Capitulum primum prime Distinctionis :
Quomodo omnis creatura, et Scriptura sacra generaliter,
ducat in cognitionem creatricis essentie
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
In presenti opusculo, traduntur quedam radices et uie ad s[y]mbolicam theologiam, ex quibus poterit dari sapientibus occasio, et addetur eis sapientia, sicut dicit Sapiens, Prou. 9, [9].
Quisquis enim ad Dei ac diuinorum cognitionem aspirat, magnum habet contra naturalem tarditatem adiutorium ex consideratione eorum que a Deo facta sunt, cum dicat Apostolus, Rom. 1, [2O] : Inuisibilia Dei a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur, etc.; et Sapiens, Sap. 13, [1] : Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his que uidentur bona, non potuerunt intelligere eum qui est; et paulo infra [13, 5] : A magnitudine speciei et creature cognoscibiliter poterit Creator horum uideri.
Sacrorumque eloquiorum conti[nentia] uniuersalis ad hoc ordinata est, ut ad Dei et diuinorum cognitionem adducat, prout ait Dionysius, 1 De diuinis Nominibus, parte 3 : Omnem sacrorum theologorum (inquit) hymnologiam inuenies ad beneficos Thearchie processus manifestatiue et laudatiue diuinas nominationes prep[arentem]. Hec Dionysius. Licet enim ea que sacra eloquia h[i]storice narrant (maxime quoad infideles et rebelles populos) gesta sunt secundum motus propriarum uoluntatum, ea tamen diuina Sapientia ordinauit ad m[y]sticas significationes futurorum, et omnia scripta sunt secundum diuini Spiritus instinctum.
In cognitionem igitur essentie creatricis quia est, ducunt creata.
Siue cognitione quadam remota et confusa uelut umbre : quemadmodum omnis factura factorem suum clamat, cum nihil seipsum fecerit ut sit.
Siue cognitione magis distincta uelu[t] uestigia : omnia enim predicant Dei potentiam in quantum magna et multa, Dei sapientiam in quantum pulchra et ordinata, Dei bonitatem in quantum utilia et bona.
Siue cognitione magis distincta et quasi proxima : quemadmodum predicat Deum rationalis creatura, ad imaginem Dei facta.
Igitur cuncta creata ducunt in Creatorem tanquam uie, semite et porte.
Sunt enim uie patenter deducentes, Prou. 4, [14] : Viam sapientie monstrabo tibi.
Sunt semite quasi compediose producentes, ibidem [4, 11] : Ducam te per semitas equitatis. Ier. 6, [16] : State super uias, et uidete, et interrogate de semitis antiquis que sit uia bona, et ambulate in ea.
Sunt etiam quasi porte ingressum preparantes, Ier. I7, [20] : Audite uerbum Domini, reges Iuda, et omnis Iuda, cunctique habitatores [I]erusalem, qui ingredimini per portas istas. Reges in Ecclesia sunt prelati, Iudea sunt actiui, habitatores [I]erusalem sunt contemplatiui, omnibus proponitur ingressus per portas creaturarum ad ueniendum in cognitionem Dei.
Prou.1, [2O-21] : Sapientia foris predicat, quia per euidentiam sensibilium.
In plateis dat uocam suam, quia per latitudinem creaturarum.
In capite turbarum clamitat, quia per omnium multimodam diuersitatem.
In foribus portarum urbis profert uerba sua : he portarum fores intelliguntur ipsa mundana omnia, que nobis suis significationibus aperiunt uiam ad sensus spirituales.
Capitulum secundum :
Quod in natura creata potest considerari ratio signi, uel ex natura, uel ex institutione.
In omni natura creata habet considerari ratio signi, uel naturaliter, uel secundum institutionem.
Naturaliter quidem, significantia indocti non percipiunt, sed potius perturbantur in eis, iuxta Ps. 64, [8-9] : Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos a signis tuis. Gentes significant rudes et carnales intellectus, quasi geniti tales, pro eo quod ad nihil amplius supra sensibilia se extendunt. Isti tales procul dubio, in m[y]sticis rerum significationibus perturbantur, non aduertentes quod omnia habent naturaliter significare : Ratione originis et causalitatis, ratione imitationis et exemplaritatis, ratione inclinationis et finalitatis.
Deus namque creauit omnia a se, secundum se et propter se.
Omnia creauit a se tanquam causa originalis.
Omnia creauit secundum se tanquam causa exemplaris.
Omnia creauit propter se tanquam causa finalis, ad quam cuncta habent inclinari.
Vt causa originalis dat omnibus suum modum.
Vt causa exemplaris dat omnibus suam speciem.
Vt causa finalis dat omnibus suum ordinem.
Ista uero tria, scilicet modus, species et ordo, sic sunt in rebus, quod corruptio et deordinatio eorum est peccatum, et quia nihil ita corrumpitur quin remaneat aliquis modus, species et ordo.
Ideo omnia suum factorem predicant et significant naturaliter.
Secundum institutionem uero, habent res significare tanquam signa a Deo data. Vnde Ioel 2, [30] et [Is] 18, [3]; et Luc. 21, [25] : Erunt signa in sole, et luna, et stellis.
