Symbolica theologia, septima distinctio (cap. I-IV)

Septima distinctio :

De ministris sacre Scripture et aliarum scientiarum.

Et, quia hec Scriptura requirit sui ipsius ministros, iuxta illud Eccli. 24, [30-31] : Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non pecccabunt; et qui elucidant me uitam eternam habebunt. Ideo de huiusmodi ministris, qui sunt predicatores et doctores, uidendum est qualiter et quibus symbolis figurentur.

Et primo, de predicatoribus uerbi Dei in generali;

secundo, quia in ecclesiastica hierarchia summus pontifex est precipuus Verbi Dei minister, agetur de summo pontifice,

deinde de apostolis, deinde de doctoribus aliis.

 

Capitulum primum :

De diuersis generibus alias nominibus predicatorum.

Igitur, diuinorum eloquiorum minister et predicator uocatur in sacro eloquio :

Angelus, unde Mal. 2, [7] : Legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. Ipse est angelus, de quo Ex. 23, [20], eius est precedere exemplis, custodire suffragiis et deducere documentis ad locum quem Dominus preparauit.

Propheta, unde 1 Cor. 14, [1] : Emulamini spiritualia magis autem ut prophetetis. Cassiodorus : Quibus data est facultas bene intelligendi uel interpretandi Scripturas diuinas, a munere, prophetie non uidentur excepti.

Euangeliste, unde Is. 52, [7] : Quam pulchri sunt super montes pedes euangelisantium pacem, etc.; et Nah. 1, [15] : Ecce super montes pedes euangeli[z]antis, et nun[t]iantis pacem; super montes, id est sanctitate eminentes. Columne argentee, quia in predicatoribus debet esse fortitudo operis et lumen cognitionis, Cant. 3, [9-10] : Ferculum fecit sibi rex Salomon; et post : Columnas eius fecit argenteas. Ferculum enim Ecclesie, predicationibus sustentatur.

 

Firmamentum, Dan. 12, [3] : Qui docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti. Stelle, Dan. 12, [3] : Qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates. Quasi firmamentum, predicatores sacri Ecclesiam documentis firmant, et quasi stelle, exemplis illustrant.

Et Eccli. 50, [6-7.8.10], introducitur allegorice laus predicatoris sub figura solis, lune, stellarum, [i]ridis et uasis aurei solidi, ornati omni lapide pre[t]ioso. Vbi, per aurum splendor sapientie, per lapides pre[t]iosos uirtutum multiformitas, ut primum in documentum, secundum proficiat in exemplum. Lucerna lucens et ardens, Ioan. 5, [35]; ardens in se, lucens ad alios, ardor seraphicis, lux cherubicis mentibus congruit.

 

Arcus celestis, Eccli. 43, [12-13] : Vide arcum, et benedic qui fecit illum; ualde speciosus est in decore suo. G[y]rauit celum in circuitu glorie sue, manus Excelsi aperuerunt illum. In his autem uerbis eleganter commendatur predicator :

Primo, quantum ad sufficientiam per arcus colores. Duo enim sunt principales colores arcus celestis, scilicet ceruleus siue aqueus, in quo scientia; et igneus, in quo zelus. Hec enim duo sunt predicatoribus necessaria.

Secundo, quantum ad efficacem diligentiam, in eo quod dicitur : Gyrauit celum in circuitu glorie sue. Gyrare celum est Ecclesiam, non in uno solo loco, sed uniuersaliter circuire.

Tertio, quantum ad aut[h]enticam formam, quia dicitur : Manus Ex[c]elsi aperuerunt illum. Ille enim ueraciter et utiliter predicat, quem Deus sua auctoritate et bonitate informat.

Arcus iaciens sagittas salutis contra Syriam, de quo 4 Reg. 13, [17]. Syria enim interpretatur humecta ara et sublimis. In ara, que olim idolatrie seruiebat intelligitur auaritia, que est idolorum seruitus, secundum Apostolum Eph. 5, [5]; in humectatione intelligitur carnis spurcitia; in sublimitate superbia. Igitur predicatio sagittas salutis iacit contra Syriam, quando in peccatoribus expugnat auaritiam, exterminat luxuriam, et superbiam supplantat.

