Capitulum tertium decimum :
Quomodo Spiritus Sanctus animam hierarchizat.
Est etiam, iste Spiritus Sanctus animam hierarchizans : purificando, illuminando et perficiendo.
Purificat enim, primo :
Per spiritum timoris, ex preuisione futurorum, Is. 26, [17-18] : A facie tua, Domine. Concepimus et quasi parturiuimus, et peperimus spiritum.
Per spiritum doloris, ex recordatione preteritorum, Ps. [47, 7.8] : Ibi dolores ut parturientis : in spiritu uehementi, etc.; Ps. [147, 18] : Flauit spiritus eius, et fluent aque.
Per spiritum rigoris, in restrictione presentium delectabilium, Gal. 5, [16] : Spiritu ambulate, et desideria carnis non, etc.
Per spiritum ardoris, in appetitu eternorum, Is. 4, [4] : Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem [I]erusalem lauerit de medio eius, in spiritu iudicii, et spiritu ardoris. Act. 2, [2] : Factus est repente, etc.
Illuminat secundo, ad cognoscenda :
Spectacula nature, Iob 32, [8] : Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
M[y]steria Scripture, Ioan. 14, [26] : Paraclitus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille uos docebit omnia, et suggeret uobis omnia, etc.; 2 Petr. 1, [21] : Non enim uoluntate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu Sancto, etc.
[Ch]arismata gratie, 1 Cor. 2, [12-13] : Nos non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus que a Deo donata sunt nobis; que et loquimur non in doctis humane sapientie uerbis, etc.; Ioan. 14, [16] : Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit uobis, ut maneat, etc.
Indi[c]ia eterne prouidentie, Sap. 9, [16-17] : Difficile estimamus que in terra sunt, et que in prospectu sunt inuenimus cum labore : que in celis sunt autem quis inuestigauit[?]. Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis, etc.; et 2 Cor. 3, [18] : Nos reuelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.
Perficit tertio, diuinus Spiritus animam :
Stabiliendo in uirtute, per comprehen[s]ionem longitudinis Trinitatis alias eternitatis, Ps. [32, 6] : Verbo Domini celi firmati sunt; et spiritu, etc.; Ps. 50, [14] : Redde mihi letitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
Dilatando in charitate, per comprehen[s]ionem latitudinis beniuolentie, Rom. 5, [5] : Spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis; [2 Cor. 13, 13] : Gratia Domini nostri, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, etc.
Suspendendo in admirationem, per comprehen[s]ionem sublimitatis diuine potentie, Ez. 8, [3] : Eleuauit me spiritus inter celum et terram, etc. Hoc spiritu subleuatur anima ad Dominum magnificandum, Eph. 5, [18] : Impleamini Spiritu Sancto, loquentes uobismetipsis in psalmis, h[ym]nis, et canticis spirit[u]alibus, etc.
Profundando in perscrustatione, per comprehen[s]ionem profunditatis sapientie, 1 Cor. 2, [10] : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei; Sap. 7, [21-22] : Quecumque sunt absconsa et improuisa didi[c]i : omnium enim artifex docuit me sapientia. Est enim in illa spiritus intelligentie, sanctus, unicus, multiplex, etc.
Hos duodecim spiritus profert Christus, ut lignum uite duodecim fructus, Apoc. 22, [2].
Hos emittit, tanquam duodecim fontes aquarum in Elim, Ex. 15, [27],
et his ornatur anima, tanquam duodecim stellis, Apoc. 12, [1].
Capitulum quartum decimum :
Designatio Spiritus Sancti in septem columnis.
Designatur etiam, iste Spiritus in septem columnis, iuxta illud Prou. 9, [1] : Sapientia edificauit sibi domum, excidit columnas septem.
He columne sunt septem suprascripta dona,
quibus construitur et stabilitur Ecclesia, Is. 11, [2-3] :
Prima columna est donum timoris Dei, qui eam firmat in reuerentia filiali.