Data quidem sunt signa :
Aliqua, per diuinam institutionem, ut est illud Gen. 9, [13] : Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum federis inter me et inter terram.
Aliqua, per h[i]storicas prefigurationes, ut est illud Sap. 18, [24] : In ueste poderis quam habebat, scilicet Aaron, totus erat orbis terrarum, scilicet ille quattuor materie (de quibus uestis illa erat) representabant quattuor elementa, de quibus constat orbis terrarum : In hiacento enim coloris celestis, aer; in purpura (que de coccis marinis tingitur), aqua; in cocco, ignis; et in b[y]sso (que de terra nascitur) terra significatur.
Aliqua signa data sunt, per prenuntiationes propheticas, ut est illud Is. 7, [15] : Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum. In butyro enim significatur electio boni, quia illud solum in materia lactis est salubre. In melle uero signatur reprobatio mali, quia mel solum inter liquores eleuat (quod in se fetulentum est) ad superficiem, quod proxima est dispositio ad reiiciendum.
Aliqua signa data sunt a Deo, per apparitiones angelicas, ut est illud Marc. 16, [5] : Viderunt iuuenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, in quo secundum Gregorium : Dextra pars eternam uitam signat, candor uestis letitiam exprimit resurrectionis.
Aliqua signa data sunt, per instructiones parabolicas, ut est illud Iud 9, [8] : Ierunt ligna ut ungerent super se regem, dixeruntque oliue : Impera nobis, etc.
Aliqua data sunt, per euangelicas eruditiones, ut est illud Matth. 12, [40] : Sicut fuit Ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus : ita erit, etc.
Signa igitur rerum, aliquando habent claram euidentiam : quemadmodum est uidere in luce materiali, que cum sit uestigium Dei (sicut dicit Eccli. 50, [31]), bene representat diuinam Sapientiam. Ideo Christus de se dicit [Ioan. 9, 5] : Ego sum lux mundi, etc.
Representat etiam, naturam angelicam, sicut patebit infra in tractatu de angelis.
Representat etiam, rationalem animam a Deo illuminatam, secundum quod ipse Dominus dixit apostolis suis, Matth. 5, [14] : Vos estis lux mundi, etc.
Sed aliquando ipsa signa habent significationes occultas, secundum quas, Deo disponente, exercitantur pigri, oblectantur studiosi, superbi humiliantur, humiles sursum aguntur.
Omnia ergo, si attendatur eorum multiformitas, ordo et utilitas, unicam et multiplicem, diuinam et artificem Sapientiam representant :
Siue celestes et spirituales substantie.
Siue celestes et corporales nature.
Siue elementares qualitates.
Siue minerales uene.
Siue artificiales forme.
Ad spirituales substantias, potest attendi quasi ad quosdam mundi cardines : Sunt enim ipse substantie spirituales, principalia Dei opera, in uniuersa creatura. Ita ut uel omnia alia, Creatoris imperio, disponant et administrent quoad angelos, uel eis cetera subseruiant quoad animas, siue existentes in corporibus, siue sine corporibus, retributiones debitas expectantes. In his ergo principalibus et quasi cardinalibus creaturis refulget potissime diuina magnificentia; et ex eis capi potest Sapientie diuine cuncta disponentis notitia, si in ipsis hierarchica dispositio aduertatur.
Capitulum tertium :
Quomodo principales creature, que sunt spiritus rationales,
ducunt in cognitionem creatricis Sapientie.
Primo, quantum ad hierarchiam celestem, in qua sunt Seraphin, Cherubin, Throni, Dominationes, Virtutes, Potestates, Principatus, Archangeli, Angeli ; et iis est triplex actus hierarchicus, scilicet purgatio, illuminatio et perfectio, secundum susceptionem a summis, custoditionem a seipsis et refulsionem in subiectis. Et hec est materia libri beati Dionysii de Angelica Hierarchia.
Quia ergo, huiusmodi hierachiarum et ordinum dispositio est ad imitationem beatissime Trinitatis, constat quod eam excellenter representant, et ex hoc resultat maxima laus diuina. Ideo Iob 38, [4.7] : Vbi eras (dicit Deus ad Iob), cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei [?].
Secundo, quantum ad hierarchiam subcelestem, que consistit in meritis ac mentibus, apostolicis, prophetalibus et patriarchalibus, martyrum, confessorum et uirginum, monachorum, popularium et innocentium; uel in triplici statu, scilicet laicorum, clericorum et monachorum. Et hi triplicantur secundum actus purgationis, illuminationis et perfectionis. Et ad hoc ordinatur triplex sacramentum : scilicet baptismus, ordo et eucharistia; et triplex ordo : quidam scilicet purgantium, illuminantium et perficientium, quidam purgatorum, illuminatorum et perfectorum, quidam uero mediorum qui, scilicet purgantur et purgant, illuminantur et illuminant, perficiuntur et perficiunt. Et hec est materia libri de Ecclesiastica Hierarchia.
Et hec quoque, ad imitationem Opificis Trinitatis, propter quod inuitantur ad laudem Dei, Dan. 3, [86] : Benedicite, spiritus et anime iustorum, Domino.