 

Legatus ad recon[c]iliandum Deum, sicut de se dicit Apostolus, 2 Cor. 5, [20] : Pro Christo legatione fungimur, tanquam exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, recon[c]iliamini Deo.

Vox Dei, Ioan. 1, [23] : Ego uox clamantis in deserto, etc. Tunc enim efficaciter uox predicantis accipitur, quando Deo mouente profertur.

 

Sal terre, lux mundi, ciuitas supra montem posita et lucerna super candelabrum, Matth. 5, [13-15] : Sal terre propter sinceritatem munditie, per quam non solum non sapiunt sibi, sed ceteris tribuunt condimentum, nisi sint sal infatuatum, quod non potest per aliud sal condiri. Lux mundi propter influxum notitie. Ciuitas in monte propter eminentiam constantie. Lucerna in candelabro propter exempla uite. Ideo enim exaltatur in candelabro, ut luceat omnibus qui in domo sunt.

 

Arbor, cui assimilatus est Assur, Ez. 31, [3 sqq.], que ostenditur multiformiter pulchra, frondosa, amena et sublimis, que omnia innuunt in predicatore debere esse gratiam eloquentiam, et preeminentiam, et ex his doctrine efficaciam.

 

Equus, Iob 39, [19] : Nunquid prebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum [?]. Gregorius, 31, 1 Moralium : Equi nomine, sanctus predicator accipitur; et parum post : Verus predicator ante fortitudinem, et post hinnitum accipit, quia cum in se prius uitia ex[s]tinxerit; tunc pro [erudiendis] aliis ad uocem predicationis uenit. Equus iste habet fortitudinem, quia aduersa constanter tolerat. Habet hinnitum, quia ad superna blandiens uocat. Huic equo Dominus, fortitudinem et hinnitum se dare testatur, quia in predicatore eius nisi et uita et sermo conueneri[n]t, nequaquam uirtus perfectionis apparebit. [H]ab. 3, [15] : Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Mare seculum, lutum aquarum corda peccatorum, sunt. In eis, Deus uiam fecit equis suis, quando effectum dedit uerbi predicatoribus suis, et sermonis ostium eis aperuit, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis, [Mar. 16, 20].

Canes, Ps. [67, 24] : Lingua canum tuorum inimicis, ab ipso. Gregorius, Moralium 20 : Qui hoc loco canes, nisi sancti doctores uocantur, qui fidelium in sancta Ecclesia custodes extiterunt [?]. Qui dum pro Domino suo diurnis nocturnisque uigiliis intenti clamauerunt, magnos, ut ita dixerim, latratus predicationis dederunt. Lingua eorum ex inimicis prodiit, quia conuersos gentiles Dominus etiam predicatores fecit.

Gallus, Iob 38, [36] : Quis posuit in uisceribus hominis sapientiam? uel quis dedit gallo intelligentiam [?]. Gregorius, Moralium 30 : Galli nomine designantur, modo alio repetiti predicatores sancti, qui inter tenebras uite presentis student uenturam lucem predicando, quasi cantando, nuntiare [?]. Dicunt enim : Nox precessit, dies autem appropinquauit, [Rom. 13, 12]. Qui uocibus suis somnum nostri torporis [excutiunt] clamantes : Hora est iam nos de somnis surgere, [Rom. 13, 11].

Et consequenter, multa dicit beatus Gregorius pulchra de predicatoribus.

 

Intelliguntur etiam, predicatores in sacro eloquio :

Per o[c]ulos, Cant. 4, [1], dum saluti Ecclesie prudenter respiciunt.

Per dentes, Cant. 4, [2], dum sacras uerborum diuinorum sententias, subtiliter exponendo, quasi contuendo intelligibiles et nutriendo habiles reddunt.

Per linguam et labia, [Cant. 4, 11], dum eloquenter et suauiter proponunt.

