalum quod parat ipse litteralis sensus, ubi est spiritualis assumendus. Hec est cecitas Iudeorum, et adhuc uelamen est super cor eorum, [2 Cor. 3, 15].
Papias scribit Geon per e; et dicit quod est unus de fluuius paradisi. Multi autem libri habent Gion per i; sed tunc habet aliam interpretationem , scilicet luctatio uel arena. Nihilominus tamen nostro proposito congruit, quia circa litteralem sensum est plurima concertatio uerborum.
Per Phison uero, qui interpretatur oris mutatio potest sensus allegoricus sumi. Allegoria enim est quando unum significatur per aliud, siue quoad personas siue quoad facta, sicut dicit Apostolus, Gal. 4, [22.24] : Scriptum est : Quoniam Abra[h]am duos filios habuit; et post : Que sunt per allegoriam dicta, etc. Secundum hunc sensum habet significare sacra Scriptura :
Christum et Ecclesiam,
crucem dominicam,
Virginem beatam,
angelicam naturam
et totam Scripturam sacram.
Per Tygrim, qui interpretatur uelox et a uelocitate dictus est, pro eo quod uelociter et preces fluat, intelligitur anagogicus sensus, qui nimia celeritate ad superna et celestia ac eterna bona eleuat intellectum. De quo dicit Apostolus, Gal. 4, [26] : Illa que sursum est [I]erusalem libera est; mater nostra. Et secundum hunc sensum representari habet :
Creatoris essentia, sapientia, bonitas,
et ipsius beatissima Trinitas
ac [I]erusalem superna;
sicut in superioribus tactum est .
Per Eu[ph]ratem uero, sensus moralis uel tropologicus accipitur. Eu[ph]rates enim interpretatur frugifer; et moralitas est que dum mores componit et instruit, fructus et fruges accumulat meritorum, ut cum dicitur Iob 1, [14] : Boues arabant et asine pascebantur, etc. Boues sunt actiui, qui terram proprie conscientie sulcant uomere contritionis, ut uberes fructus producat. Asine autem sunt simplices, in fide operantes et operum fructus pascentes. Et iste sensus comprehendit :
gratiam diuinam,
humanam culpam,
pugnam diabolicam,
animam iustam et impiam,
officium prelationis,
uerbum predicationis,
statum actionis et contemplationis,
statum studentium in qualibet scientia
et statum religionum mendicantium.
Que omnia tangentur infra aliqualiter in suis locis .
Secundo, significatur etiam iste quadruplex sensus per quattuor animalium facies , Ez. 1, [10], que sunt facies hominis, facies leonis, facies bouis et facies aquile. Et refertur :
Facies hominis ad sensum litteralem, quia est facies naturalis.
Facies leonis ad sensum allegoricum propter magnificentiam; leo enim est animal magnificum, et allegoria sensum in altum leuat.
Facies uero bouis ad tropologiam refertur, propter terre culturam et fructificationem fecundam.
Facies autem aquile, que in altum uolat et solem irreuerberatis o[c]ulis prospicit, significat anagogicum intellectum, qui de Deo est et de eternis ac celestibus, ut dictum est.
Sed aduertendum est quod quelibet istarum intelligentiarum habet quattuor facies , quia dicitur, Ez. 1, [6], de animalibus quod quattuor erant facies uni.
Litteralis enim intelligentia quattuor facies habet, dum omnis Scriptura tam noui quam ueteris testamenti :
uel habet precepta legalia, ut in libris Moysi et Euangelii,
uel exempla h[i]storialia, ut in omnibus h[i]storialibus libris et Actibus apostolicis,
uel documenta sapientialia, ut in libris Salomonis et epistolis,
uel prophetalia uisa, ut in prophetis et Apocalypsi.
Precepta referuntur ad faciem leonis propter auctoritatem,
exempla ad faciem bouis propter laborem,
documenta ad faciem hominis propter rationem,
et uisa prophetalia ad faciem aquile propter o[c]ulorum aciem .
