Secunda distinctio :
De s[y]mbolis que ducunt in cognitionem celestis regni, cuius rex est Christus.
Gloriosissime ciuitatis Dei [I]erusalem illius que sursum est (que est mater nostra, sicut dicit Apostolus, Gal. 4, [26]), felicitatem Sacra Scriptura, multimoda nobis s[y]mbolorum uarietate, signat, aliquando communibus nominibus, aliquando specialibus.
Communia nomina sunt : atria, ciuitas, domus, regnum, tabernacula.
Specialia uero ut [I]erusalem, S[i]on, et siqua alia.
Capitulum primum :
Quomodo Sacra Scriptura loquitur de eterno beatorum regno.
Commendans ergo, Scriptura illam beatitudinem eternam :
Modo uocat eam tabernacula, Ps. [83, 2] : Quam dilecta tabernacula tua, Domine uirtutum, etc. Et hoc, ad declarandas singulorum distinctas pro meritis mansiones, iuxta illud Ioan. 14, [2] : In domo Patris mei mansiones multe sunt , etc.; Hebr. 9, [11] : Christus assistens pontifex futurorum bonorum, etc., usque : Tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis. Eiusdem 8, [1-2] : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in celis, sanctorum minister, et tabernaculi ueri, quod fixit Deus et non homo.
Modo uocat atria, ad designandas latas beatorum omnium diffusiones et communicatiuas latitudines, Ps. [121, 2] : Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, [I]erusalem . Illius pedes stantes sunt, qui nequaquam, uariis mutantes affectibus, a beatitudinis illius intentione declinant. Ps. [83, 3] : Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini.
Modo uocat domum, ueluti in qua est, tanquam unius familie sub eterno Patre familias, domestica mansio, Ps. [121, 1] : In domum Domini letantes ibimus. Item [83, 5] : Beati qui habitant in domo tua, Domine, etc.
Modo uocat eam ciuitatem, ueluti in qua est unius multitudinis sub eterna lege ordinata connexio, quia ciuitas est rationalium multitudo sub una lege uiuentium. Ps. [86, 3] : Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei. Apoc. 21, [1sqq.], describitur ciuitas ista per totum.
Modo uocat templum, sicut quod est ad ueri Dei cultum, perpetua sanctitate dedicatum, Ps. [28, 9] :In templo eius omnes dicent gloriam. Item Ps. [64, 5-6] : Sanctum est templum tuum, mirabile in equitate. Huius templi figura ponitur, Ez. 43, [10-12] : Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam, et erubescant ex omnibus que fecerunt, etc.; et infra : Omnes fines eius in circuitu, sanctum sanctorum est.
Modo uero uocat Scriptura beatitudinis eterne statum nomine regni, tanquam cuius est unius populi sub eterneo rege imperturbata subiectio. Cessabit enim ibi omnis alia prelatio, Matth. 25, [34] : Venite, benedicti Paris mei, possidete paratum uobis regnum, etc.
Vocat etiam Scriptura, illam patriam beatorum nominibus specialibus.
Aliquando, nomine [I]erusalem propter tranquillitatem summe pacis, que tanta erit ibi; ut (sicut dictum est), omni prelatione cessante sub diuina tantum dominatione habitatores eius omnimoda tranquillitate perfruantur. Ideo, Is. [66, 10-12] : Letamini cum [I]erusalem, et exultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, uniuersi qui lugetis super eam; ut su[g]atis et repleamini ab uberibus consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius. Quia hec dicit Dominus : Ecce ego declinabo super eam quasi fluuium pacis, etc.
Aliquando, nomine S[i]on propter claritatem limpide speculationis, quando id quod nunc tenemus fide, habebimus et possidebimus specie. S[i]on enim interpretatur specula. Non a speculo, sed a speculando siue a speculatione. Apoc. 14, [1] : Vidi supra montem S[i]on agnum stantem, etc.; Eccli. 24, [15] : Et sic in S[i]on firmata sum, etc. Ad hanc ergo per fidem accedimus, donec fiat nobis species. Hebr.12, [22-23] : Accessistis ad S[i]on montem, et ciuitatem Dei uiuentis, celestem [I]erusalem, et multorum mil[l]ium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitiuorum, qui conscripti sunt in celis, et iudicem omnium Deum , etc.