Per collum, Cant. 4, [4], dum sue predicationis uirtute peccatores recon[c]iliando Deo, corpus quasi capiti coniungunt.

 

Vocantur quoque predicatores, piscatores et uenatores. [I]er. 16, [16] : Mittam eis piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et post hec mittam eis multos uenatores, et uenabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cauernis petrarum. Vnde Matth. 4, [19] : Venite post me, faciam uos fieri piscatores, etc.

 

Dicitur etiam predicator scriba doctus, Matth. 13, [52] : Qui profert de thesauro intelligentie noua et uetera, quantum ad duo testamenta, quia in utroque debet esse peritus, uel noua gratie et uetera culpe, ut hec extirpet, illa edificet.

Dicitur et os Dei, [I]er. 15, [19] : Si separaueris pre[t]iosum a uili, quasi os meum eris. Debet enim predicator pre[t]iosum a uili discernere, id est celestia terrenis, eterna caducis, temporalibus et corporalibus spiritualia preferre.

Dicitur speculator, Ez. 3, [17] : Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo uerbum, et annuntiabis eis ex me. Quia a Deo debet [h]aurire, quod possit aliis propinare.

Dicitur denique, miles Christi. Vnde 2 Tim. 2, [3] : Labora sicut bonus miles Christi Iesu. Olim, imperatoris milites habebant in manibus signa, que dicebantur stigmata, et per ea agnoscebantur esse milites imperatoris. Hinc dicit Apostolus, Gal. 6, [17] : Ego stigmata Domini Iesu in corpore meo porto.

 

Habet etiam significari predicator seu doctor, per insensibiles creaturas, utpote :

Per crystalllum peruium [Apoc. 4, 6], ratione claritatis noti[t]ie.

Per gladium bis acutum, Apoc. 1, [16], ratione zeli in reprehensione.

Per sc[y]phum Ioseph, Gen. 43 [= 44, 2], quia Deo propinat grata pocula.

Per saccum Beniami[n], Gen. 43 [= 44, 12], quia continent alimenta spiritualia.

Per rationale Aaron, Ex. 39, [8-19], in quo doctrina et ueritas figurans illum qui uerax est et uiam Dei in ueritate docet, Matth. 22, [16].

Per malleum uniuerse terre, [I]er. 50, [23], doctrine efficacia corda concutiens.

Per alueum torrentis, 4 Reg. 3, [16], doctrine abundantia.

Per argentum igne examinatum, Ps. [11, 7], feruens eloquentia.

Per argentum absque rubigine, [Prou. 25, 4], pura doctrina.

Per argentum habens uenarum principia, Iob 28, [1], quia materiam assumit ex sacra pagina.

Per celum s[i]dereum, Eccli. 43, [10], exemplis fulgens.

Per aurum probatum [Eccli. 2, 5], Apoc. 2, [2] patientia pollens.

[Per] omnem lapidem electum et pre[t]iosum, Eccli. 5O, [10], uirtutibus eminens.

Per solem tripliciter exurentem, Eccli. 43, [4], exemplis, documentis et suffragiis.

Per fontem paradisi terram irrigantem, Gen. 2, [6], ut de celo [h]auriat quod de terre infundat.

Per spiritum uehementem, id est uentum conterentem naues Tharsis. Ps. [47, 8], quia mundana gaudia conuertit in luctum.

Per auram refrigerantem, Gen. 3, [8], dum ingerit spem uenie.

Per uentum roris flantem, Dan. 3, [50], dum refrigerat estum concupiscentie.

Per sibilum aure tenuis, in quo Dominus, 3 Reg. 19, [12], dum proponit beatitudinis gaudia.

Per mel in ore leonis, Iud. 14, [8], dum apponit tam dulcia quam salubria hortamenta.

 

 

Capitulum secundum : 

Quibus modis significetur et figuretur summus pontifex per se.

Ad summum autem pontificem, qui est Christi uicarius proprie spectat diuinorum eloquiorum ministerium, et etiam ad alios pontifices, prout in partem sollicitudinis assumpti sunt, unde Act. 6, [2] : Dixerunt apostoli : Non equum nos derelinquere uerbum Dei, et ministrare mensis, etc.

