Symbolica Theologia (7) : Distinctio IV

Distinctio quarta : De laudibus beate Virginis Marie.

Maxima autem salutis fiducia concipitur, ex aduocata  humani generis, matre Dei, Virgine gloriosa. Ideo consequenter, de ipsius Virginis laudabilibus symbolis sunt aliqua subnectenda.

 

Capitulum primum  :

Quod, quia beate Virginis laudes non potuerunt digne exprimi h[i]storice, uoluit Spiritus Sanctus eas exprimi allegorice et m[y]stice, per omnium rerum creatarum laudes.

Igitur, Virginis matris Dei laudes et preconia, per symbola inuestigare temptantibus, hoc attendendum est quod tanta dignitas (quia non est explicabilis alicui creature) nulla scriptura potuit aperiri. Vnde apostoli et euangeliste, ea que de ipsa sunt, transierunt magis eam dignam silentio uenerantes.

Sed, quia mater est regis et Creatoris omnium, ipse rex ex ea natus, sicut omnem seruificauit creaturam, ita et per creaturarum omnium nobilitates et ex[c]ellentias quas Scriptura tota sacra proponit, uoluit eius laudes, tam symbolice quam proprie, predicare.

Et quod plus est, suas dignitates et laudes ei communicat, quantum fas est, ipsa Sapientia increata et in suo utero incarnata.

Et ideo Sapiens, eius inexplicabiles laudes, admirans in persona fortis mulieris dicit, Prou. ultimo [= 31, 10] : Mulierem fortem quis inueniet, scilicet ad eius explicandas laudes, quasi dicat : nullus. Sed post ait : Procul et de ultimis finibus pretium eius. Pretium, scilicet suarum laudum, de ultimis finibus, quia a summa creatrice Sapientia usque ad ultimam creaturam colliguntur eius preconia. Et ideo licet multe filie congregauerunt diuitias; hec tamen supergressa est uniuersas, [Prou. 31, 29].

 

Capitulum secundum :

Quod beate Virgini conueniunt omnium spirituum celestium proprietates.

 

Accipi ergo possunt Domine nostre, symbola ea que dicuntur de creatura angelica.

Nam, si angelorum dicuntur aliqui assistentes et aliqui ministrantes , iuxta illud Dan. 7, [10]  : Mil[l]ia mil[l]ium ministrabant ei, et decies centena mil[l]ia assistebant ei, multo magis Dei mater Deo filio suo astitrix extitit et ministra; que perfecta fuit, tam in actiua quam in contemplatiua uita , propter quod et ei attribuitur illud euangelicum Luc. 10, [38] : Intrauit Iesus in quoddam castellum; et mulier quedam, etc.; in quo agitur de ministerio Marthe et contemplatione Marie.

 

Iterum, si angelis attribuitur  simplicitas essentie, discretio personalis, perspicacitas intelligentie et libertas arbitrii, ut :

Per simplicitatem essentie sint uirtuosi, per discretionem personalem sint ad ministerium apti, per intelligentie perspicacitatem sint in cognitione et contemplatione eleuati, et per libertatem arbitrii sint in bono stabiles post electionem et firmi. Cui hec ita bene conueniunt, sicut huic beatissime Virgini.

 

Ipsa enim est illa mulier fortis, de qua supra proximo , Prou. ultimo [= 31, 10] : Mulierem fortem, etc., cuius pretium de ultimis finibus, quia extimari habet ex suo fructu, qui est Deus et homo, Creator et creatura, primus et nouissimus, alpha et omega .

Ipsa sic personaliter et singulariter discreta, quod sola meruit carnis Saluatoris esse mater et ministra, que ipsum Redemptorem suscepit utero, reclinauit in presepio, lacte aluit et studio educauit .

Ipsa etiam fuit Sapientie diuine sacrarium, que in corde suo omnia et dicta et facta filii sui conseruauit. Maria, inquit euangelista, conseruabat omnia uerba hec conferens in corde suo, Luc. 2, c et g [= 19. 51].

 

Ipsa denique tanta fuit predita libertate ut, post primam sanctificationem in utero  munda fuerit ab omni labe peccati, post secundam sanctificationem in conceptione filii , non solum non peccauit, sed peccare non potuit, non quin haberet potentiam qua peccatur, sed quia eam habuit in bono immobiliter confirmatam, cuius fundamenta fuerunt in montibus sanctis, [Ps. 86, 16].

In prima sanctificatione dicitur fomes in ipsa fuisse sopitus,

in secunda penitus extinctus .

Per primam potens fuit ad declinandum omne peccatum,

per secundam facta fuit impotens ad peccandum .

In prima, similitudinem habuit cum aliis sanctis  in utero, ut [I]eremia, [I]oanne Baptista.

In secunda, similitudinem obtinuit cum filio suo .

Propter quod anima sua sancta perfecte hierarchisata implet respectu christiane deuotionis, secundum uniuscuiusque deuotionem omnes actus hierarchicos, qui sunt purgare, illuminare et perficere . Nam ipsa Maria dicta est , quod est amarum mare purgando, ipsa illuminatrix et stella maris illuminando, ipsa Domina perficiendo et sanctificando .

 

Ceterum, si angelis congruit amoris feruor quoad seraphin, scientie plenitudo quoad cherubin, et diuinorum susceptio quoad thronos, nulla anima, sic amore flagrauit, sic cognitione splenduit, sic diuinos superaduentus suscepit, sicut hec Domina , in cuius persona dicitur :

Cant. 7, [10] : Ego dilecto meo, et ad me conuersio eius; eiusdem 2, [5] : Amore langueo; ecce amor.

Et Ps. [44, 2] : Eructauit cor meum uerbum bonum; ecce splendor, scilicet emissio diuini uerbi, in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie Dei, [Col. 2, 3].

Item, Eccli. 24, [12] : Qui creauit me requieuit in tabernaculo meo; ecce susceptio illius superaduentus, de quo dixit, salutans eam, angelus : Spiritus Sanctus superueniet in te, etc., [Luc. 1, 35].

Et sic de aliis ordinibus angelorum, sicut potest colligi ex his que superius dicta sunt de principalibus cardinibus alias ordinibus.

 

Si tandem, angelis conuenit officium et obsequium laudis, hec Domina dignior est omni laude alias Dei laude, que dixit : Magnificat anima mea Dominum, [Luc. 1, 46]. Vnde merito super choros angelorum dicitur exaltata.

Nam, per excessum amoris dicitur ascendisse sicut uirgula fumi ex aromatibus, Cant. 3, [6];

propter excessum cognitionis dicitur ascendisse sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, Cant. 6, [9];

propter susceptam plenitudinem dicitur ascendisse innixa super dilectum suum, Cant. 8, [5].

In quibus omnibus admirantur angeli se ab ea transcendi, quam uidebant super sua merita et super suos actus taliter superferri.

Vnde Hieronymus , in Sermone de Assumptione : Hec est, inquit, preclara dies, in qua meruit exaltari super choros angelorum, et peruenire ultra quam nostre humanitatis est natura. Vbi non substantia tollitur sed glorie magnitudo monstratur, cum eleuatur ad dexteram Patris, ubi Christus introiuit pro nobis pontifex factus in eternum, [Hebr. 6, 20], ad celi palatium. Hec, inquam, est dies in qua usque ad throni celsitudinem intemerata mater et uirgo processit, atque in regni solio sublimata post Christum gloriosa resedit. Sic itaque ubique confidenter sancta Dei canit Ecclesia, quod de nullo alio sanctorum fas est credere, ut ultra angelorum uel archangelorum merita tra[n]scenderit. Quia, etsi similitudo sanctis repromittitur , ueritas non negatur. Hoc quippe priuilegium, non nature est sed gratie, beate Virginis Marie, de qua natus est ipse Deus et homo. Hec Hieronymus.

 

Igitur, omnis actus laude dignus, quem de beatissimis spiritibus sacra Scriptura predicat, inuenitur ex[c]ellentius in Maria.

 

 

Capitulum tertium :

Quod beate Virgini conueniunt omnium sanctorum laudes et dignitates.

 

Non igitur mirum, si cuiuslibet iusti uel sancti supergreditur dignitatem; unde omnis laus sanctorum eius est propria, et ad eius potest commendationem assumi. Nam, sicut supra tactum est , ipsa actiua, ipsa contemplatiua.

Et licet non haberet, quid purgaret per penitentiam, ad exemplum tamen prestandum nobis de conseruanda munditia, ipsa austera, ipsa pauperrima , ipsa humil[l]ima , ipsa clemens Domina, ipsa pia mater, ipsa amatrix dulcissima. Illa enim dulcissima susceptio, qua ad Domini uerbum in cruce pendentis, [I]oannes suscepit eam in matrem et illa [I]oannem in filium, figura fuit, quod affectu materno susciperet omnem populum christianum, cuius tanquam procurator beatus [I]oannes corporalem, nomine procuratorio, possessionem accepit. Quia igitur, ex tali pietatis fonte totam Ecclesiam Christi debuit fouere et protegere, debuit omni perfectione super ceteros abundare. Omne igitur quod iustitiam introducit, promouet et perfecit, inuenitur perfectius et abundantius in Maria.

Nam, iustitia :

Introducitur per uirtutes rectificantes potentias contra obliquitates uitiorum.

Promouetur per dona expedientia uirtutum, e[x]erciti contra impedimenta sy[mp]tomatum, id est accidentium et ui[t]iositatum relictorum ex peccatis.

Perficitur autem per beatitudines que ad uitam beatam quasi immediate disponunt, ex quibus sequuntur fructus duodecim et quinque spirituales sensus .

Sed ipsa beatissima Virgo habuit omnia hec in excellentia, ita quod ad omnes non tantum sui generis, sed etiam angelorum ordines comparata, merito superponatur omnibus .

 

Capitulum quartum :

Quod beate Virgini conuenit omnis differentia uirtutum.

 

Virtutes enim in eius benedictissima anima non fuerunt purgatorie, sed purgatissimi animi. Ita quod in ipsa non fuit fas uitium aliquod cogitare.

Dona uero, beatitudines, fructus et spirituales sensus eius beatissimam animam fecerunt, quantum possibile fuit creature, filio suo Deo uero conformem. Vnde totum comprehendit illa salutatio, in archano summe Trinitatis formata consilio, et per Gabrielem archangelum nun[t]iata. Aue, inquit, gratia plena; Dominus tecum, [Luc. 1, 28].

Aue, propter uirtutes, mundatam ostendentes ab omni peccato;

gratia plena, propter dona et beatitudines, in summe perfectionis statu collocantes;

sed Dominus tecum, propter fructus et sensus, ad diuinorum influxuum delectabilem experientiam promouentes.

 

Ipsa siquidem non solum uirtuosa, sed uirtutum omnium est magistra , que sicut dicit beatus Hieronymus , in Sermone de Assumptione, ad exemplum dicte uite conuersata est cum apostolis, cum quibus post ascen[s]ionem Christi uacabat in sc[h]ola uirtutum. Vnde Act. 1, [12-13] : Reuersi a monte Oliueti uenerunt [I]erosol[y]mam. Et ascenderunt in cenaculum ubi manebant Petrus et [I]oannes, etc.; et sequitur infra [Act. 1, 14] : Hi omnes erant perseuerantes in oratione, cum Maria matre Iesu..

Et propterea competit ei illud Cant. 4, [12] : Hortus conclusus, fons signatus, emissiones tue paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, quia illa beatissima anima signata pudore uirgineo, exuberans gratiarum humore, emittit uirtutum germina et omnium gratiarum spiramenta. Vnde adhuc magis explicans subdit Spiritus Sanctus, [Cant. 4, 13-14] : C[y]pri cum nardo. Nardus et crocus, fistula et cin[n]amomum, cum uniuersis lignis Libani; myrrha et aloes, cum omnibus primis unguentis. Omnia enim hec, uel sanant uirtute, uel refouent dulcore, uel odore demulcent, uel decore delectant. Sic uirtutum omnium differentie in ipsa beata Virgine considerate, cuius sanant suffragia, et exemplorum letificant, et edificant spiramenta.

 

Capitulum quintum  :

Quod beate Virgini conuenit omnis copia donorum.

 

 

Ipsa, Spiritus Sancti sacrarium et donorum ipsius exuberantissima apotheca, iuxta illud Prou. 9, [1] : Sapientia edificauit sibi domum, excidit columnas septem. Hec sunt septem dona Spiritus, que enarrat Is. 11, [2-3]  :

Per spiritum sapientie gustauit eterna bona.

Per spiritum intellectus perspexit eterna premia.

Per spiritum consilii directa est in agendis.

Per spiritum fortitudinis roborata est in tolerandis.

Per spiritum scientie disposuit conuersationem innocuam.

Per spiritum pietatis habuit uitam proficuam.

Per spiritum timoris Dei fuit in bonis omnibus conseruata.

 

Capitulum sextum  :

Quod beate Virgini conuenit omnis ex[c]ellentia beatitudinum.

 

Ipsa, in beatitudinum perfectione primaria, [Matth. 5, 3-9].

Nulla enim anima, post filium suum, tantum habuit spiritum euangelice paupertis, nulla tam mitis, nulla contra gaudia mudana rigida.

In nulla tanta iustitie esuries siue sitis, tanta uiscera pietatis, tanta cordis munditia, tanta exuberantia pacis.

Et ideo digne suo exultauit in cantico, [Luc. 1, 48] : Ecce, inquiens, ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

 

 

Capitulum septimum  :

Quod beate Virgini conuenit omnis dulcedo spiritualium fructuum.

 

De fructibus autem, quid dicemus, nisi quod ipsa est redundantissima cella.

Nam, si ad omnem fructuum commendationem superexcellat benedictus fructus uentris sui [Luc. 1, 42], illis tamen duodecim fructibus Spiritus Sancti quos enumerat Apostolus ad Gal. 5, [22-23], eam intelligimus redundasse, de quibus dicit Apostolus : Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas .

Hi dicuntur fructus quia propter se appetendi sunt.

His anima delectatur  :

 

Per charitatem excluditur odium.

Per gaudium excluditur tristitia, quia gaudium  est puritas conscientie et elatio animi super iis que digna sunt exultantis gloria.

Per pacem excluditur discordia .

Patientia dicit constantia in aduersis.

Longanimitas dicit perseuerantiam in bonis.

Bonitas dicit animi dulcedinem in cunctis.

Per benignitatem communicat sua largiter.

Per mansuetudinem communicat se tractabiliter.

Per fidem heret eternis et inuisibilibus bonis certitudinaliter.

Modestia est contenta habitis, et in dictis et factis modum seruat.

Continentia abstinet ab illicitis.

Castitas bene utitur licitis.

 

 

Capitulum octauum  :

Quod beate Virgini conuenit omnis perfectio spiritualium sensuum.

Cum itaque hi fructus dicantur, quia dicunt et ponunt delectationes spirituales, circa operum perfectiones, non est fas in eis ullam animam beatissime Virgini adequari.

Vnde ei competit illud, Cant. 7, [8] : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius. In palmam ascendere fuit in uirtutum culmine ceteras anteire, et tunc apprehendit fructus eius, quando in ipsarum uirtutum perfectissimis operibus delectata est, et ad diuini Verbi contemplationem et complexum summe idonea, circa quod exerceri habent spirituales sensus .

 

In ipso namque et per ipsum, Dei Verbum, filium eius  :

Resplenduit spirituali uisui eius summa pulchritudo, sub ratione fulgoris, Cant. 2, [14] : Ostende mihi faciem tuam.

Resonuit spirituali auditui summa [h]armonia, sub ratione verbi et uocis sonantis, Cant. 2, [14] : Vox tua dulcis.

Sapuit spirituali gustui summa Sapientia, sub ratione saporis, qui comprehendit duo predicta, scilicet splendorem et verbum, unde Cant. 2, [3] : Fructus eius dulcis gutturi meo.

Spirauit olfactui spirituali summa fragrantia,  sub ratione odoris, Cant. 4, [10] : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

Spiritualem tactum dulcorauit alias delectauit summa suauitas, sub ratione Verbi incarnati, cuius non potuit carere suauitate.

Dum illud ex se carnem factum, genuit, lactauit  et aluit, amplexibus et osculis astrinxit, ut ei competat illud Cant. 5, [1] : Comedi fauum cum melle meo; et bibi uinum meum cum lacte meo. Fauus est mel cum cera; hoc est diuinitas incarnata.

 

Esus istius, nulli tantum potuit competere, nulli tantum sapere, quantum matri Dei. Huius suauitatis gustus fuit uinum cum lacte suo bibere. Ad litteram : quando ipsum filium lactabat, diuinitatis sue dulcedine fruebatur. Illud enim frumentum electorum, et uinum germinans uirgines, Zach. 9, [17]. Et quantum ad hoc competit ei totus liber Cantici Canticorum.