Tertio, quantum ad hierarchiam mentalem, in qua est :
Quedam representatio siue nuntiatio pertinens ad ordinem Angelorum.
Quedam diiudicatio siue dictatio pertinens ad ordinem Archangelorum.
Et quedam electio siue ductio pertinens ad ordinem Principatuum.
Nuntiatio fit per sensus.
Diiudicatio per intellectum.
Sed electio fit per affectum.
Et hec tria respiciunt naturales anime motus absque gratia.
Post hec sequitur :
Ordinatio eorum que electa sunt, quod pertinet ad ordinem Potestatum.
Deinde, uirium roboratio, quod pertinet ad ordinem Virtutum.
Tertio, imperatio ad exequendum; et enim licet, adsit recta ordinatio et ualida ad exequendum fortitudo, expectanda tamen est legitima dominationis preceptio, quod pertinet ad ordinem Dominationum.
Et hec operatur liberum arbitrium per industriam cum gratia, anima infra suos terminos remanente.
Tandem anima ad susceptionem superaduentuum se extendens, solius gratie operatione, exit extra suos terminos, et fit in ea :
Primo, susceptio diuinorum luminum, quod pertinet ad ordinem Thronorum.
Secundo, reuelatio siue speculatio, quod pertinet ad ordinem Cherubin.
Tertio, unio per amoris incendium, quod pertinet ad ordinem Seraphin.
Et hec est materia principalis libri Cantici Canticorum, in quo uersatur anima circa exercitium deuotionis, admirationis et ex[s]ultationis, secundum quod fit in excessu mentis, prouecta per predictos gradus.
Omnium autem predictarum hierarchiarum dispositiones fluunt a supercelesti hierarchia, que attenditur in Trinitate beata, in qua est personarum Trinitas, cum equalitate potentie, sapientie et bonitatis. Quarum :
Prima persona dicitur principium, origo et Pater eternus.
Media dicitur [imago] Verbum et Filius unigenitus.
Vltima dicitur donum, connexio et Spiritus Sanctus.
Trinus Deus et unus.
Et sicut ab ista supercelesti et diuina fluunt alie, ita ad ipsam reducunt quasi principalia signa; a qua acceperunt ut sint et signa sint, et factorem suum predicent ac declarent.
Capitulum quartum :
Quomodo, per intelligibiles et sensibiles rerum proprietates,
ueniri potest in cognitionem Opificis, quasi per c[h]arac[t]eres uel signacula.
Sunt quoque creature alie signa uel impressiones quedam, diuinam magnificentiam exprimentes. Quarum, alie sunt intelligibiles, atque alie sensibiles, quas (quasi c[h]arac[t]eres) possumus appellare.
Intelligibiles quidem c[h]arac[t]eres siue intellectualia signacula sunt : bonum, pulc[h]rum, amor, esse, uita, sapere, uirtus, salus, iustitia, magnitudo, identitas, stabilitas, cum oppositis, ut est paruum, diuersum, motus. Item omnipotens, eternus, pax, sanctus, rex, Dominus Deus, perfectio, unitas. Et hec est materia libri de Diuinis Nominibus. Et hec uocat Dionysius : Similitudines sacrarum imagines figurarum, 2 de Angelica Hierarchia, [parte] 3.
S[y]mbolici uero siue sensibiles c[h]arac[t]eres, id est significatiua signacula, sunt omnes rerum materialium differentie (sicut supra tactum est), secundum omnium celestium, elementarium, naturalium et artificialium formas. Has uocat Dionysius : Dissimiles similitudines.
In quibus, quelibet laudabilis proprietas est creatricis Sapientie uestigium, uel imitatricis creature rationalis exemplum, ut potest aduerti a considerantibus orbium proprietates.
Orbis enim empyreus (qui est regio beatorum) lucidus est, uniformis et fixus, et figurat eum, apud quem non est transmutatio, nec uicissitudinis obumbratio, Iac. 1, [I7].
Orbis a[p]lanes (id est sine errore) ab a, quod est sine, et planes, error), cuius motus simplicissimus omnium aliorum inferiorum orbium motus regulans, et ad unam conformem simplicitatem reducens, diuinam Sapientiam figurat. Sap. 7 [= 8, 1] : Attingit a fine usque ad finem fortiter, etc.
Orbis aqueus siue crystallinus, celum sydereum rapiens et in se unigeneus, figurat Sapientiam que Deus est. Candor est lucis eterne, etc., Sap. 7, [26]. Et que rapit omnes spiritus intelligibiles in syderibus figuratos.
Orbis s[i]dereus siue firmamenti, multiformis ex specie suorum s[i]derum ; ipsaque sidera deferens suo motu, quamuis illa habeant motum proprium, sed admodum tardum. Ita tamen, quod omnia seruant situationem uniformem ad inuicem comparata, propter quod dicuntur fixa, et in sapientia est spiritus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, etc., Sap. 7, [22].
Orbes quoque planetarum septem, quorum quilibet sua proprietate et Creatorem laudat, et animam ad cognoscendum Deum eleuat. Et sunt eorum nomina que sequuntur :
Saturnalis, (in quo laudatur uenerande genuitatis dignitas), signat antiquum dierum, Dan. 7, [9].
