[321] I. LE TEXTE DU PROEMIUM[1].
- «Profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem».
- Verbum istum, quod sumtum est ex Iob 28, 11, diligentius consideratum nobis aperuit viam, ad praecognoscendum quadruplex genus causae in libro Sententiarum,
- scilicet materialis, formalis, efficientis et finalis.
- Causa namque materialis innuitur in nomine fluviorum,
- causa formalis in perscrutatione profundorum,
- causa finalis in revelatione absconditorum,
- causa vero efficiens intelligitur in supposito duorum verborum, scilicet «scrutatus est» et «produxit in lucem».
- Innuitur causa materialis nomine fluviorum pluraliter, non singulariter, ut non solum tangatur libri totius materia vel subiectum in generali, sed etiam particularium librorum in speciali. Propter quod notandum, quod iuxta quadruplicem proprietatem fluvii materialis quadruplex est fluvius spiritualis, de quo secundum quadruplicem proprietatem differentiam sunt quatuor libri Sententiarum.
- Considero namque fluvium materialem quoad durationem, et invenio perennitatem. Nam sicut dicit Isidorus : « Fluvius est perennis fluxus ».
- Considero quantum ad extensionem, et invenio spatiositatem. In hoc enim distinguitur fluvius a rivulo.
- Considero quantum ad motum, et invenio circulationem. Sicut enim dicitur Ecclesiastis 1, 7 : «Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur» etc.
- Considero effectum, et invenio emundationem. Nam fluvius propter aquarum abundantiam mundat terras, per quas currit, ita quod non inquinatur.
- Et quoniam omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt, ex hac quadruplici conditione sumta metaphora, quadruplex in spiritualibus fluvius invenitur, sicut colligere possumus ex Scripturis.
- Primo, propter perennitatem dicitur «fluvius» personarum emanatio,
- quoniam illa emanatio sola est sine principio, sine fine.
- De hoc fluvio Daniel 7, 9-10 : «Antiquus dierum sedit, et fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius».
- Antiquus iste dierum est Pater aeternus, cuius antiquitas est aeternitas. «Iste antiquus sedit», quia non solum in eo aeternitas, sed etiam immutabilitas. «A facie» illius antiqui «egrediebatur fluvius igneus rapidusque», id est, de sublimitate divinitatis eius procebat plenitudo amoris et plenitudo virtutis : plenitudo virtutis in Filio, ideo fluvius erat «rapidus» ; plenitudo amoris in Spiritu sancto, et ideo fluvius erat «igneus».
- Secundo, propter spatiositatem dicitur «fluvius» rerum mundanarum productio,
- ob quam causam non tantum fluvius, sed mare a Propheta dicitur in Psalmo [103, 25] iste mundus : «Hoc mare magnum et spatiosum» etc.
- De hoc fluvio Ezechielis 29, 3-4 : «Ecce ego ad te Pharao, rex Ægypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum et dicis : Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Et ponam frenum in maxillis tuis» etc.
- «Draco iste magnus», quem Dominus alloquitur et cui comminatur in figura et persona Pharaonis, diabolus est, qui est «rex Ægypti», quoniam regnat in eis, quos excaecavit tenebris erroris, ut puta sunt haeretici, ad quos etiam dicit : «Meus est fluvius, et ego feci memetipsum», quasi ipse fecerit mundum istum et ipse non habeat aliud principium. Hunc errorem ipse dixit et suggessit impiis Manichaeis, qui totam machinam visibilium a Deo malo esse conditam contendunt. Huius draconis «maxillas» Dominus infrenabit, quando ablata sibi postestate suggerendi falsa, ostendet se esse huius fluvii conditorem ; unde in eadem auctoritate [Ez. 29, 6] sequitur : «Scient omnes habitatores Æygpti, quoniam ego Dominus».