Hi ergo in sacra Scriptura significati sunt :

Per primum hominem positum in paradiso, ut operaretur et custodiret illum, Gen. 2, [15], quia ad hoc positus est pastor in paradiso Ecclesie, ut per opus predicationis et doctrine eam excolendo custodiat, uel ipse a Deo custodiatur.

Per cherubin positum ad custodiendam uiam ligni uite, Gen. 3, [24], ad quod concurrit etiam flammeus gladius, quia quilibet Ecclesie pastor debet pollere scientia cum cherubin, et ardere zelo cum seraphin, que duo perficiunt opus boni regiminis. Scientia enim sine zelo est inutilis; zelus quoque sine scientia non est sufficiens. Vnde dicebat Apostolus de quibusdam, Rom. 10, [2] : Zelum Dei habent, sed non scientiam. Alia littera habet : Emulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam.

 

Per Noe, rectorem ar[c]e, Gen. 6, [14], cuius fuit communis diligentia, erga omnia que arca ipsa collegerat, et Ecclesie pastor uniuersalem curam habere debet et sapientium et simplicium, et fortium et infirmorum, et iustorum et peccatorum; sed illorum, ut conseruet et promoueat, horum autem, ut ipsos conuertat, recon[c]iliet et reducat.

Per Abra[h]am, multarum gentium patrem, Gen. 17, [5] : Non uocaberis ultra Abram; sed uocaberis Abra[h]am; pater uidens populum; uel pater multarum gentium, secundum Dei interpretationem. Non enim uoluit eum uocari Abram, quia non debet habere aspectum ad celsitudinem, sed ad pietatem, ille qui habet regere Dei gregem.

Per Isaac, benedicentem filium, Gen. 27, [27] : Ecce odor filii mei, etc., quia ecclesiasticus pastor debet secundum merita ecclesiasticos gradus disponere, et solum secundum motum diuine inspirationis ordinare, sicut Isaac, quamuis prius Esau uellet preficere, cognita tamen Dei uoluntate, non fuit ausus Iacob benedictionem immutare.

Per Iacob, pastorem uigilem, Gen. 31, [40.38] : Die noctuque estu urebar, et gelu. Oues tue et capre steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi, etc. Ecclesiasticus enim pastor non debet pro salute populi laboribus et difficultatibus sibi parcere, sed fecunditati commisi sibi gregis per opera uirtutum intendere, et de propriis commodis non curare.

Per Ioseph, prouin[c]ie prouidentem, Gen. 41, [56] : Crescebat quotidie fames in terra omni; aperuitque Ioseph uniuersa horrea et uendebat Egyptiis, etc. Fames crescit, cum notitia salutaris defecitur, sed Ioseph horrea aperit, cum doctrinam salutis ecclesiasticus pastor effundit.

Per Moysen, populum deducentem, Ex. 16, et ultra; cuius clementia et mansuetudo, et proprietas et diligentia, cum incredibili tolerantia mores ecclesiastici rectoris informant.

Per Cale[b], exploratorem terre promissionis, Num. 13, [31]; cuius in explorando fidelitas, in murmur populi sedando strenuitas, et in adhortando sinceritas, magnum prestant ecclesiarum prelatis implendi sui officii documentum. Cale[b] compescens murmur populi, dicebat : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.

Per Iosue, introducentem populum et diuidentem terram, Ios. 7, et ultra; qui pretendit ecclesiastice distributionis exempla.

Per [E]l[i]am, persequentem malos, 3 Reg. 18, [40] : Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis; et promouenten bonos, 4 Reg. 19 [= 3 Reg. 19, 15 sqq.]. Vnde Eccli. 48, [8] : Qui ungis reges ad penitentiam, et prophetas facis successores post te.