Iouialis, (in quo temperamenti opulenta felicitas), illum signat qui est Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, 2 Cor 1, [3] .
Martialis, (in quo uirilitas edomatiue uirtutis), illum signat qui si fortitudo queritur, robustissimus est, Iob 9, [19].
Solaris, (in quo uiuifice saluationis fontalitas), illum representat de quo Eccli. 42, [16] : Sol illuminans per omnia respexit; et Ps. [18, 7] : Non est qui se abscondat a calore eius.
Vener[i]alis, (in quo suauitas iocundissime placiditatis), signat illum de quo, Sap. 12, [1] : O quam bonus et suauis est, Domine, spiritus tuus in omnibus; et Ps. [72, 1] : Quam bonus Israel Deus, his qui recto, etc.; et alio Ps. [33, 9] : Gustate et uidete, etc.
Mercurialis, (in quo subtilis sagacitatis ingeniosa facundia), representat illum de quo Iob 38, [30] : Quis posuit in uisceribus hominis sapientiam [?].
Lunaris, germinationis copiosa fecunditas, bene illum laudat qui administrat semen seminanti, etc.; et post, multiplicabit semen uestrum, etc., 2 Cor. 9, [10].
Sed elementares orbes suis nos uirtutibus et alunt, et instruunt.
In igne enim uigor diuine potentie uindicantis significatur, Deut. 4, [24] : Dominus Deus tuus ignis consumens est.
In aere, suauitas clementie supportantis percipitur; hanc laudat prophetam, in Ps. [99, 4-5] : Laudate nomen eius, quoniam suauis est Dominus.
In aqua, influxus largitatis se communicantis ostenditur, Is. 53, [10] : In scientia sua iustificabit ipse iustus seruos meos multos.
In terra uero, fertilitas et formositas fecunditatis, cum stabilitate omnia sustentante, commendatur, Is. 55, [10-11] : Quomodo descendit [i]mber et nix de celo, et illuc ultra non reuertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit uerbum meum quod egredietur de ore meo, etc.
Omnia quoque hec, ab[y]ssum diuine potentie, sapientie et bonitatis, nobis predicant, et ostentant per suam magnitudinem, pulchritudinem, ordinem et utilitatem.
Non mediocre autem symbolum, immo multum nobile, diuine bonitatis consistit in dono uite, que, per participationem analogam, fluit ab eterna uita, et in ipsam reducit, secundum gradus participationis ipsius uite. Que quidem attendi habet : in subethereis, in ethereis et in superethereis substantiis.
Subethereorum uita quadrupliciter est, et differenter participata. Nam diuina et eterna uita communicat se :
Aliquibus creaturis, secundum uegetationem tantum, ut terre nascentibus, in quibus non est sensus, nec motus, nisi augmenti. Et hec etiam, esse potest morale s[y]mbolum honeste conuersationis, Eccli. 40, [22] : Gratiam et speciem desiderabit o[c]ulus tuus; et super hec uirides sationes.
Aliquibus, secundum uegetationem tantum et sensum, absque motu, nisi augmenti, ut in quibusdam ostreis marinis, que affixe sunt saxis; et hic potest significare secretum contemplationis, [E]sth. 13, [2] : Vt absque ullo terrore uitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
Aliquibus, secundum sensum et motum, ut sunt animalia gressibilia, reptilia, natatilia et uolatilia, in quibus uiuacitas in sensu cognitionem, progressus uero in motu operationem figurant, Ez. 1, [20] : Spiritus uite erat in rotis.
Aliquibus, secundum sensum et motum et ultra hoc secundum intellectum, ut in hominibus, qui sunt creatura rationalis, ad imaginem Dei facti, ut habetur in Gen. 1, [27] : Faciamus hominem ad imaginem, etc.; et post cap. 2, [7] : Formauit Deus hominem de limo terre, et inspirauit in faciem eius spiraculum uite, et factus est homo in animam uiuentem. Hic pollet arbitrii libertate, que est facultas uoluntatis et rationis, Eccli. 15, [14] : Deus ab initio constitut hominem, et reliquit eum in manu consilii sui; eiusdem 17, [1-2] : Deus creauit hominem de terra, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum conuertit illum in ipsam, etc.
Hec ergo reducunt pium intellectum, in uiuificam causam. De qua dicit Dionysius, 6 de Diuinis Nominibus particula 7 : Ex ipsa (scilicet diuina uita), uiuificantur et circumfouentur et animalia omnia et plante. Et siue intellectualem dicas siue rationalem, siue sensitiuam, siue nutritiuam, siue augmentatiuam, siue qualemcumque uitam, uel uite principium uel uite substantiam, ex ipsa, et uiuit et uiuificat. Ergo elige tu uitam, ut diligas Dominum Deum tuum, atque obedias uoci eius, et illi adhereas; ipse est enim uita tua, et longitudo dierum tuorum, etc., Deut. 30, [19-20].
Etherealium autem uitam, dico, que in angelis est secundum nouem ordinum differentias, in tribus hierarchiis distinctas; de quibus dictum est supra, de principalibus cardinibus, et dicetur infra, de laudibus beate Virginis, et post consequentes de ipsorum s[y]mbolicis nominationibus et figurationibus.