Augustinus , in quodam sermone de Assumptione Virginis Marie : O felicia oscula lactentis labiis impressa, cum inter crebra indicia re[ptantis]  infantie, utpote uerus ex te filius tibi matri alluderet; cum uerus ex Patre Dominus imperaret.

 

 

Capitulum nonum :

Quod beate Virgini conuenit illud cap. [Prou. 31, 10 sqq.] : Mulierem fortem quis inueniet?

 

Quia igitur beatissima Virgo habuit, et habet omnem perfectionem, quam potest habere rationalis anima, et multo perfectius , ideo competit omnis laus quam Scriptura continet de quacumque sancta anima.

Hec enim est illa mulier fortis, raro et alto compensanda pretio, Prou. ultimo [= 31, 10] : Mulierem fortem quis inueniet? Procul et de ultimis finibus pretium eius. Procul dubio, eius inuentor Christus ipse. Et eius pretium procul et de ultimis finibus, quia a summo celo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius, [Ps. 18, 7].

Hec fidelis in obsequio, ideo confidat in ea cor uiri sui, id est Christi, et spoliis non indigens, id est uirtutum donis quibus repleta fuit, reddens bonum et non malum, per debitum uirtutum ipsarum usum, [Prou. 31, 11-12].

Hec felix in commer[c]io, quia facta est quasi nauis institoris, de longue portans panem suum, [14] :

Vnde prudenter disposuit presentia, quia quesiuit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum, [13]. Hoc ad litteram, etsi possit intelligi, pro eo quod deducebat existens in mundo manuali opere inopem uitam suam, tamen lana et linum significant simplicitatem et puritatem seu pietatem sue benedicte anime, que in cunctis eius operibus refulgebant.

Item, prudenter preuidit futura, unde sequitur [16-17] : Considerauit agrum eterne hereditatis, et emit eum exercitatione uirtutis;

et de fructu manuum suarum plantauit uineam ecclesiastice sanctitatis.

Accinxit fortitudine lumbos suos et roborauit brachium suum, quia carnem domuit et hostem expugnauit.

Item, prudenter recoluit preterita, dum gustauit et uidit quia bona est negotiatio eius, propter quod ad operandum fortius animata non fuit extincta lucerna diligentie eius, sed manum suam misit ad fortia operandum et digiti eius apprehenderunt fusum ad discrete prosequendum, [18-19].

Hec pia in subsidio, quia manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperes; et ideo non timuit domui sue a frigoribus niuis, quia eius affectum non contraxit rigor cupiditatis, sed decorauit multimodo claritas uirtutis. Stragulatam uestem fecit sibi; b[y]ssus et purpura indumentum eius, [22]; ornata enim fuit multiformitate uirtutum, que est uestis uaria, b[y]sso munditie et purpura charitatis uel compassionis.

Item eam nobilitauit sponsus celestis Christus, unde nobilis in portis uir eius, cuius nobilitas tunc apparebit, cum sederit cum senatoribus terre in die, scilicet iudicii, [23]. Exempla quoque munditie ac continentie prebuit, que sindonem fecit, et uendidit, et cingulum tradidit C[h]ananeo, [24], nego[t]iatori et emulatori; sic enim interpretatur  C[h]ananeus.

Hec ueneranda magisterio, quia sapientiam christianam desideranter attraxit : Os enim suum aperuit sapientie; eleganter effudit, quia lex clementie in lingua eius; et diligenter exercuit, quia considerauit semitas domus sue, id est conscientie , et panem o[t]iosa non comedit, [27].

Hec clarissima preconio, quia surrexerunt filii eius, quos in Christo genuit, et beatissimam predicauerunt; uir eius, scilicet Christus, et laudauit eam, [28].

Hec o[p]ulentissima in premio, quia licet multe filie congregauerunt diuitias; hec tamen supergressa est uniuersas, [29]. Et hoc patet, in abiectione mundane prosperitatis, quia fallax gratia, et uana est pulchritudo; in reuerentia diuine maiestatis, unde : Mulier timens Deum ipsa laudabitur [30]; et in emolumento sancte operationis, unde : Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera, id est euidenter opera eius, [31].

 

 

Capitulum decimum :

Quod beate Virgini conuenit illud uerbum : Gratia mulieris sedule delectabit uirum suum, etc., Eccli. 26, [16] .

 

Hec est mulier sedula, de qua dicitur Eccli. 26, [16] : Gratia mulieris sedule delectabit uirum suum, etc., usque [24] : Fundamenta eterna supra petram solidam, mandata Dei in corde mulieris sancte.

 

Commendatur enim :

Vt actuosa ex sedulitate, propter quam est in operibus grata, quia gratia mulieris sedule delectabit uirum suum, id est Christum, fructibus operum fecunda. Ideo dicitur : Et ossa illius impinguabit, [16]; hoc est multiplicabit opera fortia; et moribus composita quod ostendit disciplina, unde : Disciplina illius datum Dei est, [17]. Et ex hoc sequitur illuminatio rationis, ideo dicitur : Mulier sensata; custodia oris, ideo tacita, et fixio intentionis, unde : Non est immutatio erudite anime, [18].

Vt pudica . Puditie autem uirtus auget merita, unde : Gratia super gratiam; transcendit uota, unde : Omnis ponderatio non est digna continentis anime, [19-20]. Ratio est, quia desponsatur Christo et decorat officia. Officium est actus uirtutis, in quo Deo uel proximo seruitur. Vnde : Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bone species in ornamentum domus sue, [21]. Nec mirum, quia ipse, Sol iustitie [Mal. 4, 2], Christus, eius filius, sibi eam assimilauit.

 

Vt constans et firma. Hec firmitas notatur triplici similitudine :

Prima est candelabri, propter firmitatem in prudentia, unde : Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super etatem slabilem, [Eccli. 26, 22].

Secunda est columne, propter rectitudinem in iustitia, unde : Columne auree super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris, [23]. Aurum et argentum sunt sapientia et eloquentia; hec duo decorant iustitie rectitudinem, que est constans et perpetua animi uoluntas.

Tertia est petre, propter stabilitatem in tolerantia, unde : Fundamenta eterna supra petram solidam, sic mandata Dei in corde mulieris sancte, [24] . Petra enim Christus est [1 Cor.10, 10], super quam beata mater sua fundata permansit, in fide, in tempore passionis inconcussa.

 

Capitulum undecimum :

Quod beate Virgini conueniunt sanctarum mulierum laudes .

 

Per hunc modum, potest beatissime Domine omnis laus cuiuscumque mulieris sancte applicari, et per quamlibet quam Scriptura sacra commendat figurari ut  :

Per Saram , uxorem Abra[h]e, Gen. 21, [1-7], propter supernaturalem fecunditatem et prolis benedicte ex[s]ultationem.

Per Rebec[c]am , uxorem Isaac, Gen. 24, [16], que dicitur uirgo pulcherrima et incognita uiro.

Per Rachelem, uxorem Iacob, Gen. 30 [= 29, 17], que describitur decora facie, et uenusto aspectu.

Per filiam Pharaonis, Ex. 2, [5-10], que pia, prouida et humana adoptauit sibi Moysem.

Per Mariam, sororem Moysi prophetissam et ducissam diuini cantici, Ex. 15, [20]. Vnde reuelatum fuit cuidam sancto patri, quod beata Virgo in choro uirginum precinebat uersus illos Sedulii , ceteris uirginibus respondentibus :

Cantemus, socie, Domino cantemus honorem,

Dulcis amor Christi personet ore pio.

Primus ad ima ruit, summa de luce superbus,

Sic homo, cum tumuit, primus ad ima ruit.

 

Per uxorem Manue, Iud. 13, [2 sqq.], que reuerentissime suscepit angelum et confidentissime credidit promissum.

Per Iahel , uxorem [H]aber C[i]nei, que Sisaram occidit, quia hoc hostem generis humani contriuit, Iud. 4, [17 sqq.].

Per De[b]bora, prophetissam promptissimam ad honorem Dei, Iud. 5, [1 sqq.].

Per Noemi et per Ruth , sufferentes longanimiter et charitatiue sibi adherentes, Ruth per totum.

Per Annam, matrem Samuelis feruentissimam ad cultum Dei, 1 Reg.1, [9 sqq.].

Per Abigail , iram Dauid prudentissime mitigantem , 1 Reg. 25, [14].

Per Be[th]sabee , honori Salomonis prouide succurentem, 3 Reg. 1, [15 sqq.].

Per Abisa[g] Sunamitem , officiosam et sedulam, 3 Reg. 1, [15].

Per reginam Saba, famosissimam Salomonis sapientiam admirantem et diuulgantem, 3 Reg. 10, [1-13].

Per mulierem Sarep[h]tanam, colligentem duo ligna, id est crucis materiam considerantem sibi et filio suo, quia, [Luc. 2, 35] eius animam illius gladius pertransiuit, 3 Reg. [17, 8 sqq.].

Per Iudith , prudentissimam caput Holofernis amputantem, que est gloria Israel, letitia [I]erusalem et honorificentia populi Christiani dicitur, Iudith 15, [10].

Per [E]sther , in tempus preparatam Dei populum liberantem, [E]sth. per totum.

 

 

Capitulum duodecimum :

Quod beate Virgini, ipsa increata Sapientia communicat suas laudes .

Sed, quia nulle humane laudes sufficiunt ad beatitudinis eius gloriam exprimendam, ideo ipsa increata Sapientia, ex eadem Virgine incarnata, sicut ab ea sumpsit corporalis nature materiam, ita ei communicat suarum preconia dignitatum, ut patet Prou. 8 cap. per totum et in principio 9 cap., ubi Sapientia communicat nomen suum beate Virgini, per figuram que dicitur emphasis, ad multam expressionem Sapientie illi collate.

Vnde in persona beate Virginis loquitur ipsa Sapientia eterna, ostendens eius diligentiam in documentis : Numquid non sapientia clamitat, etc., [Prou. 8, 1]; ostendens eius euidentiam in exemplis, eius efficaciam in beneficiis, eius quoque ex[c]ellentiam in propriis donis et gratiis, sicut patere potest ipsam Scripturam, pio et deuoto scrutinio, intuenti. Vnde Cant. 2, [16] : Dilectus meus mihi, et ego illi. Dilectus, scilicet filius meus mihi communicauit que sua sunt; et ego illi preparaui que mea. Ille mihi dignitatum suarum excellentiam, quantum creature est possibile recipere. Ego illi, corporalis nature materiam purissimam, quantum ipse dignatus est purificare.

Hoc etiam patet, Sap. 8, [1], ubi dicitur de sapientia quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter, qui enim sunt alii fines, nisi Deus et homo, primus Creator et nouissi[m]us creatus; sed et quis unquam istos fines attigit nisi Virgo-mater, que Deum-hominem in uentre suscepit . Merito sequitur eius amabilitas, cum dicitur [Sap. 8, 2], quod dicere debet quelibet deuota anima : Hanc amaui et exquisiui a inuentute mea, et quesiui sponsam mihi eam assumere, id est ei singulariter et inseparabliter adherere. Et sequitur : Et amator factus sum forme illius; et subditur consequenter preclaritas generis et dignitas eruditionis : Generositatem, inquit, illius glorificat, contubernium habens Dei. Sed et omnium Dominus dilexit illam. Doctrix enim est disciplina Dei et electrix operum eius, [Sap. 8, 3-4].

 

Hoc denique patet, Eccli. 24, [1] : Sapientia laudabit animam suam, etc., ubi diuina Sapientia in persona beate Virginis loquens introducit :

Primo, dignitatum suarum celsitudinem, dicens : Sapientia laudabit animam suam, [1].

Secundo, dignitatum suarum originem, ibi : Hec omnia liber uite, [32].

Tertio, suarum dignitatum communicatiuam fusionem, ibi : Ego sapientia effudi flumina, etc., [40].

 

Precelsa beate Virginis dignitas describitur, cum ipsa ostenditur :

Vt honorifica, unde : Sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur, etc., [1].

Vt magnifica, unde : Ego feci in celis ut oriretur lumen indeficiens, etc., [6]; et hec magnificentia explicatur, dum ostenditur quam magna fecit : Primo in promouendis bonis. Secundo in conterendis malis et coercendis, ibi : Et omnium excellentium et humilium colla propria uirtute calcaui, [11]. Tertio in perficiendis uniuersis, ibi : Et in his omnibus requiem quesiui, [10].

Vt munifica, unde : Ego quasi uitis fructificaui suauitatem odoris; et flores mei, etc., [23].

 

Dignitatum istarum origo est a Dei filio, ex ipsa et in ipsa Dei Virgine humanato, cuius incarnatio introducitur :

Vt in lege figurata, unde [32] : Hec omnia liber uite, nouum scilicet et uetus testamentum, sup[p]le continet. Et sequitur : Legem mandauit Moyses in preceptis iustitiarum, et hereditatem domui Iacob, et Israel promissiones, [33].

Vt patribus promissa, propter quod dicit : Posuit Dauid, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in t[h]rono honoris sedentem in perpetuum alias sempiternum, [34].

Vt ipsi beate Marie exhibita, unde ait : Qui implet quasi Ph[i]son sapientiam, et T[i]gris in diebus nouorum, etc., [35]. Et hic introducit Sapiens Virginis preparationem, quam comparat quattuor fluminibus paradisi , que sunt Phison, T[i]gris, Eu[ph]rates et G[eh]on, perfectionem significantia quattuor uirtutum cardinalium.

Et nihilominus interponitur Iordanis propter efficaciam baptismi.

 

Item introducit Virginis fecunditatem, ibi : Qui perficit primus scire illam, [38], quia scilicet ipsum incarnationis m[y]sterium ipsi Virgini ad liquidum, et prius et summe comparatione creaturarum omnium, extitit reuelatum.

Item introducit Ioseph dubitationem et reuerentiam, cum dicit : Et infirmior non inuestigabit eam, [38], quia quando inuenit eam habentem in utero, non fuit ausus inuestigare, sed uoluit eam occulte dimittere, [Matth. 1, 19], et reuerenter.

 

Diffusiue autem communicationis dignitatum ipsius subditur :

Admiranda utilitas, unde : Ego quasi fluuius D[i]or[y]x, [Eccli. 24, 41].

Diorix enim interpretatur  medicamentum.

Amanda ubertas, unde : Et factus est trames abundans, [43].

Veneranda uiuacitas, unde : Penetrabo omnes inferiores partes terre, [Eccli. 24, 45].

 

Hec in grosso, tam breuiter quam superficialiter tacta sunt, ut studiosis et ingeniosis detur ex eis occasio, et subtilius et profundius inuestigandi quomodo Sapientia diuina et creatrix communicat, beate Virgini, suas laudes.

 

 

Capitulum tertium decimum  :

Quomodo beata Virgo laudatur sub me[t]a[ph]ora creaturarum sublimium.

 

Parum igitur est, ut eidem at[t]ribuantur, quecumque laudabilia Scriptura continet de quibuslibet creaturis.

 

Laudatur enim Virgo beata in Scripturis sacris : Aliquando sub me[t]a[ph]ora naturarum sublimium, uidelicet  :

Solis , Ps. [ 18, 6] : In sole posuit tabernaculum suum, quia Dei filius in Virginis tabernaculo est incarnatus. Cant. 6, [9] : Electa ut sol, quia sicut sol in luminaribus, ita ista precellit in creaturis. Item, Eccli. 26, [21] : Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, ita mulieris bone species in ornamentum domus sue, id est Ecclesie.

Lucis , 2 Cor. 4, [6] : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, etc. Lux, scilicet Virgo Maria, splenduit de tenebris iudaice perfidie, et per eam data est nobis facies Iesu Christi, in qua illuminati sumus ad cognitionem euangelice claritatis . Ipsa enim, de se emisit radium ad illuminationem, non solum hominum sed etiam celestium substantiarum, iuxta illud, Eccli. 24, [6] : Ego feci in celis ut oriretur lumen indeficiens. Hic est Dei filius, ex Virgine natus.

