Magnarum rerum, sicut Ethicus ait, etsi non detur successus, honestus est tamen ipse conatus.
Ego igitur, aliquid magnum mihi et transcendens ingenii proprii facultatem aggressus sum, inuestigari scilicet diuine Scripture locutiones s[y]mbolicas siue figuratiuas, occasione accepta, a quibusdam memorialibus domini fratris Bonauenture, clare memorie, olim episcopi Albanensis, que sibi (quasi quedam semina) in huius opus ipse parauerat. Quamuis ea (aliis occupatus curis, primo generalis ministerii, deinde cardinalatus), nequaquam usque ad plena germina explicando confouerit.
In hoc igitur, ego, ipsius temptans imitari uestigia, licet nouerim me non posse tanti uiri conceptus attingere, uel successum dignum altis ingeniis obtinere, ex ipso tamen conatu, puto me, sapientibus inquirendi et inueniendi potiora, nonnullam prebuisse materiam. Mihi uero, ipsa exercitatio partes aliquas temporis, alicui forsitan uane uacationi, subduxit.
Qui ergo, potuerit ex iis (que scripta sunt hic), aliquid utile carpere, laudet Deum, cuius munere agitur omne quod bonum est. Si cui uero, inutilia uel superflua uidebuntur, patienter sustineat, propter eos qui eadem sibi in aliqua parte crediderint profutura.
Placuit autem, opusculum hoc in decem particulas distinguere, quas et distinctiones uolui uocare, quarum quelibet habet sua capitula.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
GRPL (4 janvier 2017). Symbolica Theologia (1), un Ps-Bonaventure (Richard Rufus de Cornouailles). GR Pierre Lombard. Consulté le 8 décembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/p88w