Superetherealium uero uita est, que in Virgine Maria et sua prole beata consistit. Virgo nempe beatissima transcendit dignitate omnem puram creaturam, quia in ea est et puritas maior et charitas feruentior; ita quod merito dicitur super choros angelicos exaltata. Vnde ad se inuitans ait, Eccli. 24, [25-26] : In me omnis gratia uite et ueritatis; in me omnis spes uite et uirtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus implemini, etc. Quia per ipsam prouenitur ad consortium filii sui.
Vltima et summa uita est in Saluatore nostro Christo, cuius anima :
Per gratiam singularis persone, supergreditur omnia creata, quia datus est ei spiritus non ad mensuram, Ioan. 3, [34].
Per gratiam capitis influit in omnem humanam creaturam.
Per gratiam uero unionis, omnia in Deum reducit.
[Notandum]. Cum omnis creatura habeat sui similem in illius persona, siue essentia, siue quoquomodo uiuentia, siue sententia, siue se mouentia, siue rationabilia.
Ipse igitur homo, in imitatione diuine personalitatis assumptus, totam in se continet diuinam uitam, Ioan. 5, [26] : Sicut Pater habet uitam in semetipso, sic dedit et Filio uitam habere in semetipso.
Omnia sunt quodammodo deificata, ut sit ipse omnia in omnibus, 1 Cor. 15, [28] : Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius subiectus erit illi qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Item, Col. 1, [18-20] : Et ipse est caput corporis Ecclesie, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum.
Et Eph. 3, [14-19], adhortans Apostolus, ad hanc consummationem beatam, dicit : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in celo et in terra nominatur; ut det uobis secundum diuitias glorie sue uirtutem corroborari per Spiritum eius in interiori homine; Christum habitare per fidem [in] cordibus uestris, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis que sit longitudo scilicet eternitatis, latitudo scilicet charitatis, sublimitas scilicet potentie, et profundum scilicet sapientie ; scire etiam supereminentem scientie charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei, etc.
Diuinam autem pietatem erga humanum genus ostendunt :
Creatio uniuersorum [Gen. 1].
Supportatio primorum parentum post peccatum et receptio penitentium [Gen. 3].
Condescensio ad casum et consignatio ut non occiderentur [Gen. 4].
Conseruatio humani generis in arca Noe [Gen. 7].
Mitis instigatio filiorum Adam superborum edificantium turrim, quorum linguas solum confudit, Gen. 11, [1-9].
Deductio filiorum Israel paternorum per quadraginta annos, etc., Ex. per totum, Leu. [26, 13], Deut. [2, 7; 8, 2; 29, 5].
Tolerantia erga Pharaonem et Egyptios, affligentes Dei populum, Ex. [1, 1 sqq.].
Ex pietate sustinuit filios Iacob, qui uendiderunt fratrem suum Ioseph, Gen. 37, [25-36].
Ex pietate sustinuit filios Israel ad preces Moysi, quando fecerunt uitulum, [Ex. 32].
Ex pietate exposuit filium suum, et non destruxit populum Iudeorum perfidum usque hodie.
Capitulum quintum :
Quomodo c[h]arac[t]eres ducunt in Deum, quoad supermentales caligines.
Cum autem tot sint s[y]mbolici c[h]arac[t]eres, quot sunt creaturarum differentie, quorum quilibet ad ascendendum in Creatoris notitiam uiam parat, secundum positionem descendendo a dignioribus usque ad infima, ut a supremis celestibus substantiis usque ad minimas terrestres, et a gratuitis influentiis usque ad gratis datas.
Nobilior tamen et magis propria, uia per abnegationem omnium aperitur.
Vnde dicit Dionysius, libro Angelica Hierarchia, cap. 2, particula 4 : Quod affirmationes de Deo sunt improprie et inconuenientes. Et ratione est, quia omnis affirmatiua predicatio implicat adiacentiam predicati ad subiectum, et per hoc compositionem, que intelligitur per hoc uerbum est, quod habet uim copulatiuam. In Deo autem, nulla compositio potest intelligi et ita nulla adiacentia. Affirmationes ergo sunt improprie, sed negationes uere. Quia, quando aliquid negatur de Deo, intelligitur Deum habere altius et nobilius esse, quam possit dici uel cogitari. Et hec est materia libri Dionysii de M[y]stica Theologia, in quo docetur uia ascen[s]ionis in Deum per lucidam caliginem et ignorantiam radiosam.
De qua ipse Dionysius loquitur, in Ep. 1, Gaio monacho, dicens : Tenebre occultantur lumine et magis multo lumine, et ignorantiam occultant cognitiones et magis multe cognitiones. Hoc est dicere, quod exercitatio intellectus impedit et obscurat illam radiosam caliginem, in qua nihil cognoscitur, nisi inaccessibilis lux [1 Tim. 6, 6], et hoc per mentis excessum. Hinc est illud Ex. 20, [21] : Stetit populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. Circa istam materiam pauca dicenda sunt, quia in hoc plus ualet affectio quam disciplina, plus experientia quam doctrina.