 

Item, [E]sth. 10, [6] : Paruus fons qui creuit in fluuium et in lucem solemque conuersus est, et in aquas plurimas redundauit. Hec est Virgo Maria, que prius humilitate parua creuit in fluuium, quando annuntiata, in lucem solemque conuersa, quando fuit assumpta. Inde in aquas plurimas redundauit, quia omnibus eam deuote inuocantibus, larga profusione succurrit. De hac, Iob 36, [32-33] : Immanibus abscondit lucem, et precipit ei ut rursus adueniat. Annuntiat de ea amico suo, quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere. Immanes fuerunt Iudei, quibus abscondita fuit Virgo, ne illi nocerent tempore passionis; sed aduenit rursus discipulis reuersis a monte Oliueti, cum quibus in cenaculo orationi uacabat, [Act. 1, 12-14]. De ipsa , Christus annuntiauit in cruce, dilecto discipulo, quod esset ipsius possessio, quando dixit [Ioan. 19, 27] : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus, in suam matrem filius, secundum Hieronymum , uel in sua propria, id est in sua domo uel cura, secundum Augustinum .

 

Et sic, possunt ei adaptari omnes lucis nobilissime proprietates, que luci comparata, inuenitur prior, sicut dicit Sap. 7, [29] . Est ergo beatissima Virgo lux :

Quantum ad substantiam purissim[a], quam nulla permixtio coinquinat, nulla contrarietas turbat; et ideo est contrarium con[c]iliatiua.

Quantum ad uirtutem precelsa, quam nulla creata potestas adequat.

Quantum ad operationem effica[c]issima quam nulla miseratio fatigat, nulla deuotio in uanum orat, nulla necessitas inutiliter implorat, nulla miseria frustra interpellat.

 

Item, utitur Scriptura laudibus beate Virginis sub me[t]aphora lune . Vnde in Ps. [88, 38] : T[h]ronus eis sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in eternum, et testis in celo fidelis. Quia, ut pie ab Ecclesia creditur et uenerabiliter colitur, iam ipsa beata corporis resurrectione uestita regnat in celesti solio, ubi est testis fidelis future resurrectionis. Et Cant. 6, [9] : Pulchra ut luna.

 

Item, honoratur hec Domina sub figura stellarum .

Et maxime stelle maris, et stelle matutine .

Stella maris dicitur , quia naufragantium siue in mari mundi  huius laborantium directiua. Vnde Maria interpretatur  maris stella. Vnde Num. 24, [17]  : Orietur stella ex Iacob, et exurget uirga de Israel, etc. . Ipsa stella dirigens, ipsa uirga coercens; uel ipsa stella sed filius eius uirga , iuxta illud Ps. [109, 2] : Virgam uirtutis tue emitttet Dominus ex S[i]on, etc.

Stella quoque matutina dicitur, quia diei prenun[t]ia, et aspectui amena ac temperamenti sui effica[c]ia saluberrima, Apoc. 22, [16] : Ego sum radix et genus Dauid, stella splendida et matutina.

 

Et quantum hec omnia, scilicet solis, lucis, lune ac stellarum, s[y]mbola dicitur , Eccli. 43, [1] : Altitudinis firmamentum pulchritudo eius est, species celi in uisione, etc.

Pulchritudo enim firmamenti lux eius est, et sequitur infra eodem [43, 10] : Mundum illuminans in excelsis Dominus.

De sole ibidem : Sol in aspectu annuntians in exitu, uas admirabile opus Excelsi.

De luna, ibidem [43, 7.9] : A luna signum diei festi; luminare quod minuitur in consummatione. Tunc enim maior fuit humilitatis professio, quando enim annun[t]iata est filii Dei conceptio : Vas castrorum in excelsis, in firmamento celi resplendens gloriose. Vbi satis describitur eius humilitas, quia minuitur in consummatione eius uirtuositas, quia uas castrorum. Ipsa enim terribilis est ut castrorum acies ordinata, Cant. 6, [9]; et eius formositas gloriosa, quia in firmamento celi resplendens gloriose, [Eccli. 43, 9].

De stella quoque subditur, Eccli. [50, 6] : Quasi stella matutina in medio nebule.

Et per hunc modum, possunt ei omnium celestium corporum dignitates adaptari.

 

Capitulum quartum decimum :

Quomodo beata Virgo laudatur sub signis creaturarum medialium .

Aliquando, laudatur beata Virgo sub symbolis creaturarum medialium, ut sunt ar[c]us siue [i]ris nubium, nubes , nebula , aurora.

Circa [i]ridem siue ar[c]um nubium :

Attendenda est materia, que est nubes rorida et concaua. In quo significatur gratiarum plenitudo, in humili mente.

Attendenda est forma, quia ar[c]us ad terram reflexus. Et ipsa Domina ad fragilitatem nostram, per benignitatem inclinata.

Attendenda est colorum uarietas, que significat multiformitatem uirtutum.

Attendenda est efficacia, quia in signu[m]  federis datus est, ne ira Dei diluuio terram deleat. Et hec ad peccatores diuinam mansuetudinem semper inclinat, ideo Gen. 9, [13] : Ar[c]um meum ponam in nubibus, et erit signum federis inter me et inter terram. Ad eius autem considerandam gloriam inuitat, Eccli. 43, [12-13] : Vide ar[c]um et benedic eum qui fecit illum : ualde speciosus est in splendore suo. Gyrauit celum in circuitu glorie sue, manus Excelsi aperuerunt illum, etc. . In quibus uerbis Sapiens ex[c]ellentiam operis retorquet in laudem Opificis.

Sic beate Virginis excessiua formositas, et communicatiua benignitas ex[c]itare debet ad laudem et gloriam, tam magnifici Creatoris.

 

Omnia predicta de sole, luna, stellis et iride recolligit Sapiens, Eccli. 50, [6-8], singulariter in laudem On[i]e pontificis, que sicut tactum est multo proprius assumuntur ad laudem Dei genetricis. Ait enim : Quasi stella matutina in medio nebule, et quasi luna plena, in diebus suis lucet; et quasi sol refulgens, sic ille refulsit in templo Dei. Quasi ar[c]us refulgens inter nebulas glorie.

Sicut enim ille, immo incomparabiliter magis quam ille, hec mulier et Domina :

Mulcebritatem stelle matutine per benignitatem,

humorositatem lune per pietatem,

feruorem et splendorem solis per sapientiam,

et decorem [i]ridis obtinuit per multiformitatem uirtutum et effica[c]iam recon[c]iliatiuam peccatorum.

 

Loquitur aliquando, sacra Scriptura de beata Virgine sub typo nebule ac nubis, utpote, que ab omni terrenitatis pondere absoluta, et ad superiora per celestis conuersationis studium eleuata, nobis Solem iustitie [Mal. 4, 2], Dei filium, sue carnis interpositione contemperat. Hinc est illud Eccli. 24, [7]; dicit enim filius : Ego in altissimis habitaui, et thronus meus in columna nubis; et ibidem [24, 6] : Ego feci in celis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebule texi omnem carnem. Item eiusdem [43, 24] : Medicina omnium in festinatione nebule, quia per eam sanatum est genus humanum, secundum ex se nobis edidit Saluatorem.

Loquitur aliquando, Scriptura de beata Virgine sub similitudine aurore , quia  sicut in die nihil est pulchrius sole et in nocte nihil pulchrius luna, ita in confinio diei et noctis, nihil est pulchrius, nihil gratius aurora que noctem terminat et inchoat diem. Vnde Cant. 6, [9] :

Que est ista que progreditur quasi aurora consurgens, in natiuitate,

pulchra ut luna, in annuntiatione,

electa ut sol, in assumptione,

sed terribilis ut castrorum acies ordinata, dum regnans in celis ab omni impugnatione suo suffragio defendit Ecclesiam.

De hac 2 Reg. 23, [4] : Lux aurora, oriente sole, mane absque nubibus rut[i]lat. In huius figura potest intelligi illud Gen. 32, [26], quod dixit Dominus ad Iacob colluctantem : Dimitte me, iam enim ascendit aurora. Illa lucta fuit per orationem, sicut declaratur per prophetam, Os. 12, [3-4] : In fortitudine sua directus est cum angelo. Et inualuit ad angelum, et confortatus est; fleuit et rogauit eum. Et quia, per beatam Virginem obtinentur effica[c]iora suffragia, ideo ad eam sunt orationum studia principali[b]us conuertenda, quasi hoc diceret quicumque alius sanctus inuocatus : Dimitte me, et recurre ad beatam Virginem, iam enim ascendit aurora, ipsa scilicet beata Virgo humani generis potentior aduocata . De hac, dicit Iob 3, [9] : Expectet lucem, et non uideat, nec ortum surgentis aurore. Diabolus scilicet, aut quecumque prosperitas et gloria secularis, quia in hac aurora et in filio suo uera luce, nihil habuit. Vnde Christus, Ioan. 14, [30] : Venit princeps mundi et in me non habet quicquam.

Et sic quidquid Scriptura de aurora loquitur, beatissime matri Domini propriissime adaptatur.

 

Capitulum quintum decimum :

Quomodo beata Virgo laudatur sub figuris creaturarum inferiorum.

Non solum nature sublimes et medie ad commendationem beate Virginis assumuntur in Scriptura, sed etiam inferiores, ut est :

Terra et ea que in terra sunt, et que ex aquis, et que in aere uersantur.

Terra  quippe, beatam Dei genitricem propriissime significat :

Ratione stabilitatis, quia terra in eternum stat, sicut dicitur Eccl. 1, [4]; et Ps. [103, 5] : Fundasti terram super stabilitatem suam, etc.

Ratione infimitatis, quia celum sursum, et terra deorsum , Prou. 25, [3].

Ratione fecunditatis, unde Gen. 1, [11] : Germinet terra herbam uirentem et facientem semen iuxta genus suum, etc.

Sed nulli alteri, tanta stabilitas fortitudinis, tanta profunditas humilitatis, et tanta inest profunditatis ubertas, unde Ps. [84, 13] : Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum sum, et Is. 45, [8] : Rorate, celi, desuper, et nubes pluant Iustum; aperiatur terra, et germinet Saluatorem .

 

Item, competit beate Virgini symbolum terre, ratione benignitatis.

Nam ut dicit Plinius  : Terra, nos nascentes excipit, natos alit, mortuos recipit. Hec sola nunquam irascitur. Aque enim subeunt in [i]mbres, rigescunt in grandines, tumescunt in fluctus, precipitantur in torrentes. Aer de[n]satur in nubibus, furit in procellis. Ignis fulgurat, motus coruscat. Sed terra benigna, mitis et indulgens usibusque mortalium semper ancilla. Hec omnia predicant benignitatem beate Virginis, Eccli. [24, 27] : Spiritus meus super mel dulcis, etc.

Item Cicero , lib. de Senectute : Terra nunquam recusat imperium, hec est humilitas; nunquam sine usura reddit quos accipit, hec est gratitudo.

 

Hec est paradisus deli[c]iarum, [Gen. 2, 9-10], de qua egreditur fluuius, perennis scilicet gratiarum influxus, in cuius medio lignum uite, scilicet Dei filius, ex ea natus, Gen. 2, [8] : Plantauerat autem Dominus Deus paradisum uoluptatis a principio; in quo posuit hominem quem formauerat, etc.

Hec estmons domus Domini  preparatus in uertice montium, etc., Is. 2, [2], quia ipsa domus Dei sancta omnes sanctorum transcendit altitudines. Ea enim celsitudo throni precellit, sicut cantat Ecclesia. Si enim Ecclesia thronus Dei est, per ipsam Virginem Ecclesia precellentiam obtinet, que super choros angelorum exaltata est.

Hec est uallis benedictionis, 2 Par. 20, [26] : Vocauerunt locum illum Vallem benedictionis, usque in presentem diem, quia ad ipsius humilitatem aque gratiarum et diuinarum benedictionum copia defluxerunt.

Hec est hortus conclusus , Cant. 4, [12], in quo exuberantia fertilitatis et fecunditatis dignitas, cum integerrime uirginitatis honore.

Hec est ager plenus, cui benedixit Dominus, [Gen.] 27, [27]. Hieronymus , in Sermone de Assumptione : Bene plenus ager dicitur, quia plena gratia Virgo Maria pronun[t]iatur, de cuius utero credentibus fructus uite effluxit alias effulxit.

Hec est areola aromatum, Cant. 6, [1] : Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut ubi pascatur in hortis, et lilia colligat, quia Dei filius descendit, in Virginis uterum per carnem, et in mentem per diuinitatem, ex quo factum est; ut ad se colligeret et in se reficeret fecundas et mundas mentes.

Hec est mons m[y]rrhe  et collis thuris, Cant. 4, [6], que nobis exempla prebet penitentie et in nobis ex[c]itat affectum feruide orationis.

 

Sed, et aquarum exuberantia beate Virginis nobis predicat dignitatem :

Siue in mari, propter congregationem, ac receptiuum et contentiuum omnium aquarum.

Siue in fluminibus, propter decursum gratie uberem et perennem.

Siue in fontibus, propter effluxum principalem, originalem et familiarem beniuolentie.

Siue in puteis, propter profunditatem sapientie absque inani effusione conceptam. Cant. 4, [15] : Puteus aquarum uiuentium.

 

Dicat ergo eterna Sapientia de isto mari , Eccli. 24, [43] : Factus est mihi trames abundans, et fluuius meus appropinquauit ad mare, quoniam omnis plenitudo gratie descendit a Datore bonorum omnium in Mariam.

Dicat de fluuio, Eccli. 24, [41]  : Ego quasi fluuius D[i]or[y]x et sicut aqueductus exiui de paradiso, quia est medicina et solatium. Item [E]]sth. 10, [6] : Paruus fons qui creuit in fluuium, humilis Virgo in dignitatem maternam . Ps. [45, 5] : Fluminis impetus letificat ciuitatem Dei, etc.; et Ps. [64, 10] : Flumen Dei repletum est aquis gratiarum substantie.

Dicat de isto fonte et puteo, Cant. 4, [15] : Fons hortorum, puteus aquarum uiuentium. Hic est fons qui ascendebat de terra, irrigans uniuersam superficiem terre, Gen. 2, [6], quia hec Domina uniuersam irrigat et fecundat Ecclesiam . Hic est puteus uiuentis et uidentis Dei, Gen. 16, [14], per ipsam enim et ex ipsa, hauritur aqua uite et claritas diuine notitie.

 

Ceterum, terre nascentia beate Virginis preconia preferunt  :

Nonne radix Iesse de qua egressa est uirga potestatiue regens et flexibus et flexibiliter parcens [?]; Is. 11, [1] : Egredietur uirga de radix Iesse, etc. .

Nonne ipsa uirga Aaron , quam inuenit Moyses germinasse in domo Leui [?], Num. 17, [8]. Sicut enim illa, sine radice sine humore germinauit, sic ista absque humano contagio Deum genuit. Versus : Vt mane uirga uires, nunc terra dat tibi uires, sic paris abque maris senine stella maris. Aaron uirga, Dei Virgo peperisse refertur. [Versus notabiles] . Arboris illa nuces integra Virgo Deum. Nux famis elec[te] prodit de Virginis aluo, sic hominem Christumque Deum pariente puella. Nam sicut cere mel, teste nucleus, auro iungitur argentum, sic est caro deitati, sup[p]le iuncta.

Nonne ipsa est rubus ardens  non combustus [?], Ex. 3, [2]; que sic in se suscepit diuinum superaduentum, ut nullum pateretur uel nature fragilis uel clausure uirginalis detrimentum.

 

Huic competunt omnes arborum differentie  secundum quascumque proprietates insignes, sed ad presens introducamus eas quas in laudem ipsius diuina Sapientia introducit, Eccli. 24, [17-22], que sunt :

Cedrus exaltata in Libano, significans sublimitatem incorruptionis. Cedrus enim proceritatem, Libanus habet candorem .

Cypressus in S[i]on signat contemplationis suauitatem. Cypressus enim odorifera et imputribilis, S[i]on specula .

Palma in Cades, constantiam uictoriosam in diuinis iudiciis. Cades enim fons iudicii interpretatur .

Oliua in campis, dulcedinem ostendit pietatis longe lateque diffundi.

Platanus a latitudine dicta, quod est platon grece, latitudinem exprimit charitatis iuxta aquas populorum.

Tereb[i]nt[h]us ramos extendens, beneficam demonstrat largitatem.

Vitis , denique ipsam beatissimam Dominam commendat, cuius scilicet uitis folia, id est suffragia proficiunt ad refrigerium in estum temptationum. Flores illius odoriferi expellunt uenenosa animalia, quia uirtutum eius honestas perimit noxia peccatorum. Fructus uero et uinum parit spiritualem letitiam suorum cultorum.

 

Florum uero pulchritudines Virginem beatissimam preferunt uirtutum uenustate fulgentem, ut :

Rosa rubens significet amore feruidam, Eccli. 24, [18] : Quasi plantatio rose in [I]eric[h]o

Lilium candens , integritatem uirgineam, Cant. 2, [1] : Ego flos campi, et lilium conuallium. Significat etiam lilium uirginem humilem, tum propter proprietatem conuallium, tum propter reflexionem foliorum. In figura quoque humilis constantie sancte Marie, fecit Salomon mare eneum [1 Par. 18, 8] et labium eius quasi folium repandi lilii, [2 Par. 4, 5], id est recurui. Ergo mare eneum, constantissima Virgo; repandum lilium humil[l]ima est eius conuersatio.