- Tertio, propter circulationem dicitur «fluvius» Filii Dei incarnatio,
- quoniam, sicut in circulo ultimum coniungitur principio, sic in incarnatione supremum coniungitur imo, ut Deus limo, et primum postremo, ut Filius Dei aeternus homini condito die sexto.
- De hoc fluvio Ecclesiastici 24, 41 : «Ego quasi fluvius Dorix, et sicut aquaeductus exivi de paradiso».
- Dorix interpretatur generationis medicamentum, et est ibi figurativus sermo, ut conversim intelligatur, id est, generatio medicamenti. Incarnatio enim Filii Dei nihil aliud fuit quam generatio medicamenti : «Vere enim languores nostros ipse tulit et infirmitates nostras ipse portavit». Recte igitur Filii incarnatio fluvius Dorix dicitur. Et ipse Christus de se vere dicit : «Ego quasi fluvius Dorix», id est, medicinalis fluvius, «et sicut aquaeductus exivi de paradiso». Natura aquae haec est, quod tantum ascendit, quantum descendit. Talis fuit exitus incarnationis, secundum dicitur in Psalmo [18, 7] : «A summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius». Et Ioannis 16, 28 : «Exivi a Patre et venit in mundum : iterum relinquo mundum et vado ad Patrem», et ita fecit circulum.
- De hoc etiam fluvio quantum ad egressum eius ex matre potest exponi illud, quod dicitur Esther 10, 6 in somnio Mardochaei : «Parvulus rivulus crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est».
- Quis, obsecro, est «parvulus rivulus» iste nisi humillima Virgo ? Haec «crevit in fluvium», cum generavit Christum, qui non solum fluvius per abundantiam gratiae, sed etiam «lux» sapientiae et «sol» iustitiae dicitur secundum quod Ioannes c. 1, 9 de ipso dicit : «Erat lux vera» etc.
- Quarto, propter emundationem dicitur «fluvius» Sacramentorum dispensatio,
- quae sine sui pollutione mundat nos a coinquinationibus peccatorum.
- De hoc fluvio Apocalypsis 22, 1 : «Ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni».
- Sacramentorum dispensatio dicitur fluvius «splendidus tamquam crystallus» propter claritatem et nitorem, quem relinquit in animabus, quae in hoc flumine depurantur. Dicitur etiam «fluvius aquae vivae» propter efficaciam gratiae, quae vivificat animam. Hic etiam «procedit de sede Dei et Agni». Nam sacramentalis gratia procedit a Deo tamquam ab auctore et efficiente, a Christo tamquam a mediatore et a promerente. Propter quod dicuntur omnia sacramenta efficaciam habere a passione Christi ; unde testatur Augustinus : «De latere Christi dormientis fluxerunt Sacramenta, dum inde fluit sanguis et aqua».
- De omnis istis fluviis simul et per ordinem habetur Genesis 2, 10-14, ubi dicitur, quod «fluvius egrediebatur de loco voluptatis, qui inde dividitur in quattuor capita : nomen primi Phison, nomen secundi Gehon, nomen tertii Tigris et nomen quarti Euphrates». «Fluvius iste egrediens» de Paradiso est totius libri huius materia. Quatuor fluvii ex isto procedentes sunt speciales materiae quatuor librorum, sicut facile potest aptare, qui praedictorum nominum interpretationes vult diligenter exponere.
- Phison enim interpretatur oris mutatio, in hoc significatur personarum emanatio.
- Sicut enim ex ore materiali procedit verbum et spiritus, ita ex ore Patris Filius et Spiritus sanctus, Ecclesiastici 24, 3 : «Ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam».
- Hoc dicit ipse Filius, qui est Verbum et Sapientia Patris. Et in Psalmo [32, 6] : «Verbo Domini caeli firmati sunt : et spiritu oris eius» etc.
- Gehon interpretatur arena, et in hoc significatur rerum mundanarum productio.