Et hoc explicatur aliqualiter in libello fratris Bonauenture, De medio, Coll. 2, circa finem : De quarta facie Sapientie; et in alio tractatu : De configuratione Ecclesie militantis ad triumphantem, in fine.
Capitulum sextum :
Quomodo creature ducunt in cognitionem Trinitatis.
Sicut autem omnis facture siue creatura suum representat et probat Creatorem, sic etiam omnis creatura eternam predicit generationem; et hoc potest patere, secundum triplicem generationis differentiam, inuentam in creaturis. Est enim generatio per modum diffusionis, per modum expressionis et per modum propagationis. Et quamlibet istarum est quadrupliciter considerare; et qualibet tamen deficit a perfecta representatione.
Est namque diffusio splendoris uel luminis a luce, in qua est coeuitas; deficit tamen equalitas, quia splendor non adequatur luci.
Item est diffusio ignis ab igne, in qua est equalitas; sicut patet quod una candela accensa ab alia, equale lumen accipitur sine detrimento prioris, et quotquot illuminentur; deficit tamen ibi consubstantialitas, quia alia est substantia luminis hic et ibi.
Item est diffusio riui a fonte, in qua est consubstantialitas uel intimitas, quia eadem aqua que est in fonte decurrit ad riuum; sed deficit ibi ortus nobilitas, quia riuus est in imo respectu fontis, et aqua amara et salsa in suo fonte, per quasdam uenas preterfluendo fit dulcis. Vnde eius est non nobilis, sed humilis ortus.
Item est diffusio [I]mbris a nube, in qua est nobilitas ortus; sunt enim uirtutes celestes per quas nubes [i]mbres diffundunt; deficit tamen ibi forme decor, quia nubes uidentur celum obfuscare et deturpare.
Iunge ergo quod nobilitas est, ut habeas coeuitatem, coequalitatem, consubstantialitatem, ortus nobilitatem, et habebis unam partem speculi emanationem diuinam subfigurantis. [Diffusio].
Est secundo, generatio per modum expressionis.
Est enim expressio speciei ab obiecto, et hic est forme decor, qui deficiebat in generatione [i]mbris; sed deficit hic forme fixio, quod patet in speculo; uario enim modo, generantur in eo species, prope et longe.
Item est expressio figure a sigillo, et hic est forme fixio, que defecit in precedenti; deficit tamen hic uite uigor.
Item est expressio sermonis a dicentis, ubi est uite uigor, quia sermo habet quandam uite uim; quod patet in duobus dicentibus eandem ueritatem quam melius et uiuatius imprimit unus quam alter. Vnde Hieronymus, in prologo : Habet nescio quid latentis energie uiue uocis actus, etc. Vnde rectum est quod uerba de ore Domini prolata et audita, inextimabilem habebant efficaciam magis quam scripta; hic tamen deficit uite mansio, quia sermo transit.
Item est expressio conceptus a mente, et ibi est uite mansio, quia omnis cogitatus manet in memoria; sed deficit hic substantialis uirtus, quia ille cogitatus non est substans uirtus.
Iungantur hec quattuor, scilicet forme decor, forme fixio, uite uigor et uite mansio, et habebimus secundam partem speculi generationem eternam representantis. [Expressio].
Est tertio, generatio per modum propagationis. [Propagatio].
Et est propagatio germinis a semine, et hic est uirtus substans, in qua deficiebat conceptus mentis; deficit tamen hic robur uite, quia licet germen a semine propagetur, uita tamen producti germinis non dependet amplius a semine, sed a radice.
Item est propagatio surculi a radice, in qua est robur uite; sed deficit in ea uiuax sensus; non enim sentit producens productum, uel productum suam originem. Item est propagatio fetus a uentre, et in hac est uiuax sensus; sed deficit in ea actiua uirtus, quia uenter est quasi receptaculum potius quam actiuum.
Item est propagatio filii a patre, et in ea sunt omnes conditiones predicte, preter conditionem coeuitatis, que ponebatur in diffusione lucis, que tamen ponenda est in generatione Filii Dei; et propter hoc, ipsa generatio eterna denominatur ab ista, ut dicatur filii generatio, non lucis aut alicuius alterius predictarum.
De his plenius, in libello De medio, Coll. [11].
Et, quia essentialis diuinissime unitatis fecunditatem tris[h]ypostatam uenerari necesse est, secundum Dionysium, de Diuinis Nominibus cap.1 part. 3, ideo inquirenda est in creaturis symbolica subfiguratio beatissime Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, similiter et in Scripturis.
In rebus quidem creatis figuratur Trinitas beata :
Per lumen uisibile, per splendorem ab eo genitum, per calorem ex hiis. Per formam sensibilem, per speciem ex ea genitam, per coniunctionem intentionis sensus cum forma sensata.
Per formas intelligibiles, per speciem ex iis natas, per coniunctionem intentionis uirtutis intellectiue cum intellecto.
Per uim apprehensiuam, per actum ex ea genitum, et per naturalem complacentiam actiue uirtutis in actu de se genito.
Per materiam, per formam, per compositionem.