 

Hanc omnes herbe odorifere representant ut : nardus, Cant. 1, [11]; [hys]sopus, in Ps. [50, 9], et quecumque tales, quia suo odore saluifico :

Ad suam imitationem trahit,

ad suam uenerationem allicit,

ad suam delectationem inducit.

 

 

Capitulum sextum decimum :

Quomodo beata Virgo laudatur sub figuris formarum artificialium.

Postremo, beatissime Virginis excellentiam ostendunt artificiales forme. Significatur enim ipsius beate Virginis gloria in Scriptura sacra :

Per arcam Noe, Gen. 8 [= 7, 3], in qua saluatum est semen, quia saluat deuotos suos a diluuio uitiorum. In ipsa nihilominus omnia animalia pacata fuerunt, quia nulli motus bestiales tetigerunt eius pacatissimam mentem.

Per arcam Moysi  que et arca testamenti , Hebr. 9, [4], que dicitur : Circumtecta ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et uirga Aaron que fronduerat, et tabule testamenti, quia beatissima eius mens diuina Sapientia undique circumfusa, continebat manna dulcedinis , uirga directionis et tabulas testamenti ; idem eruditionem diuine legis .

Per tabernaculum federis , Num. 16, [43] : Ecce gloria Domini apparuit super tabernaculum, quia in ea inuenitur effectus diuine propriationis.

Per templum  Domini, in quo Deus specialiter honoratur, Dan. 3, [53] : Benedictus es in templo sancto glorie tue.

Per domum maiestatis  Dei, Is. 60, [7] : Domum maiestatis mee glorificabo. Ipsa enim est totius triclinium Trinitatis  beate.

Per ciuitatem Dei, Ps. [86, 3] : Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei, quia ipsa fuit habitatio Spiritus Sancti munita. Ipsa unita; consentanee enim in ipsa sunt omnes uires et omnes intentiones. Ipsa et propria, quia soli Deo dicata. Vnde ipsa [I]erusalem et ipsa S[i]on, quorum sunt manifesta m[y]steria.

Per portam  domus Domini soli principi peruiam, Ez. 44, [1-3] : Conuerti[t] me ad uiam porte sanctuarii exterioris, que respiciebat ad orientem; et erat clausa. Et dixit Dominus ad me : Porta hec clausa erit; et non aperietur, et uir non transiet per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam; eritque clausa principi.

Per thalamum sponsi , in qua copula unionis diuine et humane nature facta est, Ps. [18, 6] : Tanquam sponsus, Dominus, etc.

Per lectulum Salomonis, Cant. 3, [7], propter quietem contemplationis. Christus enim in ea quieuit , et ei in se quietem dedit.

Per ferculum Salomonis , Cant. 3, [9-10] : Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media charitate constrauit. Per ligna Libani incorruptio, per columnas argenteas Scripturarum fortitudo, per reclinatorium aureum sapientie splendor, per ascensum purpureum patientie decor, per media constrata, id est amabiliter disposita, ipsius charitatis perfectio designatur.

Per Salomonis thronum , 3 Reg. 10, [18] : Fecit quoque rex Salomon thronum de ebore grandem. Quid enim materia eboris, nisi candorem prefert integerrime uirginitatis.

Per turrim Dauid , Cant. 4, [4], quia in auxiliando est ac protegendo sublimis.

 

Volatilium quoque genus, non est a beate Virginis laudibus alienum :

Nam ipsa, columba Noe , per simplicitatem intentionis et innoxietatem fellis, Cant. 5, [12], secundum Septuaginta  : Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper riuos aquarum.

Ipsa, aquila  grandis alarum magnarum, que uenit ad Libanum, et tulit medullam cedri, Ez. 17, [3], quia ipsa per intellectum et affectum eleuata de Libano paradisi Dei; tulit cedri medullam , quando ad se attraxit filii Dei personam. Ipsa, apis breuis, cuius fructus initium, id est summum dulcoris, habet dulcoris, Eccli. 11, [3].

 

Designatur quoque ipsa Domina :

Per uas aureum omni lapide pretioso decoratum, Eccli. 50, [10] : Quasi uas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso .

Per uas argenteum a rubigine depuratum, Prou. 25, [4] : Aufer rubiginem de argento, et egredietur uas purissimum . Nam ipsa, sanctificata antequam nata, purissima fuit, ea puritate qua maior nequit intelligi .

Per uas nouum , in quo missum est sal, 4 Reg. 2, [20], per quod aque sanate sunt. Quia per sanctificationem natura humana in ea innouata. Sal gratie in ea infusum est, per quod fluxibilitas humana sanata est.

Per uas a figulo refectum , [I]er. 18, [4] : Fecit uas illud alterum, sicut placuerat in o[c]ulis eius. Primum enim uas, scilicet Eua, confractum fuerat adhuc inter manus figuli, sed illud in beata Virgine placitum sibi refecit.

 

In his paucis, que tacta sunt ad honorem matris Dei,

aduerti potest quomodo ei seruit tota Scriptura sacra,

ita ut merito ab eius propria descriptione siluerit apostolorum lingua.

Apparet etiam, quod merito predicatur super choros angelorum exaltata.

 

Quomodo est etiam, in ea diuina munificentia gloriosa, ita ut de ea possit intelligi illud, Ez. 11, [22-23] : Eleuauerunt cherubim alas suas, et rote cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos; et ascendit gloria Domini de medio ciuitatis. Gloria Domini intelligitur, secundum allegoriam, beatissima mater Dei; tum quia per eam Dominus magnificatur et glorificatur, tum quia ipsam Deus gloriose exaltauit et magnificauit. Hec ascendit de medio ciuitatis, Ecclesie scilicet militantis, existens super cherubin alas eleuantia, quia est super omnes choros angelicos exaltata.

Et nos ergo, eam dignis attollamus laudibus, dicentes illud Ez. 3, [12] : Benedicta gloria Domini de loco suo. Amen.

 

 

Capitulum decimum septimum :

Quomodo Virgo beata laudatur, in libro qui Aurora  dicitur.

 

Versus quosdam de libro, qui dicitur Aurora, sumptos non inutiliter credidi subscribendos, in quibus alique desupra  tactum, et nonnulle alie figure laudem predicantes gloriose Domine describuntur.

 

Arca, columba Noe fuit hec, Moysi rubus, Aaron

Virga, Iacob scala, septupla spica Ioseph,

Nubes manna pluens, petra [larga] fluenta refundens ,

Pertica serpentis, que medicina fuit,

Funda Dauid fundens lapidem, qui perculit hostem,

Fons Bethle[h]em cuius ille sitiuit aquam,

Prefulgens eboris candore thronus Salomonis,

Concha fluens rore, per Gedeonis opus,

Vrceus electri, qu[od]  uidit in igne propheta,

In Domini semper ianua clausa domo,

Lampas prerutilans septem uicina lucernis,

Quam Zacharias uidit, oliua uirens,

Cui decor est nomen de uirgis una duabus,

Terra creans uermen, quo per[i]t  umbra Ione,

Solis amicta die mulier, cuius caput ornat,

His sex stellarum luce corona micans.

 

Que modo perstrinxi de Virgine, singula currant

Ordine, uult planum sermo uiator iter.

Vt det sermoni decus ordo decorus, inauret

Pennam scriptoris aurea Virgo sui.

 

Arca Maria fuit : semen seruatur in illa, Gen. 7, [3];

Et regit et seruat et tegit ista suos.

Ipsa columba fuit : o[c]ulos imitata columbe, Gen. 8, [8-12];

Simpl[e]x et mitis et sine felle mali.

Hec rubus est : Moysi rubus est immunis ab igne, Ex. 3, [2];

Virgineum tetigit nulla libido decus.

Est Virgo uirga : sine germine protulit illa, Num. 17, [8],

Flores; absque uiro protulit ista Deum.

Hec est scala Iacob, prece cuius, munere cuius, Gen. 28, [12];

Exemplis cuius standis ad astra [soli] .

Septupla spica Ioseph et cella simul fuit, Almo, Gen. 41, [27];

Pneumate concipiens, panis alumna sacri.

Manna dat he nubes , laticem petra dum parit illum, Num. 20, [8],

Qui fuit esca poli fonsque perennis aque.

Pertica Virgo fuit : serpentem que tulit illum, Num. 21, [8-9],

Qui nos saluauit, nulla uenena gerens.

Funda Dauid fudit lapidem quo funditur hostis, 1 Reg. [17, 49] :

Virgo Deum fudit, quo malus hostis ob[i]t .

Hec [est fons] Bet[h]le[h]em [quem] rex sit[i]t , quia Panem, 1 Reg. 23, [15],

Etheris in panis protulit ista domo.

Concha fluens ror[e]  fuso de uellere spret[o], Iud. 6, [38],

Gaudet Iudea Virgo repleta Deo.

Est thronus ex ebore Salomonis, cella pudoris , 3 Reg. 10, [18],

Facta Dei sedes, candida sicut ebur.

Est uas electri, nitet argento, rubet auro, Ez. 1, [4.27] et 8, [2],

Dum parit hunc unum [Ez. 4, 9], qui Deus est et homo.

Ianua clausa manet quia uir transire per illam, Ez. 44, [2],

Non ualuit : Virgo concipit absque uiro.

Hec est quam septem cingebant lumina lampas, Zach. 4, [2],

Septeno [Christi] munere plena micans ;

Est et oliua uirens, quia lux est, esca, medela, Eccli. 24, [19],

Lux cecis, miseris esca, medela reis;

Est et uirga decens, quia solis lumen et omnes, Zach. 11, [10],

Celi candelas Virgo decore premit.

Terra creat uermen, siccans [h]ederam, quia Christum, Ion. 4, [7],

Virgo parit, per quem flens s[y]nagoga perit.

Sole nitens mulier, quambis sex astra coronant, Apoc. 12, [1] :

bis sex discipulos astra fuisse reor.

Virgo, tam celebris, tam nobilis, exit ad hortum,

Ex hortu, cuius lux fuit orta reis.

Le site du GRPL a un an !

Liste des auteurs mis en ligne sur http://magistersententiarum.com/home

 

  1. Pierre Lombard (1155/7)

Latin : Prologue, Livres I-IV

Français : prologue, Livre I, Livre II, dist. 1-5

 

  1. Pierre de Poitiers (mort 1205/6)

Latin : Prologue, Livres I-V

 

  1. Maître Bandinus (2e moitié du XIIe)

Latin : Livres I-IV

 

  1. Gandulphe de Bologne

Latin : Livres I-III, Livre IV, 1-11.

 

  1. Guillaume d’Auxerre, Summa Aurea, 1215-1229

Latin : Prologue, Livre I, traités, 1-14

 

  1. Alexandre de Halès, 1220-1227

Latin : Prologue, Livres I-III.

 

  1. Albert le Grand (1246/9)

Latin : Prologue, Livre I, Livre II, dist. 1-9

 

  1. Bonaventure (1250/2)

Latin : Prologue, Livre I, Livre II, dist. 1-3

Français : Prooemium

 

  1. Thomas d’Aquin (1254/6)

Latin : Prologue (+ version A. Oliva), Livre I, Livre II, Prooemium, dist. 1-10

Français : Prologue

 

  1. Gilles de Rome (1283)

Latin : Prologue

 

  1. Olivi (1287/9)

Latin : Livre II, quest. 1-15

 

  1. J. Duns Scot (Lectura I-II, 1298/9 ; Ordinatio I, 1300)

Latin : Lectura I, Prologue, Livre I ; Lectura II, dist. 1-3 ; Ordinatio I, Prologue, Livre I, dist. 1-8

 

  1. Hervé Nédellec (1306)

Latin : Prologue, q. 1

 

  1. G. Durand de St-Pourçain (1312)

Latin : Prologue, Livre I, dist. 1-7

 

  1. Ockham (1318)

Latin : Prologue, q. 1

 

  1. François de la Marche (1320)

Latin : Prologue : Préambule (7 quest.), Prologue (10 quest.)

 

  1. John Baconthorpe (1325)

Latin : Prologue, q.1 art. 1-2

 

  1. Pierre d’Aquilée (ant. 1334)

Latin : Livre I, dist. 1-2

 

  1. Thomas de Strasbourg (ant. 1340)

Latin : Prologue

 

  1. Jean Hus (1409)

Latin : Prologue, Livre I, Livre II, dist. 1-11

 

  1. Jean Capreolus (1426/33)

Latin : Prologue, q. 1, art. 1-2

 

  1. Denys le Chartreux (post. 1430)

Latin : Prologue, Livre I, Livre II, Prooem., dist. I

 

  1. G. Biel (post 1484)

Latin : Prologue

 

  1. M. Luther (1509/11)

Latin : Livre I, Livre II, dist. 1

Français : Livre I, dist. 17

 

  1. Paulus Cortesius (1513)

Latin : Prooemium

 

  1. Arnold de Wessel (ant. 1530)

Latin : Livre I, Livre II.

 

  1. Claude de l’Espine (1551)

Latin : Prologue

 

  1. Dominique de Soto (1555/7)

Latin : Livre IV, Prooemium

 

  1. Guillaume Estius (ant. 1580)

Latin : Prologue

 

  1. Joseph V. Anglès (1588)

Latin : Livre II, dist. 1, diff. 1

 

  1. Juan Martinez de Ripalda (1635)

Latin : Livre I, dist. 1-2

 

 

 

 

Conférence du 19 janvier (document 2)

COMMENCEMENT DU DEUXIEME LIVRE

DES SENTENCES DE PIERRE LOMBARD

La création du monde et la formation des êtres corporels et des êtres spirituels et les nombreuses autres choses qui s’y rapportent.

Ce qui se rapporte à la connaissance du mystère de l’unité et de la trinité divine a été, bien que partiellement, examiné. Autant que nous pouvions, nous l’avons exposé avec soin. Venons-en à présent à la considération des créatures.

 

DISTINCTION I

Chapitre I (1)

  1. Il montre que le principe du monde est unique, qu’il n’y en a pas plusieurs, ainsi que certains l’ont pensé – Bède*. L’Écriture, lorsqu’elle explique la création du monde, montre que Dieu est le créateur et le commencement du temps et aussi de toutes choses, de toutes les créatures visibles ou invisibles, disant en son début : Dans le principe Dieu créa le ciel et la terre. C’est par ces mots en effet que Moïse, inspiré par l’Esprit de Dieu, rapporte que le monde a été fait en un seul principe par le Dieu créateur, réfutant l’erreur de certains qui avaient conjecturé qu’il y avait plusieurs principes sans principe.
  2. Strabon : Platon a parlé de trois principes*. Le fait est que Platon était d’avis qu’il y a trois principes initiaux, à savoir Dieu, le modèle exemplaire et la matière ; et qu’ils sont eux-mêmes incréés, sans principe, et que Dieu est en quelque sorte un artisan, et non pas un créateur.

 

Chapitre II (2)

Pour quelle raison est-il proprement appelé créateur ? Et qu’est-ce que créer ? Qu’est-ce que faire ? Un créateur est celui qui fait des choses de rien, et créer est proprement faire quelque chose de rien ; tandis que faire, ce n’est pas seulement produire quelque chose de rien, mais encore au moyen d’une matière. C’est pourquoi on dit aussi que l’homme ou l’ange fait des choses, mais non pas qu’il les crée ; et il est appelé fabriquant ou artisan, et non pas créateur. En effet, ce nom convient en propre à Dieu seul lui qui et fait certaines choses de rien, et certaines autres au moyen de quelque chose. Lui-même est donc créateur, ouvrier et fabriquant. Mais, tandis qu’il a gardé pour lui en propre le nom de création, il a aussi partagé les autres noms avec les créatures. Dans l’Écriture toutefois, on entend souvent le « créateur » comme un « fabriquant », et « créer » comme un « faire », sans établir de distinction entre leurs significations.