Per [E]liseum, Eccli. 48, [13-14] : In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo uicit illum. Nec superauit illum uerbum aliquod, et mortuum prophetauit corpus eius. Summus enim rector Ecclesie debet pollere [et] eminere pre ceteris,

in constantia respectu terribilium passionum,

in efficacia respectu utilium actionum,

in prudentia respectu consiliandorum et decernendorum,

et in fama perseuerante, post presentis uite decessum, respectu omnium uirtutum.

Hic mandauit ungi Iehu in regem, 4 Reg. 9, [1-3], quia pontificis est unctionis sacre dona conferre.

 

In hunc modum, postest figurari ecclesiasticus prelatus :

Per Ezechiam ad[h]ortentem et roborantem populum contra innimicorum comitatum, 2 Par. 32, [7-8].

Per Iosiam renouantem diuinum cultum, 2 Par. 35, [1 sqq.].

Per Esdram reducentem Dei populum, Esdr. 1 et 2.

Per Ne[h]emiam reedificantem ciuitatem, Neh. [1, 1 sqq.].

Per Mat[h]athiam emulatorem legis, 1 Mach. 2, [1 sqq.].

Per aurigam currus Israel, 4 Reg. 2, [12].

Per rectorem nauis, Luc. 5, [3] et Act. 27, [7 sqq.].

 

Item, significatur proprie summus prelatus Ecclesie nomine pastoris, Ez. 34, [23] : Suscitabo super ea, scilicet peccatorum greges de quibus lo[c]utus est. Suscitabo, inquit, super ea pastorem unum, qui pascat ea, seruum meum Dauid; ipse pascet ea.

Quia huiusmodi pastor debet esse unus, quasi singulariter in cura gregis studiosus. Vnde dicit : Qui pascet ea. Debet esse etiam singulariter, Deo acceptus. Ideo dicit : Seruum meum Dauid et propter hec omnia dicit : Vnum. De isto pastore, Ioan. 10, [11] : Bonus pastor animam suam ponit pro ouibus suis, propter diuinam electionem est officium legitimum, quia talis intrat r[a]te per ostium.. Ioan. 10, [2] : Qui intrat per ostium, pastor est ouium, propter debitam et deligentem administrationem est officium ratum. Ideo, oues eum sequuntur et audiunt uocem eius, Ioan. 10, [4], propter uero diuinam seruitutem est officium dignum et gratum. De tali pastore, Ez. 34, [23] : Ipse erit eis in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum; et seruus meus Dauid princeps in medio eorum.

 

Item intelligitur per speculatorem, Ez. 3, [17] : Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, etc.; quia pastor Ecclesie debet super gregem uigilare. Hinc est quod Domini nostri natiuitas, pastoribus obseruantibus super gregem suum uigilias fuit per angelos nun[t]iata, Luc. 2, [8]. Ipse namque Christus est pastor primus et summus, per cuius imitationem, et nomen, et gradum, pastoris unusquisque gregis ecclesiastici custodie deputatus, tanto dignius assequitur, quanto propinquius et expressius ipsius exemplaris imitator efficitur. Ioan. 10, [14] : Ego sum pastor bonus, etc.; et post in sequentibus boni pastoris opera et studia manifestat.

 

Capitulum tertium : 

Quibus nominibus figuratur summus pontifex, cum suo collegio.

Summus autem pontifex cum fratrum collegio habent figuras multiplices in Scriptura.

Significantur enim :

Per Aaron et filios eius, de quibus Ex. 40, [12-13] : Applicabis Aaron et filios eius ad fores tabernaculi, et lotos aqua, indues sanctis uestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum. In quibus uerbis satis euidenter datur intelligi forma electionis legitime, in eo quod dicitur : Applicabis Aaron et filios eius ad fores tabernaculi; ut sit ingressus eius per ostium. Quia qui ascendit aliunde, non pastor sed fur est et latro , prout dicit Veritas, Ioan. 10, [1]. Ostenditur etiam quod inesse debet nitor conscientie pure, in eo quod innuitur debere esse lotos aqua. Non enim est diuinis ministeris apta sordida conscientia. Item, monstratur quod pretendi debet formositas sancte uite, in eo quod dicitur : Indues sanctis uestibus. Consequitur tunc ministerium seruitutis grate, in eo quod dicitur, ut ministrent mihi. Ac demum infertur fastigium dignitatis stabilitate, cum subditur : Et unctio eorum proficiat in sacerdotium sempiternum.