Anagogica quoque intelligentia quattuor facies habet, quia cum sensus anagogicus sursum ducat, habet respectum
uel ad Trinitatem beatam,
uel ad exemplarem Sapientiam,
uel ad angelicam sublimitatem,
uel ad triumphantis Ecclesie dignitatem.
Quandocumque Scriptura loquitur de istis, uel intellectus alicuius Scripture ad ista trahitur, ad anagogiam pertinet .
Et potest accipi exemplum in uno uestigio diuine Sapientie, scilicet in sole .
De Trinitate namque, Eccli. 42, [16] : Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius. Sol habet substantiam, lucem et calorem.
Substantia tanquam principium originans Patrem, splendor Filium, calor representat Spiritum Sanctum.
Idem, sol est in celo quantum ad substantiam, in o[c]ulo quantum ad lucem uel splendorem , et in corpore quantum ad calorem.
Et hec est satis bona persuasio Trinitatis.
De exemplari Sapientia, Sap. 7, [29] : Speciosior est sole et super omnem dispositionem stellarum, etc. Quia sol et stelle, non possunt generare suos radios intra se, set extra. Eterna uero Sapientia intra seipsam suum generat radium, qui non aliud est quam ipsa.
De sublimitate angelica, Eccli. 43, [4] : Tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, quia unus et idem diuinus radius tri[f]ormiter receptus, tres constituit hierarchias.
De Ecclesia autem triumphante, potest accipi illud [H]ab. 3, [11] : Sol et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum ibunt, etc. Quando enim anima et corpus habebunt suam gloriam, tunc exibunt in operationes tam lucidas, quam subitas et uirtuosas, in uirtute scilicet Dei uirtuosissima, subita et preclara.
Allegoria insuper quattuor habet facies quia :
uel respicit ad naturam assumptam quantum ad natiuitatem et passionem, que sunt principales allegorie;
uel ad Dei matrem Virginem Mariam, quia multa et mira de ipsa predicat allegorice Scriptura, sicut patet supra suo loco. Maius enim est quod de ipsa in omnibus Scripturis allegorice dicitur, quam si de ipsa fuisset habitus specialis tractatus;
uel etiam respicit allegoria ad militantem Ecclesiam;
uel ad Scripturam sacram.
Et, de his patet etiam uideri exemplum in sole .
De Christo , Eccl. 1, [5-6] : Oritur sol et occidit, et ad locum suum reuertitur; ibique renascens gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Oritur, in natiuitate. Mal. ultimo [= 4, 2] : Orietur uobis timentibus nomen meum sol iustitie. Occidit, in morte. Am. 8, [9] : Occidet sol in meridie, quia tunc apparuit maior feruor charitatis, ita ut Iudei eius radiis excecarentur. G[y]rat per meridiem, in ascensione. Eccli. 43, [3] : In meridiano exurit terram. Flectitur ad aquilonem, in iudicio, Iac. 1, [11] : Exortus est sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos eius decidit.
De secunda allegoria, id est de beata Virgine. Ps. 18, [5] : In sole posuit tabernaculum, etc.; et Cant. 6, [9] : Electa ut sol; unde de ea, Eccli. 43, [2] : Vas admirabile opus Ex[c]elsi. Est enim uas diuini luminis susceptiuum et contentiuum.
De Ecclesia quoque accipitur illud Eccli. 26, [21] : Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bone species in ornamentum domus eius. Hoc ornamentum et hec Ecclesie species et pulchritudo, que domum Dei decorat, est perfectio actiue et contemplatiue uite.
De Scriptura uero sacra dicitur, Gen. 1, [16] : Fecit Deus duo magna luminaria, id est uetus et nouum testamentum; luminare maius, ut preesset diei, et luminare minus, ut preesset, etc. Sol, id est nouum diei; et luna, id est uetus nocti prefuit; et sicut luna illuminatur a sole, sic ueteris testamenti m[y]steria declarantur per nouum.
Tropologica denique intelligentia, et ipsa quattuor habet facies , quarum prima est spiritualis gratia, et uirtus et, omnis Spiritus Sancti influentia. Secunda est sapientialis uita, que actionem respicit et contemplationem. Tertia est spiritualis cathedra, ut magistralis prelationis et pontificalis. Quarta est spiritualis pugna contra mundum, carnem et demonia.