 

Chapitre III (3)

  1. Que ces mots, à savoir : faire, produire et ceux de ce genre, ne se disent pas de Dieu selon la définition dont ils se disent des créatures. Mais il faut savoir cependant que ces mots, à savoir : faire, créer, produire et d’autres de ce genre, ne peuvent se dire de Dieu selon la définition dont ils se disent des créatures De fait, quand nous disons qu’il fait quelque chose, nous n’entendons pas que telle ou telle activité lui soit présente lorsqu’il produit, ou telle ou telle passion lorsqu’il travaille, comme il nous arrive habituellement, mais nous signifions tel ou tel nouvel effet de sa volonté sempiternelle, c’est-à-dire que quelque chose vient nouvellement à l’existence par sa volonté éternelle.
  2. En quel sens Dieu est-il dit faire quelque chose * ? Quand donc on dit qu’il fait quelque chose, c’est comme si on disait que, selon sa volonté ou par sa volonté, arrive ou existe nouvellement quelque chose : en sorte que rien de neuf n’arrive en lui-même, mais qu’il fait telle chose nouvelle comme elle avait été dans sa volonté éternelle, sans aucune impulsion ou altération de sa part. Tandis que nous, nous disons que nous changeons lorsque nous produisons, parce que nous nous mettons en action : ce n’est pas en effet sans nous mettre en action que nous faisons quelque chose.

On dit donc que Dieu fait ou produit quelque chose, parce qu’il est la cause des choses nouvellement existantes, lorsque commencent à exister par sa volonté de nouvelles choses qui avant n’existaient pas, sans être lui-même mis en mouvement : en sorte qu’on ne peut pas à proprement parler d’un acte, étant donné que tout acte, il va sans dire, consiste en un mouvement, et qu’il n’y a aucun mouvement en Dieu.

  1. Il le montre par une comparaison*. Ainsi donc, de même qu’il arrive que certaines choses se font à cause de la chaleur du soleil, sans qu’aucune impulsion ou altération n’ait toutefois eu lieu en lui-même ou en sa chaleur, de même de nouvelles choses parviennent à l’existence à cause de la volonté de Dieu sans altération de leur auteur, lui qui est l’unique et le seul principe de toutes choses.
  2. Aristote [a parlé de] trois principes – Strabon*. Aristote, lui, a parlé de deux principes, à savoir la matière et la forme, et d’un troisième appelé « opératoire » ; il a dit aussi que le monde est et a toujours été.
  3. Il enseigne ce qui est catholique – Bède*. L’Esprit-Saint donc, pour réduire à néant leur erreur et celle de leurs semblables, et transmettre la science de la vérité, indique que Dieu a créé le monde au commencement des temps et qu’il a existé éternellement avant les temps : faisant valoir son éternité et sa toute-puissance, lui pour lequel avoir voulu, c’est faire, car, ainsi que nous l’avons dit précédemment, les choses nouvelles existent à cause de sa volonté et de sa bonté.

Augustin dans l’Enchiridion*. Nous croyons, par conséquent, que la cause des choses créées, célestes ou terrestres, visibles ou invisibles, n’est pas autre chose que la bonté du Créateur, lui qui est le Dieu un et vrai. Sa bonté est si grande que, suprêmement bon de sa propre béatitude, par laquelle il est éternellement bienheureux, il a voulu que d’autres y participent : [béatitude] qu’il vit, et pouvant être communiquée, et ne pouvant absolument pas être diminuée. Ce bien, par conséquent, qu’il était lui-même et par lequel il était bienheureux, il voulut le communiquer à d’autres par sa seule bonté, non par nécessité, car il appartenait suprêmement au bien de vouloir être utile, et à celui qui est tout-puissant de ne pas pouvoir subir de tort.

 

Chapitre IV

  1. Pour quelle raison la créature rationnelle a-t-elle été faite ? Et, parce que personne n’est en mesure, si ce n’est par l’intelligence, d’être participant de sa béatitude qui, plus elle est comprise, plus elle est pleinement possédée, Dieu a fait la créature rationnelle qui comprendrait le bien suprême, qui l’aimerait en le comprenant et le posséderait en l’aimant, et qui en jouirait en le possédant.
  2. Comment la créature rationnelle a-t-elle été différenciée ? Et il a différencié celle-ci de telle façon qu’une partie demeurerait dans sa pureté et ne serait pas unie à un corps, à savoir les anges ; qu’une [autre] partie serait jointe à un corps, à savoir les âmes. C’est ainsi que la créature rationnelle a été différenciée en incorporelle et corporelle ; la créature incorporelle s’appelle l’ange, tandis que la créature corporelle s’appelle l’homme, être composé d’une âme rationnelle et de chair. La création de la créature rationnelle a donc eu la bonté de Dieu comme première cause.
  3. Pour quelle raison l’homme ou l’ange a-t-il été créé ? Et, à cause de cela, si on demande : pour quelle raison l’homme ou l’ange a-t-il été créé ? On peut donner comme brève réponse : à cause de sa bonté. D’où Augustin dans le livre La Doctrine chrétienne : Parce que Dieu est bon, nous sommes ; et en tant que nous sommes, nous sommes bons •
  4. Pour quelle chose la créature rationnelle a-t-elle été créée ? Et si on demande : pour quelle chose la créature rationnelle a-t-elle été créée ? Il a été répondu : pour louer Dieu, pour le servir, pour jouir de lui. Choses en lesquelles celle-ci tire profit, et non pas Dieu. Dieu, en effet, parfait et plein de la bonté suprême, ne peut en être ni augmenté, ni diminué. Que la créature rationnelle a été faite par Dieu, est donc à rapporter à la bonté du Créateur et à l’utilité de la créature.
  5. Très brève réponse, quand on demande : pour quelle raison ou pour quelle chose la créature rationnelle a-t-elle été faite ? Quand donc on demande : pour quelle raison ou pour quelle chose la créature rationnelle a-t-elle été faite ? On peut très brièvement répondre : pour la bonté de Dieu et pour sa propre utilité. Il lui est, de fait, utile de servir Dieu et de jouir de lui. On dit donc que l’ange ou l’homme a été fait pour Dieu : non pas parce que le créateur, Dieu et suprêmement bienheureux, aurait eu besoin du service de l’un ou de l’autre, lui qui n’a pas besoin de nos biens ; mais afin de le servir et de jouir de celui auprès de qui servir, c’est régner. En cela, en effet, tire profit celui qui sert, et non pas celui qu’il sert.
  6. De même que l’homme a été fait, afin de servir Dieu, le monde, de même, a été fait afin de servir l’homme. Et, de même que l’homme a été fait pour Dieu, c’est-à-dire afin de le servir, le monde a été fait de la sorte pour l’homme, à savoir afin de le servir. L’homme a donc été placé au milieu, afin que celui-ci le serve et qu’il serve lui-même ; de manière à accepter ce qui en résulte de part et d’autre et que le tout revienne au bien de l’homme : et parce que le service est accepté, et parce qu’il est imposé. C’est ainsi, en effet, que Dieu a voulu être servi par l’homme. De telle sorte que, non pas Dieu, mais l’homme qui est à son service reçoive une aide de cette condition de serviteur ; et il l’a voulu de telle manière que le monde serve à l’homme, et que l’homme en reçoive semblablement une aide.
  7. Comment tout est-il à nous ? Tout le bien, par conséquent, appartenait à l’homme : ce qui a été fait pour lui et ce pour quoi lui-même a été fait.

Tout en effet, ainsi que l’affirme l’Apôtre, est à nous à savoir ce qui est supérieur, ce qui est égal et ce qui est inférieur. Certaines réalités supérieures sont à nous pour en jouir, comme le Dieu Trinité ; celles qui nous sont égales, sont à nous pour vivre avec, à savoir les anges qui, même s’ils nous sont supérieurs aujourd’hui, nous seront égaux dans le futur ; et celles qui aujourd’hui sont à nous, car elles sont à notre usage, de même qu’on dit que les biens des seigneurs appartiennent aux serviteurs, non pas au titre d’une propriété, mais parce qu’ils sont à leur usage. Et, dans certains passages de l’Écriture, on dit que ces anges eux-mêmes nous servent, quand ils sont envoyés pour nous en service.

 

Chapitre V (5)

Comment, dans l’Écriture, dit-on parfois que l’homme a été fait pour la réparation de la chute des anges ? À propos de l’homme aussi, dans l’Écriture, on trouve parfois qu’il a été fait, semble-t-il, pour la réparation de la ruine angélique. Ce qu’il ne faut pas du tout comprendre comme si l’homme n’aurait pas été fait si l’ange n’avait pas péché ; mais parce que, parmi d’autres causes particulières, celle-ci en était aussi une. Sont à nous, par conséquent, les réalités qui nous sont supérieures et égales ; sont à nous encore les réalités inférieures qui, elles, sont faites pour nous servir.

 

Chapitre VI (6)

  1. Pour quelle raison l’âme a-t-elle été unie à un corps ? Il convient encore habituellement de chercher, étant donné que l’âme semblerait être d’une plus grande dignité si elle était demeurée sans corps, pourquoi elle est unie à un corps ?
  2. À quoi on peut dire en premier : parce que Dieu l’a voulu, et qu’il n’y a pas à rechercher la cause de sa volonté•
  3. Mais on peut dire, deuxièmement, que Dieu a voulu que celle-ci soit unie à un corps pour montrer dans la condition humaine un nouvel exemple de l’union bienheureuse qui existe entre Dieu et l’esprit, en laquelle il est aimé de tout cœur et est vu face à face. Car la créature pourrait penser ne pas pouvoir être unie d’une si grande proximité à son Créateur qu’elle l’aimerait et le connaîtrait de toute son âme, si elle ne voyait l’esprit qui est la créature la plus excellente, être uni dans un si grand amour à une créature aussi basse, c’est-à-dire à la chair qui vient de la terre ; [amour si grand] qu’il n’est pas possible qu’il y soit emprisonné de manière à vouloir ensuite la laisser derrière lui, comme l’Apôtre le montre lorsqu’il dit : Nous ne voulons pas être dépouillés de notre corps, mais revêtus par-dessus : par quoi il montre que l’esprit créé est uni à l’Esprit incréé d’un amour ineffable.
  4. C’est par conséquent à titre d’exemple de l’association future entre Dieu et l’esprit rationnel, qui devait s’achever dans la glorification de celui-ci, qu’il a joint l’âme à des vêtements de chair et à des demeures formées de terre, et qu’il a préparé la matière argileuse à l’animation de la vie sensible : afin que l’homme sache que, si Dieu pouvait lier dans une unique alliance et dans une si grande amitié les natures si différentes du corps et de l’âme, il ne lui serait nullement impossible d’élever l’humilité de la créature rationnelle, bien que de loin inférieure, à la participation de sa propre gloire.

Parce que l’esprit rationnel a donc, à titre d’exemple, été en partie humilié jusqu’à partager le sort d’un corps formé de terre, afin peut-être qu’il ne semble pas en cela par trop abaissé, la providence de Dieu a ajouté qu’il serait par la suite élevé à partager avec le même corps glorifié le sort de ceux qui avaient persévéré dans leur pureté : vu qu’il avait lors de sa création moins reçu de la volonté de son Créateur, il recevrait par la suite d’en être glorifié par sa grâce. Ainsi donc le Dieu créateur, répartissant de façon variée les esprits rationnels à proportion de l’arbitrage de sa volonté, établit une demeure en haut dans le ciel pour ceux qu’il avait laissés en leur pureté, tandis que, pour ceux qu’il avait associés à des corps formés de terre, il établissait une habitation en bas sur la terre ; proposant aux uns et aux autres une règle d’obéissance, afin que, de là où ils étaient, les uns ne tombent pas, et que, de là où ils étaient, les autres montent là où ils n’étaient pas. C’est pourquoi Dieu a fait l’homme d’une double substance, façonnant le corps de la terre, tandis qu’il faisait l’âme de rien.

  1. Les âmes sont aussi unies à des corps pour la raison que, servant Dieu en eux, elles méritent une plus grande couronne.
  2. Après le mystère de la Trinité, il s’agit de traiter de la créature tripartite, et d’abord de la plus digne, c’est-à-dire de la créature angélique. De ce qui précède, il apparaît que la créature rationnelle a été différenciée en angélique et en humaine, dont l’une d’entre elles est tout entière spirituelle, c’est-à-dire la créature angélique, l’autre en partie spirituelle, en partie corporelle, c’est-à-dire la créature humaine. C’est pourquoi, comme il faut traiter de ces choses, à savoir de la créature spirituelle et de la créature corporelle, de la créature rationnelle et de la créature non rationnelle, faisons en sorte de devoir traiter en premier lieu de la créature rationnelle et spirituelle, c’est-à-dire des anges. De façon que notre raison passe de la contemplation du Créateur à la connaissance de la créature la plus digne ; qu’elle descende ensuite à la considération de la créature corporelle, tant de celle qui est rationnelle que de celle qui n’est pas rationnelle, si bien que l’enseignement sur la créature tripartite fasse suite au mystère de la Trinité incréée et à celui-ci l’enseignement sur les réalités concrètes et contingentes.

Conférence du 19 janvier (document 1)

  1. Foucault, L’Archéologie du savoir (1969)

Page 15 : l’histoire dans sa forme traditionnelle, entreprenait de « mémoriser » les monuments du passé, de les transformer en documents et de faire parler ces traces qui, par elles-mêmes, souvent ne sont point verbales […] ; de nos jours, l’histoire, c’est ce qui transforme les documents en monuments […]. Il était un temps où l’archéologie, comme discipline des monuments muets […] tendait à l’histoire et ne prenait sens que par la restitution d’un discours historique ; on pourrait dire […] que l’histoire, de nos jours, tend à l’archéologie, – à la description intrinsèque du monument. [Or, ce qui est dit ici de l’histoire, vaut également pour tout discours] p. 182 : L’archéologie […] ne traite pas le discours comme document; […] elle s’adresse au discours dans son volume propre, à titre de monument.

 

2. Kant, Les progrès de la métaphysique en Allemagne depuis Leibniz et Wolf (1793/1804); page 107s : F3. D’une histoire philosophante de la philosophie.

Toute connaissance historique est empirique et par suite connaissance des choses comme elles sont ; non pas connaissance qu’elles doivent être nécessairement ainsi.

La connaissance rationnelle les représente selon leur nécessité. Une représentation historique de la philosophie raconte donc comment et dans quel ordre on a philosophé jusqu’à présent. Mais l’acte philosophique est un développement progressif de la raison humaine et celle-ci ne peut avoir procédé dans les voies empiriques ou même s’y être initialement engagé et ce, au moyen de simples concepts. Il faut qu’il y ait eu un besoin de la raison (qu’il soit théorique ou pratique) qui l’a contrainte à s’élever de ses jugements sur les choses aux fondements jusqu’au premier. Au début grâce à la raison commune par exemple à partir du monde des corps et de leur mouvement. Mais on en vint également aux fins : finalement la remarque que sur toutes choses on peut rechercher des fondements rationnels amena à recenser les concepts de raison (ou ceux d’entendement) mais auparavant à analyser la pensée en général sans objets. Cela eu lieu grâce à Aristote, ceci encore plus tôt, grâce aux logiciens.

Une histoire philosophique de la philosophie est elle-même possible non pas historiquement ou empiriquement, mais rationnellement, c’est-à-dire a priori. Car encore qu’elle établisse des faits de raison, ce n’est pas au récit historique qu’elle les emprunte, mais elle les tire de la nature de la raison humaine a titre d’archéologie philosophique.

 

 

3. BERNARD DE CLAIRVAUX, Lettre 77, 3

Un homme ne comprend pas la pensée d’un autre homme, si ce dernier ne la lui explique ; qui donc alors pourra pénétrer le conseil divin, sinon celui à qui il aura voulu le révéler ?

Les degrés de l’huilité et de l’orgueil, III, 6

Notre sauveur a voulu souffrir pour savoir compatir, devenir malheureux pour apprendre à être miséricordieux […] Non qu’il ne sût auparavant être miséricordieux, mais ce qu’il savait de toute éternité par nature, il l’a appris dans le temps par l’expérience.

Sermon sur le Cant. 36,3.

Il en est qui veulent savoir pour édifier, c’est charité […] d’autres […] pour être édifiés : c’est prudence.