Per omnem gignens, per genitum, per naturalem eorum mutuum amplexum. Hec sumpta sunt de Commento super 1 de Diuinis Nominibus de beati Dionysii.
Omnis enim creatura hoc munere decorata est et ditata, ut trinum et unum suum representet Auctorem, uel sicut umbra, uel sicut uestigium, uel sicut imago, ut in principio dict[o]rum extitit.
Capitulum septimum :
Quomodo Scriptura Sacra dat intellectum Trinitatis, per sacras nominationes.
Sed et in sacratissimis Scripturarum eloquiis figuratur Trinitas beata multiformiter, scilicet : Per sacras nominationes uel expressiones nominum. Per uenerabiles apparitiones. Et per m[y]sticas significationes.
Per nominationes quidem : Siue a[d]tendamus scripturam et legem mosaicam. Siue doctrinam propheticam. Siue psalmicum carmen.
Designauit enim Moyses creatricis Trinitatis m[y]sterium, in exordio creature, cum dixit [Gen. 1, 1-2] : In principio fecit Deus celum et terram, etc., et post : Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. Sicut enim dicit beatus Augustinus, 1 libro super Genesim ad litteram, 2 cap. : Patrem intelligimus in Dei nomine, Filium in nomine principii, et Spiritum Sanctum in nomine Spiritus qui ferebatur super aquas, quia eius bone uoluntatis quidquid formandum erat, subiacebat.
Sed et in ipsius creature perfectione Trinitatem insinuauit, cum ait [Gen. 1, 3-4] : Dixit Deus fiat lux, etc., et post : Vidit Deus lucem quod esset bona. In nomine dicentis Patrem, in uerbo dicto ipsum Filium, et in bona uoluntate qua sibi placet omne bonum dedit intelligi Spiritum Sanctum.
In consummatione quoque operum (que in hominis creatione intelligitur) Trinitatem et Vnitatem diuinam dedit intelligi, cum dixit [Gen. 1, 26.27] : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et sequitur : Et fecit Deus hominem, etc. Vnde Augustinus, libro 3 super Genesim ad litteram, cap. 3 : Dixit Deus : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ad insinuandam, (ut ita dicam), scilicet pluralitatem personarum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum; quam tamen diuinitatis unitatem intelligendam statim admonet, dicens : Et fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, etc.
Non minima quoque intelligitur beatissime Trinitatis assertio, in sacra Dei nominatione, cum Deus uocatur Adona[i]. Adona quidem est generis masculini et numeri singularis, sed Adona[i] est generis masculini sed numeri pluralis. Nec potest intelligi in summa Deitate alia pluralitas quam personalis. Idem dicitur et significatur per hoc nomen Elo[i], quod est pluralis numeri, sed Eloa singularis : per hanc siquidem pluralitatem innuitur Trinitas personarum.
Maxima uero beatissime Trinitatis significatio, in quodam ineffabili nomine diuino consistit, quod dicitur Tetragrammaton, quod quattuor litteris scribitur que sunt (secundum [h]ebraicam pronuntiationem) : Ioth, He, Vau, et iterum He. Quarum litterarum figure sic sunt : ut Ioth habeat figuram simplicissimam, ut est punctus, sic : י ; Vau habeat ipsum Ioth quasi duplicatum, tanquam Filium esse a Patre genitum ostendatur, sic : ו ; He uero, (que est illarum duarum media et finalis), quasi ab utraque formatur, sic : ח , ut Spiritus Sanctus, tam pronuntiatione (quia He cum aspiratione profertur), quam formatione siue figuratione ipsius littere, a Patre Filioque procedere designetur.
Et cum ille quattuor littere possint triformiter combinari, ut uerbi gratia, si eas latinis litteris scriberemus “ieue”, possunt iungi, i et e, e et u, et u cum e, sic : ie, eu, ue. Sic dicunt sapientissimi Hebreorum, totum significatum totius uocabuli significatur per quamlibet s[y]llabam, in quo et Trinitas et coequalitas ac consubstantialitas designatur. De hoc scriptum est Ex. 6, [2-3] : Ego Dominus qui apparui Abra[h]am, Isaac et Iacob, in Deo omnipotente; et nomen meum Adona[i] non indicaui eis.
י ח ו ח: scriptum quidem est nomen illud predictis litteris, sed Hebrei pronuntiant Adona[i], illud tanquam ineffabile totaliter subticentes. Tanto ergo est nomen Dei magis proprium, quanto ineffabile. Nihil enim ad Deum nominandum, (quod fari possit), proprie assumitur, quia cum nomen significet substantiam cum qualitate, nec potest aliter aliquod nomen intelligi; nullum nomen potest proprie de Deo dici. Ideo dixit beatus Petrus, (sicut scribitur in H[i]storia Clementis) : Hoc nomen Deus non nomen Dei est, sed hominibus interim uocabulum istud (quasi pro nomine eius) concessum est.
Porro, si ad prophetale uaticinium respicimus, expresse nobis insinuat Isaias in seraphico trisagio Trinitatem, dicens, eiusdem 6, [3] : Quod Seraphin clamabant alter ad alterum, et dicebant : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria eius.