 

Per Moysen et septuaginta seniores, de quibus Num. 11, [16] : Congrega mihi, ait Dominus ad Moysen, septuaginta uiros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi federis, etc. Debent enim qui circa summum pontificem sunt esse, uirtute strenui unde uiros, moribus maturi unde senes, scientia prediti unde magistri, et legitime introducti unde quod ducuntur ad ostium tabernaculi federis.

Per Assuerum et sapientes, qui semper ex more regio ei aderant, et quorum faciebat cuncta consilio, scientium leges et iura maiorum, [E]sth. 1, [13]. In quibus uerbis satis datur intelligi, quod dominis cardinalibus debet esse claritas sapientie, fidelitas assistentie et approbata experientia. Ideo eligi debent tales, qui sapienter noscant, fideliter assistant et experientiam habeant agendorum. Sed cauendum est, ne similes sint potius septuaginta uiris de senioribus domus Israel; et Ie[z]onias, filius Saphan, stabat in medio eorum stantium ante picturas, ect.; et dicitur ibi quod faciebant a[b]ominationes, in abscondito, Ez. 8, [11.12.13]. Iechonias enim qui interpretatur sic factus ex[c]ellenter, quasi sic promotus ex insperato (quod frequenter euenit modo) creatus. Interpretatur etiam preparatio Domini, quia debet suum collegium prepare Domino. Et ideo, in medio ecclesie esse describitur, signat personam summi pontificis. Alii uero, septuaginta uiri significant collegium fratrum. Hi ergo, si quandocumque quod absit ad picturas temporalium rerum, plus debito conuertantur, quasi per a[b]ominationem denotantur. Nec uacat a m[y]sterio, quia Ie[z]onias dicitur filius Saphan, quod interpretatur speculum eorum. Si enim omnis prepositi uita est subditorum exemplum, multo magis ille qui est Christi uicarius esse debet ceteris in speculum.

 

Item, ualde eleganter significatur per On[i]am sacerdotem magnum.

De quo Eccli. 50, [13-14] : Ipse stans iuxta aram; et circa illum corona fratrum : quasi plantatio cedri in monte Libano, sic circa illum steterunt quasi rami palme; et omnes filii Aaron in gloria sua. In quo capitulo 50 per totum, describuntur ipsius On[i]e nobiles conditiones, et eo conditiones pontificis summi siue cuiuscumque patris congregationis :

Primo, quantum ad ecclesiastici regiminis curam.

Simon, Onie filius, sacerdos magnus, etc., [Eccli. 50, 1]

Secundo, quantum ad doctrine et eruditionis affluentiam.

Ibi, [id., 3] : In diebus ipsius emanauerunt putei ab[i]ssi, etc.

Tertio, quantum ad exemplaris uite refulgentiam.

Ibi, [id., 6] : Quasi stella matutina in medio nebule, etc.

Quarto, quantum ad eminentiam dignitatis.

Ibi, [id., 11] : In accipiendo ipsum stolam glorie, et uestiri eum, etc.

Quinto, quantum ad pietatis patrocinia, uel orationum suffragia.

Ibi, [id. 15] : Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni s[y]nagoga Israel; et consummatione fungens in aram, etc., usque : Et post rursus plus orauit Dominum, etc., [id., 23].

In omnibus his esse potest considerantibus largissima uia.

 

Potest etiam romanus pontifex figurari, per Dauid. 2 Reg. 23, [8] : Dauid sedens cathedra sapientissimus princeps inter tres. Et sicut eodem cap. [13-17], describitur Dauid habuit sub se triginta fortes, et tres super triginta fortiores, et adhuc tres fortissimos. Quia in fratrum collegio, debet ipse summus pontifex distinguere, inter sapientes, sapientiores et sapientissimos, inter uirtuosos, uirtuosiores et uirtuosissimos, inter constantes, constantiores et constantissimos, et in his debet ceteros ipsos precellere, sicut antecedit dignitate.