Capitulum secundum :
Quomodo superna ciuitas proponitur in Scriptura, ueneranda menti.
Hec beata ciuitas proponitur in Scriptura Sacra :
Vt uenerabilis menti,
ut admirabilis rationi,
ut etiam amabilis affectui.
Veneranda quidem est ratione preeminentie, et ratione permanentie.
Propter reuerendam preeminentiam significatur :
Per sancta sanctorum, Hebr. 9, [2-3] : Tabernaculum factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, que dicitur Sancta. Post uelamentum autem secundum tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum.. Primum Ecclesiam militantem, secundum uero Ecclesiam significat triumphantem.
Per celum, ut dicitur sedes Dei, Is. ultimo [= 66, 1] : Celum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum.
Per terram promissionis, et quam Dominus s[em]per inuisit, Deut. 9, [23] et 11, [10-12] : Terra, ad quam ingrederis
possidendam, non est sicut terra Egypti, de qua existi, etc., usque : De celo expectans pluuias, quam Dominus Deus tuus semper inuisit, et o[c]uli illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
Per montem precelsum, Is. 2, [2] : Erit in nouissimis diebus preparatus mons domus Domini in uertice montium, et eleuabitur, etc.
Per montem magnum et altum, Apoc. 21, [10] : Sustulit me in spiritu in montem magnum, et ostendit mihi ciuitatem, etc.
Per ciuitatem regis magni, Ps. [47, 2.3] : Magnus Dominus et laudabilis nimis, etc., usque : Mons S[i]on; latera aquilonis, ciuitas regis magni.
Et per quecumque alia, que possunt beatitudinis preeminentiam figurare.
Propter permanentiam uero significatur :
Per lignum uite in medio paradisi, Gen. 2, [9]. Ibi enim solum uera uita, ubi permanens uita, fluens ab illo fonte uite, cui competit per se uita qui est Saluator Dominus noster Iesus Christus, Filius Dei uiui, Ioan. 5, [26] : Sicut Pater habet uitam in semetipso, sic dedit et Filio uitam habere in semetipso.
Per montes antiquos, Deut. 33, [13-15] : De benedictione Domini terra eius, etc., usque : De uertice antiquorum montium.
Per colles eternos, Gen. 49, [26] : Benedictiones patris tui confortate sunt benedictionibus patrum eius, donec ueniret desiderium collium eternorum.
Per montes Armenie, in quiebus requieuit ar[c]a, id est Ecclesia, Gen. [8, 4]. Armenia mons uellicatus interpretatur. Ipsum montem patrie celestis uellicat, id est carpit, qui illum per uiolentiam rapit, iuxta illud Matth. 11, [12].
Per tabernacula que fixit Deus [Hebr. 8, 2], et non homo, Num. 24, [6].
Per terram uiuentium. Ps. [26, 13] : Credo uidere bona Domini, etc.
Capitulum tertium :
Quomodo superna ciuitas proponitur in Scriptura, admirabilis intellectui.
Admirabilis uero, est ipsa Dei ciuitas beata, ratione elegantie et continentie.
Ciuitatis autem illius elegantiam predicant :
Ciuitas, de celo descendens, tanquam sponsa ornata uiro suo, Apoc. 21, [2].
Ciuitas noua, Apoc. 21, [2], quia nouum est, quod non distat ab origine uel principio. Ad hoc faciunt :
Omnes fulgores, Tob.13, [13] : Luce splendida fulgebis, et omnes fines terre adorabunt te.
Odores : illius enim ciuitatis fragantiam sentiebat, qui dicebat, Gen. 27, [27] : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni.
Sapores, iuxta illam nobilissimam figuram, Sap. 16, [20] : Angelorum esca nutriuisti populum tuum; et paratum panem de celo prestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suauitatem.
Armonice suauitates, ideo instruuntur, in Ps. [150, 3], laudare Deum in musicis instrumentis : Laudate, (inquit), eum in sono tube, etc.
Continentiam uero beate ciuitatis presignant :
Celum empyreum, quod quando creatum fuit, statim sanctis angelis est repletum, unde Matth. 18, [10] : Angeli eorum in celis semper uident faciem Patris. Celum s[i]dereum, pulchriformitate luminarium exornatum, Eccli. 43, [1] : Altitudinis firmamentum pulchritudo eius, species celi in uisione glorie.