Propheta uero Dauid, suo carmine predicat Trinitatem, dicens : Verbo Domini celi firmati sunt, etc., Ps. 32, [6]; et Ps. 66, [7-8] : Benedicat nos Deus, Deus noster [!]. Benedicat nos Deus, etc. In primo enim expressit Patrem in nomine Domini, Verbum et Spiritum Sanctum. In secundo uero, ter repetito uocabulo a Trinitate summa optat Ecclesiam benedici.
Hoc quoque Saluatoris nostri doctrina euidentius declarauit, cum dixit, Matth. ultimo [= 28, 19] : Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Et notandum, quod sicut beatus Hieronymus, in sermone de Assumptione Virginis : Nomen Spiritus Sancti, secundum trium linguarum regulas differt, in articulo accidente. Nam, secundum Hebreos dicitur ruha, quod est feminini generis, secundum Grecos uero neutri generis inuenitur, secundum Latinos autem est generis masculini. Et hoc uoluit Spiritus Sanctus ipse, ut tollatur omnis suspi[c]io sexus in beatissima Trinitate.
Capitulum octauum :
Quomodo Scriptura Sacra dat intellectum Trinitatis, per sacras apparitiones.
Significatur quoque Trinitatis diuine m[y]sterium in sacris eloquiis, per uenerendas apparitiones, de quibus sufficiat ad presens sex in considerationem adducere :
Prima, quando Abra[h]e apparuerunt tres angeli in forma trium uirorum. Tres enim uidit, sed tanquam unum adorauit, aperte cognoscens m[y]sterium Trinitatis et Vnitatis, sicut patet Gen. 18, [1sqq.].
Secunda, quando apparuit Dominus Moysi in rubo, Ex. 3, [6], cum dixit : Ego sum Deus Abra[h]am, et Deus Isaac, et Deus Iacob. Tam in trina replicatione diuini nominis, quam in tribus nominatis patriarcharum personis, m[y]sterium insinuans Trinitatis.
Tertia apparitio ostensa fuit Danieli, quando uidit antiquum dierum et fluuium igneum rapidumque egredientem a facie eius. Vt per antiquum dierum Pater, per faciem Filius et per fluuium intelligi detur Spiritus Sanctus, Dan. 7, [9-10].
Quarta apparitio fuit in baptismo Domini Iesu Christi, quando uox Patris facta est super eum, et Spiritus Sanctus apparuit in specie columbe, sicut patet Ioan. 1, [32].
Quinta apparitio fuit in transfiguratione, Matth. 17, [1-8], ubi uox Patris, et super Christum aspectus lucide nubis Spiritum Sanctum figurantis, dant intelligi m[y]sterium Trinitatis.
Sexta uero, quando beato Io[a]nni ostensus est fluuius, procedens a sede Dei et Agni, Apoc. ultimo [= 22,1], in qua Deus Patrem, Agnus Filium, fluuius uero Spiritum Sanctum manifestat.
Capitulum nonum :
Quomodo omnis laudabilis ternarius significat Trinitatem increatam.
Denique, omnis laudabilis ternarius, (quem nobis Scriptura Sacra commendat), nos s[y]mbolice in cognitionem Trinitatis summe adducit.
Hanc nobis predicat triplex decursus temporum, scilicet : Sub lege nature, sub lege Scripture et sub lege gratie. Natura quidem Patris potentiam, Scriptura Filii sapientiam, gratia uero Spiritus Sancti bonitatem, declarat.
Hanc triplex rectorum populi Dei status insinuat. Rexerunt enim populum Dei : Primo, sacerdotes ; secundo, iudices ; tertio, reges.
Et quid nobis regalis dignitas, nisi Patrem, quid iudicialis ueritas, nisi Filium, et quid sacerdotalis sanctitas, nisi Spiritum Sanctum insinuat.
Hanc triplex Scriptura ueteris testamenti demonstrat, que secundum Saluatoris nostri distinctionem diuiditur : In legem Moysi, Prophetas et Psalmos.
Ait enim discipulis suis, Luc. 24, [44] : Hec sunt uerba que locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum quoniam necesse est impleri omnia que scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me.
Bene enim, per auctoritatem legis Patris potentia, per prophetas Filii ueritas, et per psalmos Spiritus Sancti charitas, designatur.
Hanc triplex Scripturarum intelligentia, que est : litteralis, allegorica et moralis, etc., (nam anagogia est pars allegorie), demonstrat.
Hanc triplex dignitas, (cui in testamento ueteri unctio debebatur), scilicet regalis, prophetica et sacerdotalis, insinuat.
Hanc denique, triplex distinctio corporis Christi m[y]stici subfigurat, que est : Clericorum, religiosorum et la[i]corum, uel, actiuorum, contemplatiuorum et prelatorum, propalat.
Ex his patet, quod una diuinitatis perfecta in Trinitate substantia, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, [Rom. 11, 36] ex quo omnia, per quem omnia et in quo omnia, sicut omnia condidit, ita nobis ex omnibus ad sui notitiam uiam fecit. Ipsi gloria in secula. Amen.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
GRPL (7 janvier 2017). Symbolica Theologia (3). GR Pierre Lombard. Consulté le 15 octobre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/p88y