- Sicut enim universitas creaturarum comparatur mari propter spatiositatem, ita arenae propter numerositatem,
- Ecclesiastici 1, 2 : «Arenam mari et pluviae guttas quis dinumeravit ?».
- Tigris interpretatur sagitta, et in hoc significatur Filii incarnatio.
- Sicut enim in sagitta ferrum coniunctum est ligno, sic in Christo fortitudo divinitatis coniuncta est mollitiei humanitatis. Et sicut sagitta ex arcu et ligno volat ad percutiendum adversarios, sic Christus de cruce saliens confregit adversarium.
- Haec est illa sagitta, de qua dicitur IV Regum 13, 17 : «Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam».
- Euphrates interpretatur frugifer, in quo significatur Sacramentorum dispensatio,
- quae non tantum animam purgant a culpa, sed etiam fecundant in gratia.
- Quod significatum est Apocalypsis ultimo, ubi dicitur quod iuxta fluvium crystallinum «erat lignum afferens fructum, cuius folia erant in medicinam».
- Cum igitur quatuor sint fluvii, quatuor sunt fluviorum profunda praedictis correspondentia.
- Profundum aeternae emanationis est sublimitas esse divini,
- de quo potest intelligi illud Ecclesiastici 7, 25 : «Alta profunditas, quis inveniet eam ?».
- Vera profunditas alta et altitudo profunda, ita ut exclamet Apostolus ad Romanos 11, 33 et dicat : «O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius !» Vere iudicia incomprehensibilia, quia profunda. «Iudicia enim Dei abyssus multa», et Ecclesiastici 1, 2 : «Profundum abyssi quis dimensus est ?». Haec profunditas innuitur Iob 11, 1-8 : «Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? Excelsior caelo est, et quid facies ? Profundior inferno, et unde cognosces ?» quasi dicat : ex te non potes ; ideo consulit Apostolus ad Ephesios 3, 17-18 : «In caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere» etc.
- Et hoc profundum perscrutatur Magister in primo libro. Sublimitas enim divini esse consistit in duobus, scilicet in nobilissimis emanationibus, quae sunt generatio et processio, et in nobilissimis conditionibus, quae sunt summa sapientia, omnipotentia et perfecta voluntas, de quibus est primus liber. Nam in prima parte agit de sacratissima Unitate et Trinitate, in secunda vero speciali tractatu agit de supradicta eius triplici conditione sive proprietate.
- Profundum creationis est vanitas esse creati.
- Creatura enim quanto magis evanescit, tanto magis in profundum tendit, sive evanescit per culpam sive per poenam.
- Propter hoc dicitur per Prophetam in persona hominis, qui evanuit per culpam, in Psalmo [68, 2] : «Infixus sum in limo profundi, et non est substantia». Et rursus orans Propheta, ne evanescat par poenam : «Non me demergat, inquit, tempestas aquae, neque absorbeat me profundum», etc.
- Hoc profundum scrutatur Magister in secundo libro. Nam vanitas esse creati in duobus consistit, videlicet in mutatione de non esse in esse et rursum in reversione in non esse. Et quamvis nulla creatura omnino cedat in non ens per naturam, tamen, sicut dicit Augustinus, peccator tendit ad non esse per culpam. Et de his duobus est totus secundus. Nam in prima parte agit de rerum egressu, in secunda vero parte agit de lapsu, ut de tentatione diaboli, de peccato originali et actuali, usque in finem.
- Profundum incarnationis est meritum humanitatis Christi,
- quod tantum fuit, ut vere possit dici profundum, quasi non habens terminum nec fundum.
- De quo potest intelligi illud Ionae 2, 4 : «Proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me».
- Hoc potest dici de Christo, qui tantum humiliatus est, ut vere possit dici «proiectus» et abiectus, Isaiae 53, 2-3 : «Et vidimus eum, et non erat ei aspectus, et desideravimus eum : despectum et novissimum virorum» etc. Vere igitur dicit se «proiectum», sed ubi ? «in profundum maris» et fluminis. Nam passio Christi comparatur mari propter poenalitatis amaritudinem, sed et flumini propter caritatis dulcedinem. Dulcissimum enim cor Iesu Christi tanta circa nos efficiebatur teneritudine amoris, ut non videretur ei grave pro nobis sustinere extremum et acerbissimum genus mortis.