Luminaria celi, Gen. 1, [14], que significant illorum ciuium preclarissimos intellectus.
Volatilia celi [Gen. 1, 20], contemplationem sanctorum figurantia, quasi affectibus feruentissimis eleuatam.
Ligna paradisi, Gen. 2, [9] et Ez. 31, [9]. Hec signat illas celestes mentes rediuiua semper iocunditate uernantes.
Capitulum quartum :
Quomodo proponitur amabilis affectui.
Set et amabilis, ipsa beatorum patria premonstratur, propter fragrantiam charitatis et propter resonantiam diuine laudis.
Charitatem illius patrie (per quam bonum quod est omnium, erit etiam singulorum) sacra Scriptura predicat. Ps. [121, 3] : [I]erusalem, que edificatur ut ciuitas, cuius participatio eius in idipsum; et Ps. [83, 2-3] : Quam dilecta tabernacula tua, Domine uirtutum [!]. Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. Hanc specialiter declarat hierarchice intellectus liber Cantici canticorum.
Laudationem uero et resonantiam, tam consonam quam iocundam, Scriptura declarat :
Per seraphicum trisagium, Is. 6, [3] : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercitium.
Per filiorum Dei iubilum concin[n]um, Iob 38, [4.7] : Vbi eras, cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei.
Per agni canticum, Apoc. 14, [3] : Cantabant quasi canticum nouum ante sedem Dei et Agni.
Hanc laudationem imitatur Ecclesia et representat in diuino officio.
Ad hanc inuitat prophetam in suo psalterio.
Est igitur, illius beatissime patrie :
Celsitudo sublimis, Bar. 3, [24-25] : O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis [!] Magnus, etc.
Pulchritudo spectabilis, Eccli. 43, [1] : Altitudinis firmamentum pulchritudo eius, species celi in uisione glorie. Ps. [41, 5] : Introibo in locum tabernaculi admirabilis, etc.
Mansiua constitutio, Is. 33, [20] : O[c]uli tui uidebunt [I]erusalem, habitationem o[p]ulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur claui eius in sempiternum.
Perfectissima plenitudo, Ps. [144, 7] : Memoriam abundantie suauitatis tue eructabunt. Prou. 1, [33] : Qui me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
Amoris excessiua fragrantia, Col. 1, [13-14] : Transtulit in regnum filii dilectionis sue, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum.
Laudis resonantia indefessa, Ps. [83, 5] : Beati qui habitant in domo tua, Domine; in secula seculorum laudabunt te.
Capitulum quintum :
Quomodo per nominationem regni Dei, aliquando intelligitur Filius Dei, aliquando status beatitudinis.
Et quia, (ut supra tactum est), illa beatorum patria predicatur in Scriptura et figuratur nomine regni.
Ideo notandum est quod regnum Dei :
Aliquando significat presentiam Filii Dei in carne, Luc. 17, [20-21] : Querentibus Phariseis quando regnum Dei ueniat, ait ipse Dominus : Non ueniet regnum Dei cum obseruatione; neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra uos est. Matth. 19, [14] : Sinite paruulos, uenire ad me, etc.
Aliquando innuit illapsum eius in mentem, qui facit ipsam mentem : Sublimem in meritis, Ioan. 18, [36] : Regnum meum non est de hoc mundo, etc.
Radiantem noti[t]iis, Sap. 6, [22] : Si delectamini sedibus et spectris, o reges populi, diligete sapientiam, ut in perpetuum regnetis; Sap. 10, [10] : Iustum deduxit Dominus per uias rectas, etc.; et post sequitur : Dedit illi scientiam sanctorum.
Deliciis affluentem, Luc. 22, [29-30] : Et ego dispono uobis sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno, etc.
Aliquando designat statum beatitudinis in eternitate : Quantum ad dignitatem precelsam, Ps. [144, 11-12] : Gloriam regni tui dicent, et potentiam loquentur; ut notam faciant, etc.; Matth. 5, [3] : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum.
Quantum ad refulgentiam preclaram, Matth. 13, [43] : Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum; et Sap. 5, [17] : Iusti accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini.
Quantum ad affluentiam suauitatis, Luc. 14, [15] : Beatus qui manducabit panem in regno Dei; et Matth. 8, [11-12] : Multi ab Oriente et Occidente uenient, et recumbent cum Abra[h]am, Isaac et Iacob, in regno celorum. Filii autem regni, etc.