 

4. PIERRE ABÉLARD, Sic et non, Prologue (1121)

Dans une si grande abondance de mots certaines paroles des saints eux-mêmes paraissent non seulement diverses, mais encore adverses. Il ne faut pourtant pas juger témérairement de ceux par qui le monde lui-même sera jugé […] Rentrons donc en notre faiblesse, et pensons que la grâce nous a manqué quand nous les comprenions plutôt qu’à eux quand ils écrivaient […] Qu’y a-t-il d’étonnant si, cet Esprit nous manquant, par lequel ces choses ont été écrites, dictées, et enseignées aussi aux écrivains, nous échouons à les comprendre ? […] Qui ne voit combien il est téméraire de juger du sentiment et de l’intelligence d’autrui ? A Dieu seul sont ouverts les cœurs et les pensées, et il nous détourne de cette présomption quand il dit : Ne jugez pas et vous ne serez pas jugés (Mt 7, 1). Et l’apôtre : Ne jugez pas avant le temps, jusqu’à ce que vienne celui qui illuminera les secrets des ténèbres et manifestera les conseils des cœurs (I Co 4, 5), comme s’il disait clairement : en ces matières remettez le jugement à celui qui seul connaît toutes choses et qui discerne les pensées elles-mêmes […] : s’il y a dans les mystères divins des points que nous ne pouvons comprendre, laissons le soin de les enseigner à l’Esprit par lequel ces choses ont été écrites, plutôt que de les trancher témérairement […]

Le lecteur attentif essaiera de résoudre les contradictions qui sont dans les écrits des saints par tous les moyens que nous avons dits. Si par hasard il reste une contradiction si manifeste qu’elle ne peut être résolue par aucune raison, il faut comparer les autorités ; puis retenir avant toutes les autres celle dont le témoignage est le plus fort et la garantie la meilleure [..] Tout cela étant dit, j’entends, comme je l’ai décidé, recueillir divers dits des Pères saints, selon qu’ils me viennent en mémoire, qui suscitent la question à cause de quelque dissonance qui paraît s’y trouver [..] La première clef de la sagesse se définit en effet comme une interrogation continuelle ou fréquente. Aristote écrit : « Il est difficile de trouver une solution certaine à ces problèmes, si on ne les a pas souvent examinés. Douter de chaque chose n’est pas inutile ». En effet, en doutant nous en venons à chercher ; en cherchant nous percevons la vérité [..]. L’exemple de Jésus nous apprend comment nous conduire : vers sa douzième année, il a voulu qu’on le trouvât assis interrogeant au milieu des docteurs, nous montrant la figure d’un disciple qui interroge plutôt que d’un maître qui prêche, bien qu’il fût pourtant dans la pleine et parfaite sagesse de Dieu…

 

5. GILBERT DE POITIERS, Comm. sur le De Trinitate, I, 3, 3.7, prol.

Quand les propositions contradictoirement opposées, qui constituent la question, paraissent toutes deux vraies, il faut, dit-il, rechercher de quels lieux relèvent les expressions dont l’ambiguïté engendre le doute

 

Comm. sur le De Trinitate, I, 3, 20.22-23, prol.

La parole ne livre pas, en signifiant l’objet, tout ce que l’intellect en a conçu. Et il en va de même pour la signification qu’[opère] l’écriture par rapport au concept [qui est en l’esprit] de son auteur. Il est donc clair que celui qui entend ou lit [quelque chose] apprécie bien sans doute le concept de l’orateur ou de l’écrivain à partir de ce que la signification lui livre, mais qu’il ne décide correctement, par contre, sur l’objet, qu’à partir du sentiment de ce même écrivain ou orateur. C’est pourquoi [Boèce] a raison d’écarter de la lecture de son présent écrit tous ceux qui font fi de cette intelligence de l’écrivain, dont procède son langage ou son écrit, et pensent que la signification suffit pour juger de l’objet, ou bien qui, s’ils rencontrent quelque point où fait défaut la direction d’une signification certaine, ne s’efforcent pas tant d’opérer le rapport qui convient à la vérité que l’accord qui convient à la signification.

Symbolica Theologia (6) : Distinction III (fin)

Capitulum tertium decimum :

Quomodo Spiritus Sanctus animam hierarchizat.

 

Est etiam, iste Spiritus Sanctus animam hierarchizans : purificando, illuminando et perficiendo.

 

Purificat enim, primo :

Per spiritum timoris, ex preuisione futurorum, Is. 26, [17-18] : A facie tua, Domine. Concepimus et quasi parturiuimus, et peperimus spiritum.

Per spiritum doloris, ex recordatione preteritorum, Ps. [47, 7.8] : Ibi dolores ut parturientis : in spiritu uehementi, etc.; Ps. [147, 18] : Flauit spiritus eius, et fluent aque.

Per spiritum rigoris, in restrictione presentium delectabilium, Gal. 5, [16] : Spiritu ambulate, et desideria carnis non, etc.

Per spiritum ardoris, in appetitu eternorum, Is. 4, [4] : Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem [I]erusalem lauerit de medio eius, in spiritu iudicii, et spiritu ardoris. Act. 2, [2] : Factus est repente, etc.

 

Illuminat secundo, ad cognoscenda :

Spectacula nature, Iob 32, [8] : Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.

M[y]steria Scripture, Ioan. 14, [26] : Paraclitus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille uos docebit omnia, et suggeret uobis omnia, etc.; 2 Petr. 1, [21] : Non enim uoluntate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu Sancto, etc.

[Ch]arismata gratie, 1 Cor. 2, [12-13] : Nos non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus que a Deo donata sunt nobis; que et loquimur non in doctis humane sapientie uerbis, etc.; Ioan. 14, [16] : Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit uobis, ut maneat, etc.

Indi[c]ia eterne prouidentie, Sap. 9, [16-17] : Difficile estimamus que in terra sunt, et que in prospectu sunt inuenimus cum labore : que in celis sunt autem quis inuestigauit[?]. Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis, etc.; et 2 Cor. 3, [18] : Nos reuelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.

 

Perficit tertio, diuinus Spiritus animam :

Stabiliendo in uirtute, per comprehen[s]ionem longitudinis Trinitatis alias eternitatis, Ps. [32, 6] : Verbo Domini celi firmati sunt; et spiritu, etc.; Ps. 50, [14] : Redde mihi letitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.

Dilatando in charitate, per comprehen[s]ionem latitudinis beniuolentie, Rom. 5, [5] : Spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis; [2 Cor. 13, 13] : Gratia Domini nostri, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, etc.

Suspendendo in admirationem, per comprehen[s]ionem sublimitatis diuine potentie, Ez. 8, [3] : Eleuauit me spiritus inter celum et terram, etc. Hoc spiritu subleuatur anima ad Dominum magnificandum, Eph. 5, [18] : Impleamini Spiritu Sancto, loquentes uobismetipsis in psalmis, h[ym]nis, et canticis spirit[u]alibus, etc.

Profundando in perscrustatione, per comprehen[s]ionem profunditatis sapientie, 1 Cor. 2, [10] : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei; Sap. 7, [21-22] : Quecumque sunt absconsa et improuisa didi[c]i : omnium enim artifex docuit me sapientia. Est enim in illa spiritus intelligentie, sanctus, unicus, multiplex, etc.

 

Hos duodecim spiritus profert Christus, ut lignum uite duodecim fructus, Apoc. 22, [2].

Hos emittit, tanquam duodecim fontes aquarum in Elim, Ex. 15, [27],

et his ornatur anima, tanquam duodecim stellis, Apoc. 12, [1].

 

 

 

Capitulum quartum decimum :

Designatio Spiritus Sancti in septem columnis.

Designatur etiam, iste Spiritus in septem columnis, iuxta illud Prou. 9, [1] : Sapientia edificauit sibi domum, excidit columnas septem.

 

He columne sunt septem suprascripta dona,

quibus construitur et stabilitur Ecclesia, Is. 11, [2-3] :

Prima columna est donum timoris Dei, qui eam firmat in reuerentia filiali.

Secunda est pietas, que in omnibus recognoscit originem et facit proximis subuenire.

Tertia est scientia, que facit bene conuersari cum omnibus.

Quarta est fortitudo, per quam tolerantur aduersa.

Quinta est consilium, per quod dirigimur in agendis.

Sexta est donum intellectus, per quod parata nobis premia cogitamus : fides dicit quod in celo sunt, spes dicit mea sunt, charitas infert ad ipsa propero.

Septima est donum sapientie, quo degustantur eterna bona. Sapientia enim secundum nomen est eius, Eccli. 6, [23] , quia dicitur a sapore.

 

 

Capitulum quintum decimum :

Designatio Spiritus Sancti, in septem psalmis.

 

In figura huius doni septemplicis, uoluit Spiritus Sanctus esse septem psalmos in psalterio, septenis uersibus integratos, ut per eos, septies in die [Ps. 118, 164], possit eidem Spiritui dignum laudis munus offerri.

 

Primus est, [Ps. 1, 11] : Beatus uir qui non abiit, etc.;

qui competit hore matutinali;

qui docet per diuine legis meditationem,

cuncta opera regulari et regulando preueniri.

Secundus est, [Ps. 14, 1] : Domine, quis habitabit, etc.;

qui competit prime hore diei,

et docet ad diurnos actus innocenter disponi.

Tertius est, [Ps. 53, 3] : Deus, in nomine tuo, etc.;

et hic competit tertie hore;

qui docet ad pugnam contra hostis temptamenta,

per orationem et inuocationem diuini nominis armari :

       Turris fortissima nomen Domini, Prou. 18, [10].

Quartus est, [Ps. 69, 2] : Deus, in adiutorium, etc.;

qui competit sexte hore diei;

qui docet letari de uictoria,

que non nisi per diuinum potuit auxilium obtineri.

Quintus est, [Ps. 86, 1] : Fundamenta eius in montibus sanctis, etc.;

qui competit hore none;

qui docet post uictoriam pro spe mercedis sperare coronam,

et ad celestem patriam suspirare.

Vnde ibi, [Ps. 86, 3] : Gloriosa dicta sunt de te, etc.

Sextus est, [Ps. 127, 1] : Beati omnes qui timent Dominum, etc.;

qui competit hore uespertine;

qui docet ad diuinum timorem,

qui est omnium bonorum fidus conseruator reflecti.

Septimus est, [Ps. 128, 1] : Sepe expugnauerunt me, etc.;

qui competit completorio;

qui docet quasi in fine mundi de liberationis misericordia quoad iustos, et de seueritate ultionis quoad reprobos, in ipso iudice gloriari.

Est et octauus, Ps. [92, 1] : Deus regnauit, decorem, etc.;

qui seruit laudibus omnium dierum, qui etiam est septem uersuum,

quia omnis diuina laus, Spiritu docente, dirigitur.

 

Nec sunt plures psalmi in septem uersibus perscripti, licet ille Ps. [123, 1] : Nisi quia Dominus erat in nobis, habeat secundum aliquam translationem septem uersus. Tamen secundum usum Romane Ecclesie habet octo, quia ille uersus [Ps. 123, 7] : Anima nostra, etc., diuiditur in duos. Item, [Ps. 92, 1] : Dominus regnauit, decorem indutus est, secundum Hieronymum, restringitur ad sex uersus.

 

H[i]s aptantur non incongrue ille septem sol[l]e[m]nes an[ti]phone, que incipiunt : , que dicuntur tempore Aduentus, septem diebus ante uigiliam natiuitatis Domini. Itaque prima primo, secunda secundo, et sic de aliis, que debent ex[c]itare puri cordis desiderium ad illum superaduentum, qui est plenus ipsorum charismatum diuinorum, per quorum influxum dat quietem rationali creature in seipso. Quod m[y]sterialiter significat Scriptura sacra, dum post perfectionem diuinorum operum ex illa informi materia cui superferebatur Spiritus Domini, quia per sanctam Dei uoluntatem ad perfectionem deducta sunt, secundum ordinem sex dierum, dicit Deum die septimo quieuisse, [Gen. 2, 2].

Vnde Augustinus, super Genesim ad litteram : Restat, inquit, ut intelligamus creature rationali, in qua hominem [et] creauit, in seipso requiem prebuisse, post eius perfectionem, per donum Spiritus Sancti, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris [Rom. 5, 5], ut illuc feramur appetitu desiderii, quo cum peruenerimus, requiescamus, id est nihil amplius requiramus [?]. Sicut enim recte dicitur Deus facere, quicquid ipso in nobis operante fecerimus, ita recte Deus dicitur requiescere, cum eius munere requiescimus. Hec Augustinus.

 

Capitulum sextum decimum :

De significationibus et figuris extremi iudicii.

 

Ceterum, illa creaturarum institutio in senario dierum, requies Dei in die septima, figura et signa fuerunt decursus istius seculi per successionem sex etatum laborantium et septime quiescentium eorum, scilicet de quibus dicitur Apoc. 14, [13] : Amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis; que decurrit cum sexta, a passione Christi usque ad finem mundi. Sed perfectissima et desiderabilissima requies erit in octaua resurrrectionis, interueniente finali iudicio, et quia illud fiet a Domino Iesu Christo, cui dedit Pater iudicium facere [Ioan. 5, 27], et erit omnium operum Christi summa et consummatio.

 

Ideo de modis et symbolis, quibus sacra Scriptura loquitur de illo extremo Dei iudicio, uideamus aliquid, ut circa hoc detur occasio et materia cogitandi.

Significatur primo, iudicis perspicacitas nomine libri, quo omnia cognoscuntur, Ps. [138, 16] : In libro tuo omnes scribentur; sed nomine libri uite, quo omnes electi eterne uite ascripti sunt, Apoc. 20, [12] : Et alius liber apertus est qui est uite.

 

Significatur etiam, rigor et effectus diuine iustitie :

Aliquando quantum ad efficaciam,

aliquando quantum ad uehementiam,

aliquando quantum ad precellentiam.

 

Effica[c]ia diuine iustitie frequenter datur intelligi, per uerba humanas passiones significantia, attributa Deo, per figuram que dicitur antropospatos, id est humana propassio, ut in motu ire ad repellendum omne contrarium. Ira enim est uirtus repellens quod non conuenit; non enim est malum irasci, (sicut dicit Chrysostomus), etiam in hominibus.

Quasi enim, ait Chrysostomus, gladio aciem, ita menti nostre acumen imposuit, ut eo, cum oportet, utamur. Dei ergo ira est omnis inconuentientis expulsio, et omnis repugnantis exterminatio, unde Sap. 5, [21] : Acuet Dominus diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.

 

Hoc dicit, quia omnia elementa concurrent ad penam da[m]natorum.

Terra namque glutiendo, exemplo illorum duorum, Dathan uidelicet et Abiron de quibus dicitur, Num. 16, [31-32], quod dirupta est terra sub pedibus eorum, et aperiens os suum, deuorauit illos cum tabernaculis suis et uniuersa substantia eorum.

Ignis etiam comburendo, Ps. [82, 15] : Sicut ignis qui comburit siluam et sicut flamma comburens montes; ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos..

Aer quoque impellendo, Sap. 5, [24] : Contra illos stabit spiritus uirtutis, et tanquam turbo uenti diuidet illos, etc.

Aqua denique congelando, Iob 24, [19] : Ad nimium calorem transiet ab aquis niuium, et usque ad inferos peccatum illius.

 

Significatur etiam effica[c]ia diuine iustitie, in osten[s]ione furoris ad puniendum omnem excessum, Deut. 32, [22] : Ignis succensus est in furore meo, etc. Hieronymus, De essentia inuisibilitate et immensitate Dei, ait : Irasci dicitur Deus, non anime motu uel qualibet perturbatione, que illi omnino accidere non potest : sed creature delinquenti, id est hominibus impiis, et peccatoribus, iustam dicitur ultionem inferre, hoc est reddere illis quod merentur : et hec est ultio diuina, iste furor eiusdem.

 

Significatur quoque dicta efficacia, in modo zeli ad defen[s]ionem omnis boni. Est enim zelus quedam defen[s]io castitatis generalis, que consistit in moderamine omnium actionum, Prou. 6, [34] : Zelus et furor uiri non parcet in die uindicte. Vel zelus intelligitur, pro defen[s]ione ueritatis quam peccatores impugnant, Sap. 5, [18] : Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.

Significatur denique, in osten[s]ione indignationis ad detestationem omnis mali, Is. 10, [25] : Adhuc paululum modicumque, et consummabitur indignatio mea et furor meus super scelus eorum.

 

Vehementia quoque diuine uindicte significatur, aliquando per res habentes uiolentas actiones :

Vt est ignis, qui consumit et innouat, Soph. 1, [18] : In igne zeli eius deuorabitur omnis terra.

Vt est fulgur, quod est subitum, terrificum, impulsum et uiolentum, Matth. 24, [27] : Sicut fulgur exiit ab oriente et paret usque in occidentem, etc.

Vt est turbo et tempestas, propter turbationem mentium et confusionem animorum, Ier. 23, [19] : Ecce turbo Dominice indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum ueniet. Et, Ier. 25, [32-33] : Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terre. Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terre usque ad summum eius.

 

Precellentia uero diuine operationis in actu iudicii, significatur et datur intelligi signanter, per Diem Domini propter singularitatem dominii. Cum enim, per totum tempus possit rationalis creatura uti libertate arbitrii, tunc solum diuine uoluntati cunctorum subiacebit auda[c]ia, Is. 2, [11-12] : Exaltabitur Dominus solus in die illa. Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur. Et sequitur infra, [Is. 2, 17] : Et incuruabitur omnis sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo uirum, et eleuabitur Dominus solus in die illa.