Secunda est pietas, que in omnibus recognoscit originem et facit proximis subuenire.
Tertia est scientia, que facit bene conuersari cum omnibus.
Quarta est fortitudo, per quam tolerantur aduersa.
Quinta est consilium, per quod dirigimur in agendis.
Sexta est donum intellectus, per quod parata nobis premia cogitamus : fides dicit quod in celo sunt, spes dicit mea sunt, charitas infert ad ipsa propero.
Septima est donum sapientie, quo degustantur eterna bona. Sapientia enim secundum nomen est eius, Eccli. 6, [23] , quia dicitur a sapore.
Capitulum quintum decimum :
Designatio Spiritus Sancti, in septem psalmis.
In figura huius doni septemplicis, uoluit Spiritus Sanctus esse septem psalmos in psalterio, septenis uersibus integratos, ut per eos, septies in die [Ps. 118, 164], possit eidem Spiritui dignum laudis munus offerri.
Primus est, [Ps. 1, 11] : Beatus uir qui non abiit, etc.;
qui competit hore matutinali;
qui docet per diuine legis meditationem,
cuncta opera regulari et regulando preueniri.
Secundus est, [Ps. 14, 1] : Domine, quis habitabit, etc.;
qui competit prime hore diei,
et docet ad diurnos actus innocenter disponi.
Tertius est, [Ps. 53, 3] : Deus, in nomine tuo, etc.;
et hic competit tertie hore;
qui docet ad pugnam contra hostis temptamenta,
per orationem et inuocationem diuini nominis armari :
Turris fortissima nomen Domini, Prou. 18, [10].
Quartus est, [Ps. 69, 2] : Deus, in adiutorium, etc.;
qui competit sexte hore diei;
qui docet letari de uictoria,
que non nisi per diuinum potuit auxilium obtineri.
Quintus est, [Ps. 86, 1] : Fundamenta eius in montibus sanctis, etc.;
qui competit hore none;
qui docet post uictoriam pro spe mercedis sperare coronam,
et ad celestem patriam suspirare.
Vnde ibi, [Ps. 86, 3] : Gloriosa dicta sunt de te, etc.
Sextus est, [Ps. 127, 1] : Beati omnes qui timent Dominum, etc.;
qui competit hore uespertine;
qui docet ad diuinum timorem,
qui est omnium bonorum fidus conseruator reflecti.
Septimus est, [Ps. 128, 1] : Sepe expugnauerunt me, etc.;
qui competit completorio;
qui docet quasi in fine mundi de liberationis misericordia quoad iustos, et de seueritate ultionis quoad reprobos, in ipso iudice gloriari.
Est et octauus, Ps. [92, 1] : Deus regnauit, decorem, etc.;
qui seruit laudibus omnium dierum, qui etiam est septem uersuum,
quia omnis diuina laus, Spiritu docente, dirigitur.
Nec sunt plures psalmi in septem uersibus perscripti, licet ille Ps. [123, 1] : Nisi quia Dominus erat in nobis, habeat secundum aliquam translationem septem uersus. Tamen secundum usum Romane Ecclesie habet octo, quia ille uersus [Ps. 123, 7] : Anima nostra, etc., diuiditur in duos. Item, [Ps. 92, 1] : Dominus regnauit, decorem indutus est, secundum Hieronymum, restringitur ad sex uersus.
H[i]s aptantur non incongrue ille septem sol[l]e[m]nes an[ti]phone, que incipiunt : , que dicuntur tempore Aduentus, septem diebus ante uigiliam natiuitatis Domini. Itaque prima primo, secunda secundo, et sic de aliis, que debent ex[c]itare puri cordis desiderium ad illum superaduentum, qui est plenus ipsorum charismatum diuinorum, per quorum influxum dat quietem rationali creature in seipso. Quod m[y]sterialiter significat Scriptura sacra, dum post perfectionem diuinorum operum ex illa informi materia cui superferebatur Spiritus Domini, quia per sanctam Dei uoluntatem ad perfectionem deducta sunt, secundum ordinem sex dierum, dicit Deum die septimo quieuisse, [Gen. 2, 2].