- Et hoc profundum perscrutatur Magister in tertio. Nam meritum Christi in duobus consistit, scilicet in passione, per quam nos redemit, et in actione, per quam nos informavit, quae consistit in operibus virtutum, donorum et praeceptorum, de quibus duobus est tertius liber. Nam in prima parte agitur de incarnatione et passione, in qua consistit nostra redemptio, in secunda de virtutibus, donis et praeceptis, in quibus consistit nostra informatio.
- Profundum sacramentalis dispensationis est efficacia perfecti medicamenti.
- Tanta enim est efficacia medicinae sacramentalis, quod humanam mentem excedit, ut vere profundum possit dici.
- De hoc Isaiae 51, 10 : «Posuit profundum maris viam tuam, ut transirent liberati».
- «Profundum» istud, in quo Ægypti demerguntur et filii Israel «liberati transeunt» et salvantur, est efficacia Sacramentorum, in quibus destruuntur opera tenebrarum et conferuntur arma lucis et dona gratiarum, per quae homo transfertur de postetate tenebrarum in regnum filii caritatis Dei. Haec efficacia Sacramentorum est «profundum maris» et fluminis : maris, in quantum primo liberat a culpa et introducit in amaritudinem poenitentiae ; fluminis, in quantum liberat a miseria et introducit in dulcedinem gloriae. Quod optime praesignatum fuit in filiis Israel, quibus exeuntibus ex Ægypto siccatum est mare, et transierunt «per siccum in medio eius», sicut dicitur Exodi 15, 19 ; et introeuntibus in terram promissionis siccatus est fluvius, et transierunt per medium eius, sicut dicitur Iosue 4, 22-24.
- Hoc profundum perscrutatur Magister in quarto libro. Nam efficacia perfecti medicamenti in duobus consistit, scilicet in sanatione a varietate infirmitatum deprimentium et in liberatione ab universitate miseriarum aggravantium ; et de his duobus est totus quartus liber. Nam in prima parte agit de multiplici sanatione, quam efficiunt septem Sacramenta. In secunda agit de perfecta sanitate, ad quam perducunt, sicut de gloria resurgentium, qui veraciter et fideliter Sacramenta Ecclesiae perceperunt ; et per oppositum de poena malorum qui Sacramenta Ecclesiae contempserunt.
- Ex perscrutatione autem quatuor profundorum in quatuor libris elicitur finis, scilicet revelatio quatuor absconditorum.
- Primum est magnitudo divinae substantiae,
- de qua Isaiae 45, 15 : «Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator».
- Vere magnitudo divinae substantiae est abscondita secundum illud Iob 26, 14 : «Cum vix parvulam stillam sermonis eius audierimus, magnitudinem tonitrui eius quis poterit intueri ?». Certe nullus potest intueri, nisi ille, cum quo sapientia Dei inhabitat. Propter hoc petebat ille sapientiae amator, 9, 10 Sapientiae : «Mitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae».
- Hoc absconditum Magister, repletus sapientia de supernis, per primi libri perscrutationem « produxit in lucem ». Nam visis et intellectis nobilissimis emanationibus et nobilissimis proprietatibus, innotescit nobis, secundum quod possibile est viatoribus, divinae substantiae magnitudo.
- Secundum absconditum est ordo divinae sapientiae,
- de quo Iob 28, 12 et 20-21 : «Ubi invenitur sapientia ? et quis locus intelligentiae ? abscondita est ab oculis omnium viventium».