Item diuine iustitie singularitas significatur, per uentilabrum propter effectum discretionis, Matth. 3, [12] : Cuius uentilabrum in manu eius, et permundabit aream suam, etc.

 

Item significatur, per tempus uisitationis propter perfectam disceptationem et indagationem meritorum, 1 Petr. 5, [6] : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut uos exaltet in tempore uisitationis.

 

Illa uero disceptatio potest intelligi, fienda absque temporis tractu, diuina uirtute, singulorum merita et demerita conscientiis omnium imprimente :

Sic quoque una Saluatoris scriptio in terra, peccata que singulorum latebant conscientiis, reuelabit eis qui mulierem in adul[t]erio deprehensam adduxerant, Ioan. 8, [3 sqq.].

Sic una lingua, loquentes apostoli per uirtutem Spiritus Sancti omnium linguarum differentiam personabant, Act. 2, [3-11].

Sic quoque unus cibus, manna, saporum omnium gratiam, prout cuique erat in desiderio preferebat, Sap. 16, [20-21].

Et una et eadem Christi facies, reprobis apparebit terribilis in iudicio et electis blanda.

 

Item significatur per diem ultionis, Is. 63, [4], propter officium potentifice executionis. Propter quod debet parere formidinem, Ier. 46, [10] : Dies ille Domini Dei e[x]ercituum, dies ultionis, ut sumat uindictam de inimicis suis, etc. Formido debet inducere penitentie sollicitudinem, ideo Is. 61, [1-2] : Spiritus Domini misit me, ut predicarem annum placabilem Domino, quantum ad eos qui in presenti Deum placant per penitentiam; et diem ultionis Deo nostro, quantum ad obstinatos. Sollicitudo generat spem salutis, unde Is. 34, [8] : Dies ultionis, annus retributionis iudicii. S[i]on; Is. 63, [4] : Dies ultionis in corde meo, annus retributionis mee uenit.

Symbolica Theologia (5)

Tertia distinctio :

De Christi passione, cruce et morte, resurrectione, ascensione,

Spiritus Sancti missione, et de finali iudicio.

 

 

Capitulum primum :

De figuris sanguinis Iesu Christi effusi, et aliis figuris.

Quia, per Iesu Christi sanguinem effusum in cruce, Ecclesia edificata est et sanctificata, ideo consideranda sunt m[y]steria, quibus ipsius sacratissimi sanguinis effusio prefigurata est, in Scriptura sacra.

 

Hanc enim sanguinis effusionem significauit :

Sanguis Abel, de terra clamans, Gen. 4, [10], quia contra peccatores iugiter interpellat et protestatur; et sanguis Zacharie, Matth. 23, [35].

Sanguinis aspersio melius loquens quam Abel, Hebr. 12, [24], quia ille uindictam, hic misericordiam clamat et arguit ingratos.

Sanguis, qui refugit operari per ingratitudinem ; Iob 16, [19] : Terra, ne operias sanguinem meum.

Sanguis, qui tinxit Ioseph tunicam polimitam, Gen. 27 [= 37, 31], quia immaculata Christi caro fuit fede maculata alias macerata.

 

Vinum, in quo lauit stolam suam Iudas, Gen. 49, [11], quia mundatiuus est humane nature et restituit innocentiam.

Ideo etiam dicitur sanguis uue, in quo lauatur pallium, eodem capitulo.

Sponsus sanguinum, Ex. 4, [25], quia factus est Christus caput nostrum, et sponsus Ecclesie, per sanguinis dotem.

Sanguis agni anniculi, immaculati, immolandi ad uesperum, Ex. 12, [5-6], quia in cruce factus est sacrificium uespertinum.

Sanguis in postibus et superluminaribus, Ex. 12, [7], quo anime et corpora, fide tincta, custodiuntur ab angelo, querente percutere initia operum.

Nota quod consignatio illa postium et superliminarium, fuit in forma thau : T. Fuit etiam ibi expressa crucis forma, si attendatur quod tinctio superliminaris cacumen crucis, tinctio postium brachia, tinctio liminis (in quo agnus occidebatur) insi[g]nium crucis manifeste representabat, et ideo accessum percussoris arcebat. [Factus est principatus super humerum eius, Is. 9, [6], quia Christus portauit crucem, in quam triumphauit. Misit in renibus meis filias pharetre sue, Thren. 3, [13], quia latus Christi lancea transfixum est.].

 

Aque uerse in sanguinem, Ex. 7, [17], quia per eum concupiscentie sunt represse.

Mare rubrum, Ex. 14 et 15, in quo Eg[y]ptii, id est uitia omnia demergantur.

 

Sanguis, cum quo pontifex semel introibat in Sancta, Ex. 30, [10], quia eius oblatio omnibus sacrificiis legalibus superfertur.

Sanguis uituli, fundendus per altaris circuitum, Leu. 1, [5], quia eo debet cor respersum esse totaliter et omni tempore.

Ad hoc etiam, facit sanguis agni absque macula, super altare fundendus, Leu. 1 et 2.

 

Sanguis turturis et columbe, decurrens super altaris crepidinem, Leu. 1, [14-15], quia Christi castitas et pietas semper debet aspergere affectum cordis.

Sanguis uituli, aspersus septies contra uelum, Leu. 4, [17], quia uniuersaliter abstergit omnem anime cecitatem.

Sanguis, fusus ad basim altaris in introitu tabernaculi, Leu. 4, [7], quia radicari debet in corde, et principium esse deuotionis.

Sanguis uituli, in tincto digito pontificis aspersus septies, et positus in cornibus altaris, Leu. 4, [17-18], quia dono summi pontificis Christi in cruce pendentis, et uirtute sanguinis ipsius aspersi, per fidem et deuotionem, primo per totam animam, et post per anime cornua, id est per animam in fortitudine castitatis collocatam.

Ipsius, inquam, Christi distributiuo dono, (uelut digito), sunt desideria sanctificata et consecrata.

 

Ad hanc significationem concurrit :

Sanguis hirci immaculati, Leu. 4, [23].

Sanguis duorum turturum aut pullorum colombe, aspersus in pariete altaris et fluens ad fundamentum, Leu. 5, [7-9], quia per commemorationem pietatis affectuum et fecunditatis sacrorum crucifixi operum, positam in memoria, anima statim stillat la[c]rimas deuotionis et transformationis ad fundamentum cordis.

Sanguis uituli et arietis immolatorum ab Aaron, pro peccato et in holocaustum, Leu. 6 [= 16, 3], quia solus Christus, unicus et summus pontifex, suo sanguine potest expiare multi[tudinis] peccata, et Deum placare.

Sanguis uituli oblatus Aaron et filiis, in quo tingens digitum tetigit cornua altaris, Leu. 3 [= 4, 18], quia, in fide et deuotione huius sanguinis, sacerdotes omnes, tam maiores quam minores, uirtutes et sanctificationes hauriunt ecclesiasticis sacramentis.

Sanguis agni mundans leprosos, Leu. 14, [1-7], quia Christi sanguis emundat omnem peccati differentiam.

Sanguis uituli aspersus, digito septies contra propitiatorium ad orientem, semel in anno, Leu. 16, [14.34], quia unica sanguinis Iesu Christi aspersio et sola operatur, et propitiationem peccatorum, et illuminationem omnium ueritatum salutarium.

Sanguis uituli et hirci, fusus super cornua altaris per g[y]rum; sparsusque digito septies, Leu. 16, [18-19], quia ipso sanguine, per fidem et deuotionem, cordibus circumfuso fit, tam anime quam Ecclesie uniuersalis protectio, et satisfactio et a[d]securatio.

 

Ipse est sanguis, in quo est anima omnis carnis, Leu. 17, [14],  quia ab eo est uniuersa salus hominis.

Ipse est sanguis, in quo est anime sedes, Deut. 12, [23],  quia in Christi sanguine est et dignitas et requies animarum.

Ipse est sanguis uacce rufe sine macula, aspersus ad expiationem omnium immundorum, Num. 19, [2], quia charitate illius flammantis anime et tincte carnis, tanquam uacce rufe ab omni macula aliene, fit purgatio omnium peccatorum.

Hic est sanguis duodecim uitulorum, aspersus in populum et in librum legis, et in tabernaculum et in omnia uasa ministerii, Ex. 25 [= 24, 4-8] et Hebr. 9, [19.21], quia propter Dei populum fusus est, ad duodecim fructus ligni uite, [Apoc. 21, 2], a[d]sequendos, cuius deuotione ac fide, sacre Scripture intellectus aperitur in Ecclesia, et sacrorum uasorum, id est hierarchicorum ministrorum ministriarum disponuntur, et aperiuntur m[y]steria sacramentorum.

Hic est sanguis federis a Deo missi, Hebr. 9, [20], cuius uirtute, mediante fide et deuotione, Deo copulamur et consiliamur.

Hic est sanguis noui et eterni testamenti, Matth. 26, [28], cuius efficacia renouamur et confirmamur in intellectu et affectu.

Hic est sanguis, quo uestis qua uestitum est Verbum Dei aspersa est, Apoc. 19, [13], ad cuius imitationem omnia expensa nostra debent mortificationem sapere et monstrare, et in omnibus cogitationibus, lo[c]utionibus et actionibus, eius debemus rubore fulgere, 4 Esdr. [7, 28-30.55] : Reuelabitur filius meus [I]esus cum his qui cum eo iocundabuntur qui relecti sunt annis quadringentis. Et post annos hos, morietur filius meus Christus, et omnes qui spiramentum habent homines. Et conuertetur seculum. Quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt.

 

Capitulum secundum :

De m[y]steriis crucis Christi.

Set, quia ipsius sanguinis effusio in cruce et per crucem facta est, a[d]nectenda sunt ipsius uiuifice crucis m[y]steria.

Ipsa enim est lignum uite, Gen. 2, [9], uitam reparans et a morte preseruans.

Ipsa, ar[c]a Noe, Gen. 6, [18], a Gehenne diluuio saluans.

Ipsa, ramus oliue, Gen. 8, [11], pacatam iram Dei nuntians.

Ipsa, ar[c]us nubium, Gen. 9, [13], diuini federis pacta rememorans.

Ipsa,ligna sacrificii Abra[h]e Isaac humeris baiulata, Gen. 22, [6].

Ipsa, scala Iacob celi aditum prestans, Gen. 28, [12].

Ipsa, baculus Iacob, Gen. 32, [10], nostram imbecillitatem sustentans.

Ipsa, lectus Iacob, Gen. 48, [2], in omni pressura quietem parans : Confortatus sedit in lectulo, etc.; et cap. 50 alias 49, [32] : Collegit pedes suos super lectulum, et obiit.

Ipsa, [plaustra] Ioseph, Gen. 45, [21.27].

 

Virga Moysi, Ex. 7, [8 sqq.], prestigia destruens et demonum machinamenta detegens et eneruans.

Ipsa, uirga Aaron diuinum beneplacitum indicans, Num. 17, [5-8].

Ipsa, lignum amaras aquas, id est aduersitatum amaritudines dulcorans, Ex. 16, [23].

Ipsa, palus serpentis enei omnes uenenosas suggestiones sanans, Num. 21, [9].

Ipsa, uectis ferens botrum insigne terre promissionis indicium, Num. 13, [24], assumptum ex terrarum circuitu mansionum.

Ipsa, cl[y]peus Iosue, eiusdem 8, [18], in qua aduersariorum expiuntur tela, et uires hostium eneruantur.

Ipsa, funis coccineus, qua fideles anime conseruande ab exterminio consignantur, Ios. 2, [18].

Ipsa, palma De[b]bore, Iud. 4, [5], in qua omnium hostium uictoria celebratur.

Ipsa, clauus Iahel, Iud. 4, [21-22], in quo Sisaram, id est diaboli uirtus conteritur.

Ipsa, torcular Gedeonis, Iud. 6, [11], in qua purgantur meritorum firmenta.

Ipsa est plaustrum Philist[h]iim circumducens ar[c]am federis Domini, 1 Reg. 5, [8 sqq.], qua incrudeli flagellantur.

Ipsa, baculus Dauid, 1 Reg. 17, [40], in quo Goliath, id est diabolus expugnatur.

Ipsa, uirga Ionathe, 1 Reg. 14, [27], per quam gustata diuina suauitas spiritualem reparat uisum.

 

Ipsa, postes oliuarum, 1 Reg. 6 [= 3 Reg. 6, 31], Ecclesiam pietate decorans.

Ipsa, templi ostium ingressum celestem reserans, 3 Reg. 7, [50].

Ipsa, duo ligna Sarept[h]ane, 4 Reg. 17 [= 3 Reg. 17, 10-12], spiritualem uitam sustentans; ad litteram, duo ligna crucem formant. Hec colliguntur, ut in eis farine modicum, caro scilicet dominica, decoquatur.

 

Ipsa, thau in frontibus, Ez. 9, [4], animas sanctas consignans.

Ipsa, uirga Assueri, [E]sth. 15, [15], signum diuine clementie.

Ipsa, signum Dei uiui, Apoc. 7, [2], filios gratie a filiis ire distinguens.

 

Capitulum tertium :

De forma crucis, significata in libro nature, per quemlibet quaternarium laudabilem, ubi et de tetragram[m]aton.

Et, quia crucis + signum et figura tetrangula est, ideo quilibet quaternarius laudabilis c[h]arac[t]erizat nobis, crucis m[y]sterium. Quaternarius, dico, consideratus, tam in libro nature, quam in libro Scripture.

In libro quidem nature, possumus figuram crucis assumere, et eius tetragonum commendare :

Per nomen Dei uenerabilissimum et ineffabile tetragram[m]aton. Loquor enim nunc de ipso, non ut tale est, non ut de ipso Scriptura loquitur, de quo aliquid supra dictum est, cum ageretur de Vnitate et Trinitate diuina.

Ipse enim littere quattuor sacri nominis in forma crucis descripte. Vt Iot[h] sit suprema et Vau infima; He uero, tam dextera quam sinistra euidenter exprimunt Trinitatis inuocationem, quam exprimimus in consignatione, qua nos munimus signaculo sancte crucis dicentes : In nomine Patris extendentes manum ad caput, et Filii declinantes manum ad pectus, et Spiritus Sancti trahentes manum ab humero sinistro ad dextrum. Sicut enim supra dictum est : Ioth signat Patrem, Vau Filium, sed He Spiritum Sanctum.

 

Similis figuratio et imaginatio potest :

In quattuor quadris celi, in quattuor partibus orbis,

in quattuor temporibus anni, in quadruplo quadrante diei.

 

Humani quoque corporis dispositio, crucis formam euidenter ostendit, si altum capitis et profundum pedum et extensionem attendimus brachiorum.

Hoc etiam ipsius corporis partes insinuant, scilicet : quattuor humores, quattuor elementa, quattuor membra radicalia, quattuor qualitates et quattuor complexiones.

Hoc etiam aduerti potest in tota machina mundiali, quantum ad : quattuor causas, quattuor qualitates primarias, quattuor partes periodales, scilicet initium, augmentum, declinationem et defectum, quattuor partes dimensionales, que sunt longitudo, latitudo, sublimitas et profundum.

Omnes etiam numerorum species, ex quaternis partibus congreg[a]te seu generate, que in figura crucis describi possunt.

Notabile, sequens non est de textu. Innocentius, lib. de Sacrificiis : M[y]sterium, quod in quattuor litteris auri lamina continebat, in quattuor partibus forma crucis explicuit, et ideo signo crucis auri lamina cessit, quam legalis pontifex gerebat in fronte [Ex. 28, 38], pontifex euangelicus crucem gerit in pectore.

 

Capitulum quartum :

De forma crucis significata in libro Scripture.

Set, et in libro Scripture inueniuntur quaternitates et tetragoni multiplices, crucis m[y]steria commendantes. Omne enim quod Scriptura introducit artificialum quadrangulum, potest ad crucis m[y]sterium trahi, et ex proprietatibus, et usibus uel effectibus eorum potest crucis rationabiliter m[y]sterium predicari, ut uerbi gratia :

Ar[c]a federis quadrangula de qua, Ex. 25, [10], fieri preceptum fuit de imputribilibus lignis, scilicet de lignis se[t]im, signat incorruptionis effectum, per crucis lignum. Iterum, ipsa ar[c]a, (sicut dicit Apostolus), Hebr. 9, [4], continebat tabulas testamenti, manna et uirgam Aaron, et ipsa crux efficit in anima diuine cognitionis splendorem, suauitatis dulcedinem et uirtutis rectitudinem.