Quantum ad interminabilitatem eternitatis, Ps. [144, 13] : Regnum tuum regnum omnium seculorum, etc.; et Is. 9, [6-7] : Super solium Dauid, et super regnum eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum; et paulo supra : Pater futuri seculi, Princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis.
Capitulum sextum :
Quomodo regni Dei rex, Christus, figuratus est in Scriptura.
Huius gloriosissimi regni, caput et rex est Christus, Filius Dei,
cuius figura precessit :
In rege Dauid, quem omnes concorditer et unanimiter unxerunt in Gion alias Hebron, 2 Reg. 5, et 1 Par. 12; [I]er. 30, [9] : Seruient Domino Deo suo, et Dauid, regi suo, quem suscitabo eis; [I]er. 23, [5] : Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum, etc.
In Salomone, cuius uultum desiderabat uniuersa terra, qui et uincebat famam uirtutibus, 2 Par. 9, [6].
In Assuero, qui regnauit ab India usque Ethiopiam, maiestate, amenite et liberalite permaxima, [E]sth. per totum.
In Cyro, rege Persarum, cui Deus celi tradidit omnia regna terre, et precepit edificare domum Domino, et predicauit in toto regno suo ascendere ad edificandum in [I]erusalem, 2 Par. ultimo [= 36, 22-23], et Esdr. 1, [1-3].
In Dario, qui fecit cenam magnam omnibus maioribus et minoribus de toto regno suo, 2 Esdr. 3, [= 3 Esdr. 3, 1].
In Iosia, qui directus est diuinitus in penitentiam gentis, et tulit omnes a[b]ominationes impietatis; et in diebus peccatorum corroborauit pietatem, 2 Par. 34 et 35, et Eccli. 49, [3.4].
In Ezechia, qui muniuit ciuitatem sanctitate sacramentorum substantie, induxit aquam, scilicet doctrinam Scripturarum; fodit ferro rupem, emollitione obstinatorum substantie, et edificauit puteum, profunditate intelligentiarum substantie, 2 Par. 30 et Eccli. 48, [19]. Hec ciuitas est Ecclesia.
In Nabuchodonosor, rege Bab[y]lonis, qui existensin domo sua, et florens in palatio suo quos uolebat, exaltabat et humiliabat, Dan. 4, [1 sqq.].
In Balthasar, qui fecit grande conuiuium, in quo unusquisque secundum suam bibebat etatem, Dan. 5, [1].
In Nabuchodonosor, rege Assyriorum, cuius cogitatio fuit ut omnem terram suo subiugaret imperio, Iudith 1 [= 2, 3].
In Alexandro nobili, qui misit Ionathe purpuram et coronam ad conseruandas amicitias, 1 Mach. 10, [20] .
Capitulum septimum :
Quomodo figuratus est Filius Dei, ueniens in carnem.
Hic Dei Filius adueniens in carnem prefiguratus fuit :
Per lucem, in hoc mundo primo formatam, super faciem ab[y]ssi tenebrose lucescentem, Gen. 1, [2.3], et hoc ad insinuandum quod ipse futurus erat, in hoc seculo tenebroso, illa lux uera, que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, Ioan. 1, [9].
Per solem per omnia refulgentem, Eccli. 42, [16] : Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius; et Eccl. 1, [6] : Lustrans uniuersa in circuitu pergit spiritus, id est sol, et in circulos suos reuertitur, in quo signatur siue insinuatur euangelice doctrine refulgentia generalis. Per solem stationarium propter immobilitatem propositi, Ios.10, [13] et 1 Par. 4, [22]. Per solem retrogradum propter dignatiuam condescen[s]ionem, Is. 38, [8]. Per solem se latentem propter inuestigabilem dispositionem misericordie, 2 Mach. 1, [22] : Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Per solem pallentem propter suam uenerabilem passionem et mortem, Apoc. 6, [12] : Sol factus est niger tanquam saccus cilicinus.
Per primum hominem, a Deo formatum, et positum in paradiso ut operaretur, etc., Gen. 1 [= 2, 15], in quo insinuatur missio eius a Patre in mundum ad curandas animas et eas ad cultum diuinitatis aptandas, iuxta illud Is. 61, [1] : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me; ad annuntiandum mansuetis misit me, etc.