 

Potest etiam significari summus pontifex cum fratribus suis, per [I]saiam, qui dicit eiusdem 8, [18] : Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel. Hoc autem uerbum, licet dictum sit ab [I]saia, tamen intelligitur de Domino Iesu Christo loquente de se et apostolis suis, qui et in signum imitabile et in portentum admirabile omni dati sunt generi saluandorum; et per consequentes conuenit Christi uicario cum fratribus suis, quorum et exempla et documenta debent omnes israelitas, scilicet christianos ad imitationem uirtutum et ad admirabilem sanctorum operum prouocare.

 

 

Capitulum quartum :

Quibus figuris significatus est beatus Petrus, uel quilibet alius pontifex.

Summi quoque pontificis status, et cuiuscumque alterius, et specialiter beati Petri, apostolorum primi, ad apicem cathedre pontificalis assumptis, figurari potest multiformiter in Scriptura.

 

Ioseph enim prefectus super domum [P]uti[ph]aris, Gen. 39, [4] : Prepositus omnibus, gubernabat creditam sibi domum, et uniuersa que ei tradita fuerant. Item prepositus uniuerse terre Egypti, secundum illud Gen. 41, [41-42] : Dixit Pharao ad Ioseph : Ecce, constitui te super uniuersam terram Egypti. Et tulit an[n]ulum de manu sua, et dedit in manu eius; uestiuitque eum stola b[y]ssina, et torquem auream collo circumposuit. Quid melius significat quam ecclesiasticum principem, qui habet uniuersalem Ecclesiam sibi commisam gubernare prudentia, et Christi gestare debet insignia. An[n]ulus enim fidem Christi, quam representat crucis signaculum, b[y]ssina stola integritatis munditiam, torques uero aurea circa collum, sapientie significat intellectum, quibus apparere debet pastor Ecclesie insignitus.

 

Dauid quoque ter inunctus signat progressum ad summum pontificium :

Primam enim unctionem suscepit a Samuele in domo paterna, 1 Reg. 16, [13] : Tulit Samuel cornu olei, et unxit eum. Hec unctio significat primam unctionem, que fit in sacramento baptismi ad effectum proprie salutis.

Secundam unctionem recepit Dauid, ut acciperet regnum super domum Iuda. 2 Reg. 2, [4]. Hec significat illam unctionem, quam accipit sacerdos in sacerdotali ordine. In qua assumitur in aliquam partem sollicitudinis ad procurandam salutem commisse sibi plebis.

Tertiam unctionem accepit Dauid, ut esset rex super uniuersum Israel, 2 Reg. 5, [3]. Et hec signat illam unctionem, quam accipit pontifex in plenitudine potestatis. Pontifex quidem romanus super uniuersalem Ecclesiam, quilibet autem d[i]ocesanus super d[i]ocesim propriam. Sed beatus Petrus duplicem accepit cathedram An[t]iochenam primo, et postmodum romanam; que possunt per duplicem Dauid unctionem congrue significari.

 

Daniel etiam, quem rex in sublime extulit, et multa munera et magna dedit ei; et constituit eum super omnes prouincias Bab[y]lonis principem, et prefectum et magistrum super cunctos sapientes Bab[y]lonis, sicut Dan. [2, 48], dicitur. Significat pontificalis dignitatis apicem :

quantum ad ipsius dignitatis prouectum;

quantum ad gratiarum seu c[h]arismatum cumulum

et quantum ad preex[c]ellentie primatum; qui dicitur princeps quia gradu et ordine, prefectus quia imperio et potente, magister quia cognitione et dispositione, ceteris debet esse prestantior.

 

Salomon uero, quem unxerunt Sado[c] sacerdos et Nat[h]an propheta regem in G[ih]on; et ascenderunt inde letantes, et insonuit ciuitas, sicut 3 Reg. 1, [45], bene signat Ecclesie presulatum.

