LES QUATRE MANIERES D’ECRIRE UN LIVRE SELON BONAVENTURE (séance du 14 janvier)

Quadruplex est modus faciendi librum.

Aliquis enim scribit aliena, nihil addendo vel mutando ;

et iste mere dicitur scriptor.

Aliquis scribit aliena, addenda, sed non de suo : et iste compilator dicitur.

Aliquis scribit et aliena et sua, sed aliena tamquam principalia, et sua tamquam annexa ad evidentiam ;

et iste dicitur commentator, non auctor.

Aliquis scribit et sua et aliena, sed sua tamquam principalia, aliena tamquam annexa ad confirmationem ;

et talis debet dici auctor.

Bonaventure, Quaestio IV in Prologum, resp.