Per fluuium paradisum irrigantem, Gen. 2, [10] : Fluuius egrediebatur de loco uoluptatis ad irrigandum paradisum, etc. Quia ab ipso gratiarum [ch]arismatibus uel gratia sacramentorum irrigatur Ecclesia et quelibet anima deuota, iuxta illud Eccli. 24, [41] : Ego quasi fluuius D[i]or[y]x (qui interpretatur medicina) et quasi aqueductus exiui de paradiso, generatus ab eterno de intima substantia Patris, qui est locus uoluptatis, etc., [Gen. 2, 10].
Per fontem ascendentem et eius uniuersam superficiem irrigantem, Gen. 2, [6]. Quia ipse, de Virgine natus humana natura assumpta, uniuersali Ecclesie et fecunditatem attulit et puritatem, iuxta illud Zach.13, [1] : In die illa erit fons patens domui Dauid et habitantibus [I]erusalem, etc.; et Ioel 3, [18] : Egredietur fons de domo Domini et irrigabit torrentem spinarum.
Per puteum uiuentis et uidentis Dei, Gen. 16, [14]. Quia ipsius doctrina et uisum spiritualem confert et influit uitam et refocillat animam. Cant. 3 [= 4, 15] : Fons hortorum, puteus aquarum uiuentium, que fluunt cum impetu de Libano; et paulo supra [4, 13] : Emissiones tue paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, etc.
Per agrum uberrimum et fragrantem, Gen. 27, [27] : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Quia, ipse futurus erat : quantum ad animam, refectus omnibus gratiis, quantum ad uitam, ornatus omnibus moribus sacris, et quantum ad famam, omnibus exemplorum fragrans suaue olentibus donis.
Propter quod, Cant. 1, [3], dicitur : In odorem unguentorum tuorum currimus, etc.; et 5 [= 4, 10] : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata; et 7, [8] : Odor oris tui sicut odor malorum. Hoc est [Ps. 132, 2] unguentum, ab ipso capite manans in barbam, barbam Aaron, id est in angelicam et ecclesiasticam hierarchiam, et usque in oram uestimenti, id est usque ad ultimum electum, in Ecclesia finali, Ioan. 1, [16] : De plenitudine eius omnes accepimus, gratiam pro gratia.
Per lignum uite in medio paradisi, [Gen. 2, 9], datum homini ne illum senecta dissolueret, secundum Augustinum, lib. I4 De ciuitate Dei, cap. 18. Quia ipse futurus erat panis, ille qui descendit de celo, et dat uitam mundo, Ioan. 6, [33]. Hoc est lignum illud, afferens fructus, cuius folia sunt ad sanitatem gentium, Apoc. ultimo [= 22, 2]; cuius est fructus ad cibum et folia ad medicinam, secundum illud Ez. ultimo [= 47, 12].
Item, per florem.
Purissime substantie, Cant. 2, [1] : Ego flos campi, etc.
Venustissime apparentie, Is. 11, [1] : Egredietur uirga de radice Iesse et flos, etc.
Suauissime redolentie, Gen. 27, [27] : Ecce odor filii mei, etc.
Refectionis uberrime, Ambrosius, super Beati immaculati, in interp[r]etatione littere Num que interpretatur pascua eorum : Bona pascua sacramenta diuina sunt. Carpis illic bonum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis. Carpis lilium, in quo sit splendor eternitatis. Carpis rosam, hoc est, Dominici corporis sanguinem.
Item, Filius Dei incarnatus, figuratus est in uirga Moysi, que proiecta in terram facta est serpens, Ex. 7, [9-13] : qui deuorauit serpentes Egyptiorum. Ambrosius, lib. 3 De Officiis : Significans quod uerbum caro fieret, que serpentis diri uenena uacuaret per remissionem et indulgentiam peccatorum. Virga enim est uerbum decretum regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam erat Filius ex Deo Patre natus, filius hominis factus est, natus ex Virgine : Qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam uulneribus infudit humanis, Num. 21, [8-9].
Per stellam matutinam et fulgidam, quia in se pura diei nuntia, aspectibus amena, Apoc. ultimo [= 22, 16] : Ego sum radix et genus Dauid, stella splendida et matutina, etc.
Per speculum omnis munditie in se pulchritudinem refigurans, Sap. 7, [26] : Candor est lucis eterne, et speculum sine macula Dei maiestatis.