Vnde Augustinus, super Genesim ad litteram : Restat, inquit, ut intelligamus creature rationali, in qua hominem [et] creauit, in seipso requiem prebuisse, post eius perfectionem, per donum Spiritus Sancti, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris [Rom. 5, 5], ut illuc feramur appetitu desiderii, quo cum peruenerimus, requiescamus, id est nihil amplius requiramus [?]. Sicut enim recte dicitur Deus facere, quicquid ipso in nobis operante fecerimus, ita recte Deus dicitur requiescere, cum eius munere requiescimus. Hec Augustinus.
Capitulum sextum decimum :
De significationibus et figuris extremi iudicii.
Ceterum, illa creaturarum institutio in senario dierum, requies Dei in die septima, figura et signa fuerunt decursus istius seculi per successionem sex etatum laborantium et septime quiescentium eorum, scilicet de quibus dicitur Apoc. 14, [13] : Amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis; que decurrit cum sexta, a passione Christi usque ad finem mundi. Sed perfectissima et desiderabilissima requies erit in octaua resurrrectionis, interueniente finali iudicio, et quia illud fiet a Domino Iesu Christo, cui dedit Pater iudicium facere [Ioan. 5, 27], et erit omnium operum Christi summa et consummatio.
Ideo de modis et symbolis, quibus sacra Scriptura loquitur de illo extremo Dei iudicio, uideamus aliquid, ut circa hoc detur occasio et materia cogitandi.
Significatur primo, iudicis perspicacitas nomine libri, quo omnia cognoscuntur, Ps. [138, 16] : In libro tuo omnes scribentur; sed nomine libri uite, quo omnes electi eterne uite ascripti sunt, Apoc. 20, [12] : Et alius liber apertus est qui est uite.
Significatur etiam, rigor et effectus diuine iustitie :
Aliquando quantum ad efficaciam,
aliquando quantum ad uehementiam,
aliquando quantum ad precellentiam.
Effica[c]ia diuine iustitie frequenter datur intelligi, per uerba humanas passiones significantia, attributa Deo, per figuram que dicitur antropospatos, id est humana propassio, ut in motu ire ad repellendum omne contrarium. Ira enim est uirtus repellens quod non conuenit; non enim est malum irasci, (sicut dicit Chrysostomus), etiam in hominibus.
Quasi enim, ait Chrysostomus, gladio aciem, ita menti nostre acumen imposuit, ut eo, cum oportet, utamur. Dei ergo ira est omnis inconuentientis expulsio, et omnis repugnantis exterminatio, unde Sap. 5, [21] : Acuet Dominus diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
Hoc dicit, quia omnia elementa concurrent ad penam da[m]natorum.
Terra namque glutiendo, exemplo illorum duorum, Dathan uidelicet et Abiron de quibus dicitur, Num. 16, [31-32], quod dirupta est terra sub pedibus eorum, et aperiens os suum, deuorauit illos cum tabernaculis suis et uniuersa substantia eorum.
Ignis etiam comburendo, Ps. [82, 15] : Sicut ignis qui comburit siluam et sicut flamma comburens montes; ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos..
Aer quoque impellendo, Sap. 5, [24] : Contra illos stabit spiritus uirtutis, et tanquam turbo uenti diuidet illos, etc.
Aqua denique congelando, Iob 24, [19] : Ad nimium calorem transiet ab aquis niuium, et usque ad inferos peccatum illius.
Significatur etiam effica[c]ia diuine iustitie, in osten[s]ione furoris ad puniendum omnem excessum, Deut. 32, [22] : Ignis succensus est in furore meo, etc. Hieronymus, De essentia inuisibilitate et immensitate Dei, ait : Irasci dicitur Deus, non anime motu uel qualibet perturbatione, que illi omnino accidere non potest : sed creature delinquenti, id est hominibus impiis, et peccatoribus, iustam dicitur ultionem inferre, hoc est reddere illis quod merentur : et hec est ultio diuina, iste furor eiusdem.