- Vere abscondita, quia sicut dicitur ibidem [28, 18], «sapientia trahitur de occultis» ; ita, ut cognoscatur, indiget perscrutatione profunditatis non in se, sed in operibus, in quibus ipsa relucet. Unde dicitur Ecclesiastici 1, 8-10, quod «unus est altissimus Creator, qui effudit illam super omnia opera sua».
- Hoc igitur absconditum manifestat Magister in perscrutatione secundi. Nam viso ordine bonorum et malorum, patet nobis, quomodo ab aeterno sapientia Dei ordinata est et ex antiquis, antequam terra fieret.
- Tertium absconditum est fortitudo divinae potentiae,
- de qua Habacuc 3, 4 : «Cornua in manibus eius : ibi abscondita est fortitudo eius» ;
- loquitur de Christo pendente in cruce, ubi latuit fortitudo virtutis sub pallio infirmitatis. Et hoc «sacramentum absconditum a saeculis», de quo ad Ephesios 3, 8-9 : «Mihi omnium Sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo». Hoc est sacramentum absconditum, sacrum secretum, quod Deus fortis, ut hostem vinceret, indutus est armis nostrae infirmitatis ; quod est inauditum a saeculis.
- In perscrutatione tamen tertii libri, ubi ostenditur, quod Christus in sua infirmitate vicit contrariam postetatem, manifestatur fortitudo divinae potentiae. Si enim vicit per infirmitatem, quid fecisset, si pugnasset per virtutem ? Et si «infirmum Dei fortius est hominibus», brachium Dei «quis poterit infirmare ?». Vere patet, quod inenarrabilis fortitudo eius, cuius tam fortis infirmitas.
- Quartum absconditum est dulcedo divinae misericordiae,
- de quo in Psalmo [30, 20] : «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te».
- Vere abscondita et reservata timentibus dulcedo misericordiae, quia, sicut dicitur in Psalmo [102, 17 et 146, 11] : «Misericordia Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum, et in eis, qui sperant super misericordia eius».
- Haec dulcedo manisfestatur in perscrutatione quarti libri. Nam viso, qualiter Deus dimittit peccata in praesenti, et qualia nostris vulneribus adhibet medicamina, et qualia in futuro dabit praemia, nobis dulcedo divinae misericordiae aperitur.
- Horum igitur absconditorum probatio est finis libri generalis, ad quem perduci et perducere volens Magister sententiarum perscrutatus est «profunda fluviorum» praevia gratia Spiritus sancti. Ille enim est praecipuus perscrutator secretorum et profundorum, secundum quod dicitur primae ad Corinthios 2, 10 : «Spiritus omnia perscrutatur, etiam profunda Dei».
- Huius spiritus caritate agitatus et luce et claritate illustratus, composuit Magister hoc opus et scrutatus est «profunda fluviorum» ; hoc etiam spiritu adiuvante, factus est revelator absconditorum. Ipse enim est, de quo scribitur Danielis 2, 22 : «Ipse revelat profunda et abscondita : et novit in tenebris constituta».
- Et haec fuit intentio et finis Magistri, secundum quod ipse dicit in Prologo : «Lucernam, inquit, veritatis in candelabro exaltare volentes, in sudore ac labore multo hoc volumen, Deo praestante, compegimus ex testimoniis veritatis in aeternum fundatis». Et paulo ante dixerat, quod propositum suum est «theologicarum inquisitionum abdita pandere».
- Patet igitur in verbo proposito praesentis libri causa materialis, formalis, efficiens et finalis.
[1] Etant donné que notre commentaire va suivre le texte de Bonaventure (I, 1-6) au plus près, nous en donnons l’intégralité, afin que le lecteur puisse s’y rapporter plus facilement. Nous citons la version de l’Editio minor, à laquelle nous renvoyons selon notre numérotation.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
GRPL (8 décembre 2015). PROEMIUM DU COMMENTAIRE DES SENTENCES DE BONAVENTURE. GR Pierre Lombard. Consulté le 15 octobre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/p87w