Per librum signatum propter occultum m[y]sterii incarnationis, quod nemo nouit, nisi cui uoluerit reuelare, Apoc. 5, [1]; Is. 28 [= 29, 11].
Per rubum ardentem absque combustione, Ex. 3, [2], in quo (secundum Gregorium), ignis diuinitatis humanam naturam non consumpsit.
Per lapidem abscis[s]um sine manibus, Dan. 2, [45], quia, sola diuina operatione, caro Christi de massa humane nature assumpta est.
Per uirgam florentem et ferentem fructum, Num. I7, [8], quia eius est amenus aspectus et uber usus, uel suauis gustus, Cant. 2, [3] : Fructus eius dulcis gutturi meo.
Per rorem in uellere, Iud. 6, [37-38], quia omnem estum refrigerat uitiorum, et nihilominus deuotorum mentes fecundat.
Per legem scriptam in tabulis lapideis [Ex. 32, 16] sine stilo, quia ipsa incarnatio non creature studio, sed diuino beneplacito facta est.
Per panem datum [Ioan. 6, 32] in homines sine aratore, quia non ex uirili semine, sed m[y]stico spiramine natus est.
Capitulum octauum :
Quomodo Scriptura uocat Filium Dei angelum, siue quomodo conuenit, Filio Dei, angelica nominatio.
Iesus Christus, Dei Filius, a Patre missus in mundum, uocatur angelus in Scriptura sacra, sed diuersimode :
Angelus magni consilii, Is. 9, [6], propter dispositionem occultissimi misterii, et propter effectum patrocinii salutaris.
Angelus faciei Domini, Is. 63, [9], propter delationem diuini beneplacitiÊ: Et angelus faciei, etc.
Angelus testamenti, propter confirmationem federis sempiterni, Mal. 3, [1] : Ecce ego mitto angelum, etc.
Angelus habens eternum euangelium, propter incessabilitatem euangelici documenti, Apoc.14, [6].
Angelus precedens castra Israel, quia fiducialiter dirigit in huius peregrinationis erum[n]a, Ex. 13 [= 23, 20].
Angelus illuminans terram sua gloria, Apoc. I8, [1], quia tenebras exclusit culpe et contulit lucem iustitie.
Angelus habens solarem faciem et libellum apertum, Apoc. 10, [1-2], quia reuelauit m[y]steria Scripturarum.
Angelus ascendens ab ortu solis, et habens signum Dei uiui, quia natus ex Virgine Deus uerus probatus est, Apoc. 6 [= 7, 2].
Angelus tuba canens, propter promissiones magnificas uel terrificas communicationes, Apoc. 8, [6].
Angelus habens falcem acutam, propter iudiciariam seueritatem, Apoc. 14, [14].
Angelus princeps exercitus Domini ad protegendas congregationes fidelium, Ios. 5, [14].
Angelus ostendens [I]erusalem nouam, descendentem de celo, quia ad imitationem celestis hierarchie ordinauit Ecclesiam, Apoc. 21, [2].
Angelus ligans dra[c]onem, quia impedimemta prohibet et malitiam cohertet, Apoc. 20, [2].
Angelus habens forcipem et calculum seraphicum, propter inflammationem gemine charitatis, Is. 6, [6].
Angelus ante altare aureum qui adolet incensa, quia ipse semetipsum obtulit [h]olocaustum in cruce, ad recon[c]iliationem humani generis, Apoc. 8, [3].
Omnia hec possunt assumi ad preconium beati [I]oannis Baptiste et cuiusuis magni sancti, secundum considerationes uirtutum diuersos status preferentes.
Capitulum nonum :
Quomodo Scriptura sacra figurat efficaciam Filii Dei in predicatione.
Domini nostri Iesu Christi efficacia, siue per predicationem extrinsecam siue per internam inspirationem, in Scriptura sacra sub significatione uocis multimode figuratur.
Nam in Ps. 28, [3-9], introducitur uox eius septupla propter effectum septem donorum Spiritus Sancti, ubi dicitur :
Vox Domini super aquas. Hic est spiritus timoris, conceptus ab aquis predicationis.
Vox Domini in uirtute. Hic est spiritus pietatis, quo uirtuose contempnuntur [i]dola, et colitur unus Deus.