Tum ratione suorum nominum que sunt Salomon, [I]dida [4 Reg. 22, 1], Ecclesiastes [Eccl.1, 1], ut per primum pacificus, per secundum Deo dilectus, per tertium populo proficuus demonstretur.

Tum ratione unctionis, ungentis et loci, in quo unctus est. Vnctio enim gratiam propter oleum, ungens scilicet Sado[c] sacerdos iustitiam, quia sic interpretatur, locus scilicet G[ih]on luctam interpretatione, significant. Quia presens Ecclesia cui sacerdos preficitur, in lucta militat, per iustitiam triumphat, et per gratie plenitudinem peruenit ad coronam, ipso pontifice Ecclesiam ipsam presidatu suo efficaciter dirigente.

 

[I]eremias propheta, cui dictum est a Domino, eiusdem 1, [10] : Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut euellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et edifices, et plantes. Figuram pontificis assumpti ad ecclesiasticum regimen, si attendamus a quo dicitur, cui dicitur, et quid dicitur :

Loquitur enim Deus Pater, secundum litteralem sensum, ad [I]eremiam, in utero sanctificatum, [Ier. 1, 5]. Sed secundum altiorem intellectum, ad Iesum Christum Dei filium, et per consequens ad eius uicarium. A Deo namque fieri debet talis commissio, cum nemo sibi sumat honorem (sicut dicit Apostolus Hebr. 5, [4]), sed qui uocatur a Deo, tanquam Aaron. Nec indifferenter quamuis persona debet assumi, sed talis de cuius sanctitate presumitur, qui per sanctitatis studia credi possit in utero matris Ecclesia sanctificatus.

 

Illud autem quod dicitur, explicat auctoritatem regiminis, ut euidenter sublimen, et ut efficaciter salutarem.

Euidentia sublimitatis ostenditur cum dicitur, [Ier. 1, 10] : Ecce constitui te hodie super gentes et regna. Demonstratiuum enim aduerbium euidentiam insinuat rei demonstrate; sed quod dicit super gentes et regna altitudinem auctoritatis declarat, id est super maiores et minores ac per hoc super uniuersos.

 

Efficacia uero salutis exprimitur in eo quod subditur, ut euellas, etc. Efficax enim est et esse debet diuina auctoritas, beato Petro Christi uicario et successoribus eius collata :

ad euellendas malitias cogitationum,

ad destruendas nequitias operum,

ad disperdendas fallatias sermonum,

et ad dissipandas pertina[c]ias prauarum consuetudinum.

Hoc enim fuit opus Iesu Christi, sicut dicit beatus [I]oannes, in prima canonica sua, cap. 3, [8] : In hoc, inquit, apparuit Filius Dei, ut dissoluat opera diaboli; et hoc ergo debet esse opus Christi uicarii.

 

Efficax etiam esse debet huiusmodi auctoritas ad edificandum in stabilitate fidei, et ad plantandum in uiriditate homine statum morum [Ier. 1, 10], omnes preordinatos ad regnum perpetuum.

De Christo enim, dictum est in Ps. [= Ex. 15, 17] : Introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tue, firmissimo habitaculo quod operatus es, Domine. Per montem enim hereditatis diuine intelligi potest patria celestis uel stabilitas Ecclesie militantis, iuxta illud Matth. 5, [14] : Non potest ciuitas abscondi supra montem posita. Hanc igitur auctoritatem contulit Dominus Petro, sicut legitur Matth. 16, [18.19] : Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam. Et tibi dabo claues regni celorum; et quodcumque ligaueris super terram erit ligatum et in celis, et quodcumque solueris, etc.

In quo Dominus beato Petro ac ipsius successoribus commisit plenitudinem potestatis :

Primum ut sublimis, in hoc quod dedit ei claues regni celestis.

Deinde ut salutaris, in hoc quod ei simul tribuit auctoritatem ligandi et soluendi.

In potestate clauium et collatione, uidetur dixisse : Ecce constitui te super gentes et regna. Et in usu earum, quod est ligare et soluere, uidetur dixisse : Vt euellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et edifices et plantes, [Ier. 1, 10].