Et, de istis potest haberi solis exemplum .
De gratia Spiritus Sancti. [E]sth. 11, [11] : Lux et sol ortus est; et humiles exaltati sunt. Hoc fit, quando Deus, per gratiam, in nobis habitat. Vnde sicut sol continue illuminat, sic anima debet continue diuinas illuminationes suscipere, per gratiam Spiritus Sancti.
De sapientiali uita dicitur. Eccli. 27, [12] : Homo sanctus in sapientia manet sicut sol; nam stultus ut luna mutatur. Sol enim ab ecliptica linea non declinat, sic uita spiritualis a uirtutis medio non obliquatur. Sol etiam non est aliquando stationarius uel retrogradus, nisi quando factum est per miraculum, sic nec sapiens a sua intentione tepescit quin semper proficiat.
De spirituali cathedra siue doctrine, siue prelationis, siue sacerdo[t]ii, potest accipi illud Ps. 88, [38] : Thronus eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in eternum. Prelatus enim est sol quantum ad documenta ueritatis, luna quantum ad exempla uirtutis; uel sol sapientie, luna scientie; uel sol in quantum iudicat et punit, luna in quantum miseretur et parcit.
De spirituali pugna. Matth. 24, [29] : Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. Hoc erit quando erit pugna inter Christum et antichristum, inter doctrinam ueritatis et falsitatis. Tunc fiet sol tanquam saccus cilicinus, Apoc. 6, [12].
He sunt quattuor animalium m[y]stice facies, non connumeratis faciebus littere, quasi duodecim lumina ad que, omnia que Scriptura sacra continet, reducuntur .
Significatur etiam iste quadruplex sacre Scripture sensus, per quattuor deambulatoria inter columnas cedrinas, 3 Reg. 7, [2]. Columne enim designant Scripture sacre patres propter auctoritatem, sed cedrine propter ipsius Scripture et ueritatis permanentiam infallibilem, quia cedrus est arbor imputribilis. Inter has columnas, id est inter patrum Scripturas firmas et aut[h]enticas sunt quattuor deambulatoria, quia propter quadruplicis intelligentie uias studiosus e[x]ercetur intellectus, nunc ad litteram, nunc secundum allegoriam, nunc secundum tropologiam, nunc secundum anagogiam, ipsarum Scripturarum uel columnarum inuestigando sententias, sicut fecit beatus Gregorius, de libro Iob et Ezechielis scriptura.
Horum quoque sensuum origo est per diuinam influentiam; unde significantur per lin[t]eum, quattuor initiis de celo submissum, Act. 10, [11] .
Declaratio uel e[x]ercitatio est per annexam scientiam; unde significantur per quattuor rotas iuxta cherubin, Ez. 10, [9]. Cherubin interpretatur plenitudo scientie. Ideo, Dan. 10, [1] : Intelligentia opus est in uisione.
Finis est mentis informatio. Informant enim sensus isti mentem :
Nunc ad laborem actionis, unde cum dixisset Propheta, Ez. 1, [6.8], de animalibus, quod quattuor facies uni et quattuor penne uni , addidit : Et manus hominis sub pennis eorum. Gregorius , super Ezechielem, hom. 3 : Quid per manus nisi actiua uita, et quid per pennas nisi contemplatiua signatur [?]. Manus enim hominis sub pennis eorum est, id est uirtus operis sub uolatu contemplationis.
Nunc etiam informant mentem ad claritatem speculationis, unde dicitur Ez. 10, [20-21] : Intellexi quod cherubin essent. Quattuor per quattuor uultus uni.
Nunc etiam informant per excessum amoris sensum agentis, unde signantur per alas, cum subditur : Et quattuor ale uni.
Et, quia omnia hec sunt ad anime promotionem, ideo significantur per quadrigas, Zach. 6, [1] : Ecce quattuor quadrige egredientes de medio duorum montium, id est duorum testamentorum.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
GRPL (17 avril 2017). Symbolica Theologia : Sexta Distinctio. GR Pierre Lombard. Consulté le 15 octobre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/p898