Vox Domini in magnificentia.. Hic est spiritus scientie, quo magnifice inferiora et temporalia disponuntur.
Vox Domini confringentis cedros. Hic est spiritus fortitudinis, quo superbi humiliantur, et fiunt uituli apti ad immolandum et ad imitationem Iesu Christi, qui est dilectus ut filius unicornium, quod est animal morti se exponens pro amore filiorum.
Vox Domini intercidentis flammam ignis. Hic est spiritus consilii, qui distinguit inter affectum cupiditatis et charitatis.
Vox Domini concu[t]ientis desertum. Hic est spiritus intellectus, quo concussa est olim deserta gentilitas; quo commouetur Ecclesia Christi, per Cades significata, quia interpretatur sancta.
Vox Domini preparantis ceruos. Hic est spiritus sapientie, quo contemplatiui dant agiles saltus, et quo reuelantur diuinorum secretorum ar[c]ana, et condensa Scripturarum.
Significat quoque Scriptura sacra, Domini nostri Iesu Christi affectus beniuolos, sub diuersa uocis emissione.
Nam aliquando instanter, allicit ad Sapientiam, Prou. 8, [4] : O uiri, ad uos clamito, et uox mea ad filios hominum..
Aliquando terribiliter, reuocat a culpa, Iob 37, [5] : Tonabit Deus in uoce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia.
Aliquando arguit euidenter, Prou.1, [20.22] : Sapientia foris predicat; in plateis dat uocem suam; et sequitur : Vsquequo, paruuli, diligitis infantiam, et stulti ea que sibi sunt noxia cupient.
Aliquando protegit ualide, Is. [33,3] : A uoce angeli fugerunt populi..
Aliquando suauiter, menti illabitur, Iob 4, [16] : Vocem quasi aure lenis audiui.
Aliquando amabiliter et desideranter, et quasi festinanter, ad animas inflectatur, Cant. 2, [8] : Vox dilecti mei; ecce iste uenit saliens in mon[t]ibus, transiliens colles.
Capitulum decimum :
Quomodo, per Christum et in Christo, percipitur omnis sacra cognitio.
Ad Dominum et Saluatorem nostrum Iesum Christum est dirigendus speculationis contuitus, sicut ad illum, per quem et in quo, percipiuntur et cognoscuntur, omnia uniuersaliter bona et mala, tanquam in libro Ps. [138,16] : In libro tuo omnes scribentur. Sed electi soli, tanquam in libro uite, qui non est aliud quam Verbum Dei.
In ipso nempe libro, quando dignatur se aperire [Apoc. 5, 1 sqq.], cognoscuntur :
Omnes differentie meritorum, quod figuratum est in sopore Adam, Gen. 2, [21], in quo ipse cognouit omnium rerum creatarum proprietates, et singula suis propriis nominibus appellauit.
Omnis m[y]steriorum profunditas, quod significatum est, Gen. 15, [5], ubi ostensa sunt Abra[h]e :
Multiplicatio fidelium : Suscipe celum et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum, etc.
Exercitium et tollerantiam passionum, ibidem [15,13] : Scito prenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subiicient eos seruituti, et affligent quadringentis annis, etc.
Premiatio electorum, unde sequitur ibidem [15,18] : Semini tuo dabo terram hanc a fluuio Eg[y]pti usque ad fluuium magnum Eu[ph]raten.
Diuine et eterne predestinationis immobilitas, significata in stupore Isaac, Gen. 27, [33], ubi benedicitur Iacob et conse[c]utus est benedictionem inscio patre.
Graduum m[y]sticorum prouectus significatur in uisione Iacob, Gen. 28, [12-13], ubi dicitur quod uidit scalam usque ad celum pertingentem, et angelos Dei ascendentes et descendentes; et Dominum innixum scale.
Diuersitas in eodem diuino Iesu Christo naturarum, significata in uisione magna Moysi, Ex. 3, [2] : ubi rubus ardebat, et non comburebatur. Super quo Gregorius, 28 Moralium : Deus qui per succensum rubum Moysen alloquens, quid aliud ostendit, nisi quod ex illo populo exiret, qui in igne Deitatis carnis nostre peccata quasi rubi spinas acciperet, et inconsumptam humanitatis nostre substantiam in ipsa diuinitatis flamma seruaret [?].