Significatur quoque dicta efficacia, in modo zeli ad defen[s]ionem omnis boni. Est enim zelus quedam defen[s]io castitatis generalis, que consistit in moderamine omnium actionum, Prou. 6, [34] : Zelus et furor uiri non parcet in die uindicte. Vel zelus intelligitur, pro defen[s]ione ueritatis quam peccatores impugnant, Sap. 5, [18] : Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
Significatur denique, in osten[s]ione indignationis ad detestationem omnis mali, Is. 10, [25] : Adhuc paululum modicumque, et consummabitur indignatio mea et furor meus super scelus eorum.
Vehementia quoque diuine uindicte significatur, aliquando per res habentes uiolentas actiones :
Vt est ignis, qui consumit et innouat, Soph. 1, [18] : In igne zeli eius deuorabitur omnis terra.
Vt est fulgur, quod est subitum, terrificum, impulsum et uiolentum, Matth. 24, [27] : Sicut fulgur exiit ab oriente et paret usque in occidentem, etc.
Vt est turbo et tempestas, propter turbationem mentium et confusionem animorum, Ier. 23, [19] : Ecce turbo Dominice indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum ueniet. Et, Ier. 25, [32-33] : Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terre. Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terre usque ad summum eius.
Precellentia uero diuine operationis in actu iudicii, significatur et datur intelligi signanter, per Diem Domini propter singularitatem dominii. Cum enim, per totum tempus possit rationalis creatura uti libertate arbitrii, tunc solum diuine uoluntati cunctorum subiacebit auda[c]ia, Is. 2, [11-12] : Exaltabitur Dominus solus in die illa. Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur. Et sequitur infra, [Is. 2, 17] : Et incuruabitur omnis sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo uirum, et eleuabitur Dominus solus in die illa.
Item diuine iustitie singularitas significatur, per uentilabrum propter effectum discretionis, Matth. 3, [12] : Cuius uentilabrum in manu eius, et permundabit aream suam, etc.
Item significatur, per tempus uisitationis propter perfectam disceptationem et indagationem meritorum, 1 Petr. 5, [6] : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut uos exaltet in tempore uisitationis.
Illa uero disceptatio potest intelligi, fienda absque temporis tractu, diuina uirtute, singulorum merita et demerita conscientiis omnium imprimente :
Sic quoque una Saluatoris scriptio in terra, peccata que singulorum latebant conscientiis, reuelabit eis qui mulierem in adul[t]erio deprehensam adduxerant, Ioan. 8, [3 sqq.].
Sic una lingua, loquentes apostoli per uirtutem Spiritus Sancti omnium linguarum differentiam personabant, Act. 2, [3-11].
Sic quoque unus cibus, manna, saporum omnium gratiam, prout cuique erat in desiderio preferebat, Sap. 16, [20-21].
Et una et eadem Christi facies, reprobis apparebit terribilis in iudicio et electis blanda.
Item significatur per diem ultionis, Is. 63, [4], propter officium potentifice executionis. Propter quod debet parere formidinem, Ier. 46, [10] : Dies ille Domini Dei e[x]ercituum, dies ultionis, ut sumat uindictam de inimicis suis, etc. Formido debet inducere penitentie sollicitudinem, ideo Is. 61, [1-2] : Spiritus Domini misit me, ut predicarem annum placabilem Domino, quantum ad eos qui in presenti Deum placant per penitentiam; et diem ultionis Deo nostro, quantum ad obstinatos. Sollicitudo generat spem salutis, unde Is. 34, [8] : Dies ultionis, annus retributionis iudicii. S[i]on; Is. 63, [4] : Dies ultionis in corde meo, annus retributionis mee uenit.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
GRPL (16 janvier 2017). Symbolica Theologia (6) : Distinction III (fin). GR Pierre Lombard. Consulté le 15 octobre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/p891