Dignitatum eiusdem Domini nostri Iesu Christi sublimitas, significata in uisione Moysi et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel, Ex. 24, [9-10], ubi ostendit se diuina maiestas, quia uiderunt Dominum; diuina amenitas in opere lapidis sap[p]hirini, et diuina preclaritas in aspectu serenitatis celi.
Preparatio promisse felicitatis, significata per uisionem terre promissionis, ostense Moysi in monte Abarim, Num. 27, [12]. Abarim interpretatur pertransitio, quia eis competit talis uisio qui mundana pertranseunt.
Iustitia electionis beatorum et reprobationis malorum, in uisione Isaie quam uidit super Iudam et [I]erusalem, [Is. 1, 1], eiusdem per totum, ubi agitur de electione gentilium et reprobatione Iudeorum.
Seueritas flagellorum ad emendationem credentium, significata in uisione [I]eremie; eiusdem 1, [11.13], ubi dicitur quod [I]eremias uidit uirgam uigilantem et ollam succensam, a facie aquilonis.
Dulcedo consolationum significata, Ez.1, [1], ubi dicitur quod aperti sunt ei celi et uidit uisiones Dei.
Plenitudo misericordiarum significata, Ez. 47, [2], in uisione aquarum redundantium et manantium a latere dextro.
Manifestatio decursus omnium temporum, significata in uisione Danielis, eiusdem per totum.
Reseratio m[y]steriorum, secundum differentem Ecclesie statum, significata in uisionibus beati Ioannis, Apoc. per totum.
Capitulum undecimum :
De figuris Christi et Ecclesie, et Ecclesie cum S[y]nagoga.
Dominus Iesus Christus cum Ecclesia significatur :
Per celum et terram, Gen. 1, [1]; per solem et lunam, Eccli. 43, [2 sqq.].
Per uirum et uxorem, Matth. 19, [5]; per Adam et Euam, Gen. 2, [22].
Per Noe et ar[c]am, Gen. 6.7 et 8; per Moysen et S[y]nagogam, Ex. 16.
Per amicum et amicam, Cant. 4; per regem et regnum, 3 Reg. 10.
Per pastorem et ouile, Ioan. 10, [16].
Per ducem et exercitum, Ex. 17, [8 sqq.].
Per nautam et nauem, Luc. [5, 3]; per aurigam et currum, 4 Reg. 13, [14].
Ecclesia cum Christo, ut de statu peccati electa, significata est :
Per Iudam et Thamar, Gen. [38,6].
Per Ioseph et Eg[y]ptiam, Gen. 46, [6 sqq.].
Per Moysen et Ethiopissam, [Num. 12, 1].
Per Samsonem et Dalilam, Iud. 14; per Salmon et Ra[h]ab, Matth. 1, [5].
Per Boo[z] et Ruth, Ruth 3; per Dauid et Be[th]sabee, 2 Reg. 12.
Per Salomonem et filiam Pharaonis, 3 Reg. 7, [9].
Per Osee et uxorem fornicariam, eiusdem 1.
Per mulierem in adul[t]erio deprehensam, Ioan. 8, [3].
Ecclesia uero, cum S[y]nagoga :
Per duos filios Ade, C[a]in et Seth, Gen. 4, [25].
Per duos filios Noe, Sem et Iaphet[h], Gen. 5, [31].
Per duos filios Abra[h]e, Gen. 25, [12.19], de ancilla et libera.
Per duos filios Isaac, Esau et Iacob, Gen. 25, [25].
Per Heli et Samuelem, 1 Reg. [1-4] ; per Dauid et Saul, 2 Reg. [1 sqq.].
Per Vast[h]i et [E]sther, eiusdem per totum.
Per filium seniorem et prodigum, Luc. 15, [11 sqq.].
Per Petrum et I[o]annem, Ioan. [21].
C[a]in possessio, signat S[y]nagogam, quia facta est Iudea sanctificatio eius, [Ps. 113, 2].
Seth germen uel semen, signat Ecclesiam, in qua exiit que seminat.
Sem nominatus, S[y]nagogam signat, quia notus in Iudea Deus, [Ps. 75, 2].
Iaphet[h] latitudo, signat Ecclesiam, que omnes recipit.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
GRPL (10 janvier 2017). Symbolica Theologia (4). GR Pierre Lombard. Consulté le 14 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/p88z