Tabernaculum, Ex. 26, [1 sqq.], suo tetragono, signat cultum Dei per uirtutem crucis, per quattuor mundi [******ta] dilatandum.

Propitiatorium quadrangulum, Ex. 25, [17 sqq.], remissionem offense et placa[t]ionem indignationis Dei signat obtineri per crucem.

Mensa propositionis quadrangula, Ex. 25, [23-30], signat celestis pabuli iugem copiam in cruce.

Altare, quia in cruce offertur Deo acceptabilis hostia, Ex. 27, [1 sqq.].

Velum quadrangulum, profunda signat et latentia crucis m[y]steria, Ex. 19 [= 26, 31 sqq.].

Rationale quadrangulum; crux est in pectore pontificis, dirigens ueritatis m[y]steria et iudi[c]ia equitatis, Ex. 39, [8-19].

Expansio alarum Cherubin super propitiatorium, Ex. 25, [18-22], et expansio alarum Seraphin, Is. 6, [2-3], clamantium alter ad alterum, extensionem manuum Christi in cruce signant ad propitiandum, ad impetrandum, ad protegendum.

Quattuor colores in pannis tabernaculi, Ex. 26, [1], signant quattuor efficacias uirtuosas dominice crucis, et tam per fidem credite, quam per imitationem baiulate, ut :

In b[y]sso intelligatur puritatis candor,

in h[y]acintho celestis Sapientie fulgor,

in purpura constantie et tolerantie passionum uigor,

et in cocco bis tincto charitatis feruor.

 

Quattuor operimenta tabernaculi, Ex. 26, [11.14], crucem significant a quattuor generibus temptationum protegentem, iuxta illud Ps. [90, 1.5.6] : Qui habitat in adiutorio Altissimi, etc.

Non timebis a timore nocturno, que est temptatio leuis et occulta.

Non timebis a sagitta uolante in die, que est temptatio leuis et manifesta.

Non timebis a negotio perambulante in tenebris, que est temptatio grauis et occulta.

Neque a demonio meridiano, que est temptatio grauis et manifesta.

 

Ipsa crux fuit, que ad sui ipsius predicationem, quattuor euangelistas in quattuor mundi partes distribuit, in uarietate facierum et unitate intentionum, significata per quattuor animalia, Ez. 1, [5-14].

Ad hoc idem faciunt quattuor rote, ibidem [15-21], quibus crucis predicatio fuit celeriter delata.

Item quattuor uenti, Zach. 6, [5], et quattuor equi, ibidem [1-8].

Quattuor equi, Zach. [6, 1-8] et Apoc. 19 [= 6, 2-8], dant intelligi ipsius crucis delate defen[s]ionis audaciam per apostolos.

Quattuor animalia circa sedem Agni, Apoc. 6 [= 5, 6 sqq.], describunt, quia eius ecclesiastici prelati per crucem se iuuant et communicant.

 

Ciuitas, per quam figuratur beata patria, in quadro posita est, quia omnes in ea congregandi, scilicet beneficio crucis.

Quattuor flumina paradisi, Gen. 2, [10], designant quattuor Scripture sacre intellectus, per crucem aperiri.

Quattuor cornua et quattuor fabri, quibus uentilantur Iuda et Israel et [I]erusalem, quattuor crucis cornua sunt, quibus omnium malorum potentia eneruatur, Zach. 1, [18.20.21]. Ex quattuor crucis cornibus spirant quattuor aromatice species, quibus conficiebatur th[y]miama, et quattuor electissime species, e quibus fiebat oleum unctionis, Ex. 30, [23-25.34-35], spirituales scilicet uirtutum fragrantie, deuotione et suauitate, animam afficientes et sanctificantes.

 

Quattuor uirtutes principales :

In ar[t]e crucis prudentia, que percussit superbum.

In dextro cornu fortitudo, infernum concutiens.

In sinistro temperantia modificans.

In pede uelut fundamento iustitia, cuncta lustrans et saluans.

 

Capitulum quintum :

Quomodo crux Christi figuratur nomine signi.

Et, quia ipsa crux uocatur a crucifixo diuino Iesu Christo, signum filii hominis quod in celo apparebit, tempore iudicii, Matth. 24, [30], ideo Scriptura sacra, sub nomine signi, figuras eius multimodas introducit, uidelicet :

Signum sanguinis, super postes filiorum Israel prohibens exterminium, Ex. 12, [13] : Erit sanguis uobis in signum in edibus in quibus, etc.

Signum in manu, et moninentum ante o[c]ulos; et ut lex Domini semper sit in ore, Ex. 13, [9], quia crux Christi debet in opere, in intentione et in ore portari.

Signum rubeum Ra[h]ab meretricis fidelis, Ios 2, [17-18], defendens ab incursu hostium. Erimus innoxii a iuramento, si non fuerit signum funiculus iste coccineus.

Signum federis inter Deum et terram, conseruans pactum initum, Gen. 7 [= 9, 16].

Signum positum in [C]ain, ne interficeretur, Gen. 4, [15].

Signum thau, a morte liberans, Ez. 9, [6].

Signum amoris super cor sponse, a uanite sequestrans, Cant. [8, 6].

Signum leuatum in nationibus, et signum populorum protegens dimicantes, Is. 11, [10.12].

Signum Dei uiui, in conuersatione deificans, Apoc. 7, [6].

Signum in libro sacre Scripture positum, claudens et reuelans m[y]steria, Dan. 12, [4] et Is. 29, [11], et Apoc. 5, [2]. Venerabilis Beda : Non nisi tali morte uoluit consummari, qua regie potestatis indicium (quo fidelium frons armaretur) emineret? Sed solum crucis expectandum est uexillum, cuius figura et celer[r]imo dextere motu, qua maligni hostis temptamenta depingi et ipsa nihilominus figura monarchie singularis potuisset typus haberi. Quomodo triumphum crucis exponens, Apostolus ait : In nomine Iesu omne flectatur, etc., [Phil. 2, 10].

Hoc est enim, quod eiusdem crucis cacumina celos tendunt, ima petunt inferos, cornua terram tegunt.

 

Capitulum sextum :

De Domini nostri Iesu Christi quiete, per mortem.

Et, quoniam in ipsa cruce fuit labor, qui terminari debuit ad quietem, ideo quieuit Dominus Iesus, cui quies fuit illa uenerenda dormitio, qua sabbato iacuit caro gloriosissima in sepulchro, et anima fuit apud patres in lumbo.

Est igitur sabbatum, quod illam quietem exercuit, scilicet ipsum quod dominicam diem resurrectionis precessit, de quo dicitur, Matth. 28, [1] : Vespere autem sabbati que lucescit in prima sabbati, etc.; Ioan. ultimo [= 19, 31] : Iudei ergo, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, etc.

Est et sabbatum, quod eandem requiem figurauit et hoc multiplex, uidelicet : Dies septima in qua requieuit Deus ab omni opere quod patrarat, [Gen. 2, 2], quia hic ab omni labore passionis. Sabbatum sanctum memoriale et sabbatum sancte requietionis, Leu. 23, [3]. Nunquam enim, a memoria debet excidere, in quo beate et sempiterne quietis felicitas figuratur.

Ille fuit sopor, quem immisit Dominus in Adam, Gen. 2, [21], plenus reuelationibus et diuinis splendoribus. [Notandum].

Ille fuit sabbatum ad quod sequitur sabbatum quietis eterne, Is. ultimo [= 66, 23] : Erit sabbatum ex sabbato. Illud sabbatum secundo primum, Luc. 6, [1], quia primo primum fuit illud, quo quieuit Deus post opus creationis, sed in isto requieuit post opus reparationis, quod tum primitatem habet, quia Christus est primogenitus mortuorum [Col. 1, 18], uel quia in eo, primo data est animabus patrum quies diuine uisionis. In eo, discipuli uellentes spicas et manibus confricantes [Luc. 6, 1] suam consolabantur esuriem, quia ex Scripturis intellectum querentes eo consolabantur, implendo operibus quod intellectu carpebant.

Illa fuit dormitio pacifica, quies nunquam de cetero perturbanda, de qua Ps. [4, 9] : In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Augustinus, lib. 9, Confessionum : O in pace ! O in idipsum ! O qui dixit : Obdormiam et somn[u]m capiam! Quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo qui scriptus est : Absorbata est mors in uictoria, [1 Cor. 15, 54]. Et tu es in idipsum ualde qui non mutaris, et in te requies obliuiscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum. Hec Augustinus.

Ille fuit somnus ad resurrectionem gloriosam terminatus, Ps. [3, 6] : Dormiui, et somnum cepi, et exurrexi. In quo somnio caro requieuit in spe, Ps. [15, 1] : Conserua me, Domine, etc., et infra [9] : Letatum est cor meum, et exultauit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe, propter certitudinem future resurrectionis, die tertio ipsius Christi, et die iudicii membrorum eius.

In illa requie ab[s]or[p]ta est omnis iniquitas, quia a facie malitie collectus est iustus, Is. 57, [1-2], et ideo sequitur : Veniat pax, et requiescat in cubili suo, Christus scilicet in sepulc[h]ro,qui ambulauit in directione sua.

Illa fuit accubatio leonis de tartaro triumphantis, et asportantis in predam animam, de quo, Gen. 49, [9] : Ad predam, ascendisti. Requiescens accubuisti ut leo, et quasi leena, dicitur de Iuda..

Illa requies Beniamin, habitantis confidenter, et tota die in t[h]alamo quiescentis, Deut. 33, [12] : Et Beniamin, amantissimus Domini habitabit confidenter tota die in eo tota die; quasi in t[h]alamo morabitur et inter humeros illius requiescet ; quia et anima illa iam quiescebat in gloria, et de corporis suscitatione nulla[t]enus formidabat. Et ideo ibi fuit Beniamin in mentis excessu, sicut dicitur in Ps. [67, 28], quia, toto illo triduo, anima beatissima fuit in beatitudinis comprehensione, sicut et a sue creationis principio constituta.

 

Capitulum septimum :

De Domini nostri Iesu Christi resurrectione, tertia die facta, et eius figuris.

Sicut so[m]nus terminatur ad uigiliam, ita mors Domini nostri Iesu Christi et quies illa tridui ad resurrectionem terminum habuit, que in Scriptura, per diuersos hominum status et euentus, et in natura, per diuersas proprietates, prefigurata inuenitur.

Christi ergo resurgentis figuram gessit :

Samson, Iud. 16, [3] : Dormiuit Samson usque ad noctis medium; et mane consurgens apprehendit ambas fores porte cum postibus suis et sera, imponensque humeris portauit ad uerticem montis, qui respicit [H]ebron; in quo figuratur Christi potestas, non solum ad resumptionem proprii corporis, sed etiam destruenda claustra inferni, et ad subuertendas potentias diaboli. Vnde Gregorius : Samson, nocte media non solum exiit, sed etiam portas tulit, quia uidelicet Redemptor noster ante lucem surgens, non solum liber de inferno exiit, sed etiam inferni claustra destruxit. Portas tulit, et montis uerticem subiit, quia resurgendo claustra inferni abstulit, et abscondendo celorum regna penetrauit. Supradictum de pace ideo.

Ionam etiam prophetam figuram gessisse Saluatoris, qui triduo iacuit in sepulchro et tertio resurrexit, sicut Ionas tribus diebus fuit in uentre ceti, et tertio euomitus, ipse Saluator declarat, Matth. 12, [40].

Iud[a] quoque patriarcha, Christi resurgentis quodammodo tulit imaginem, cum de ipso dictum est, Gen. 49, [9] : Catulus leonis Iud[a]. Quis suscitabit eum [?]. Christus enim significatus est in catulo leonis, qui natus tribus diebus et noctibus dormire dicitur, et tertia die uoce patris et rugitu tremefacto loco, in quo iacet, ex[c]itatur. Sic Christus, qui puer natus fuit nobis, per mortem triduo in sepulc[h]ro quieuit, et die tertia terre motu consequente surrexit. Et, quia id sua potestate peregit, ideo dicitur : Quis suscitabit eum [?], quasi nullus nisi ipse qui dixit : Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam, Ioan. 10, [18]. Ideo Apoc. 5, [5] : Ecce uicit leo de tribu Iuda, etc.

 

[De figuris resurrectionis Christi in compe[dio] ibi plura dicuntur.

Sic ursa dicitur fetus suos informes, die tertio lambendo formare.

Sic pe[l]icanus pullos suos serpentino ueneno peremtos, die tertio proprio sanguine curat et sanat.

Sic [p]henix unica auis Arabie, postquam semetipsam in aromaticis lignis congregatis et alarum afflatione succensis, comburit :

Prima die, de suis cineribus nascitur, quid paruus uermiculus quasi brutus.

Secunda, producit alas.

Tertia, iam auis perfecta ad amenissimum montem transuolat.

Ita Christus in paradisum cum animabus sanctorum patrum ascendit.

Sic denique panthera, animal pulchrum et uarium, postquam refecta est, aromaticis et odoriferis herbis, dormire debet biduo, et die tertia ex[c]itatur, tantum odorem ex ore suo respirans, et clamans, quia omnia animalia uocem eius audientia ad eam conueniunt ipsius odoris fragrantia delectata, excepto dra[c]one, qui uocem et odorem panthere ferre non preualens, fugit et latitat in cauernis.

Manifesta figura est, quod Christus post triduum resuscitatus, et uirtutum omnium odore refertus apostolos, et per apostolos ceteros fidelium traxit ad seipsum, sicut ipse dixit, Ioan. 12, [32] : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Vnde in Cant. 1 cap. [3], uox est fidelium : Trahe me, post te in odorem curremus unguentorum tuorum. Propter hoc dicitur, Os. 6, [3] : Viuificabit nos post duos dies; et in die tertia suscitabit nos, et uiuemus in conspectu eius. Sciemus, consequemurque ut cognoscamus Dominum.

 

Hoc quoque m[y]sterium Scriptura sacra multipliciter prefigurauit in uetere testamento, in quo inuenitur dies tertia, multis priuilegiis insignata :

Et primo, in die tertia, facta fuit terre nascentium prima productio, Gen. 1, [12] : Protulit terra herbam uirentem, et afferentem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum. Reuiruit enim, in Christo humana natura, que quasi per passionem aruerat, iuxta illud Ps. [21, 16] : Aruit tanquam testa uirtus mea, etc. Vnde resurgens, dixit [Ps. 27, 7] : Refloruit caro mea. Et nos possumus dicere [Ps. 66, 7], quod terra nostra dedit fructum suum.

 

Item, pincerna Pharaonis uidit uitem, in qua erant tres propagines, etc., Gen. 40, [12-13], cui dixit Ioseph : Tres adhuc dies sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum. Vitis enim, habens tres propagines, Christus est habens tres naturas, uidelicet corporalem, spiritualem et diuinam. Hic, die tertia resurgens, in gradum pristinum restitutus est, quia humana natura, in eo, restituta est ad pristinam dignitatem, ad impassibilitatem scilicet, que collata fuerat homini, in primo die sue conditionis.

 

Item, die tertia, aduentum populi in montem Sina[i]. Se, primo, Deus manifestauit plebi sicut scriptum, Ex. 19, [10-11] : Dixit Dominus Moysi : Vade, et sanctifica populum hodie, et cras, lauentque uestimenta sua, et sint parati in diem tertium; in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem S[i]nai. In quo significatur, quod Christus, in sua resurrectione, manifestauit seipsum in monte Galilee apostolis, sicut constituerat illis Iesus, Matth. 28, [16]; et ostendit humanam naturam, que tribus diebus latuerat, anima in inferno et corpus in sepulc[h]ro.

 

Ex quibus potest colligi quod, die tertia resurrectionis, humana natura in Christo fuit :

Decorata per fecunditatem germinationis.

Exaltata per dignitatem impassibilitatis.

Recon[c]iliata per sacrificium precedentis passionis.

Et manifestata per aspectum uisionis.

 

Ipse quoque Dominus noster, Iesus Christus, diem tertiam illustrauit miraculo, dum die tertia nuptie facte sunt in [C]ana Galilee, in quibus aquam conuertit in uinum, Ioan. 2, [1 sqq.], et resurgens tristitiam uertit in gaudium, iuxta illud Ps. [29, 12] : Conuertisti planctum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, passibile corpus, et circumdedisti me letitia gloriose reformationis. Ipse, post triduum sufferentie turbarum, fecit miraculum de refectione et multiplicatione panum et piscium, Marc. 8, [1 sqq.], sic et post resurrectionem, refecit discipulos ad mare T[i]beriadis, Ioan. 21, [1 sqq.], pane et pisce; et cum comedisset sumens reliquias, dedit eis, Luc. 24, [42].

Hoc idem significauit, quando soluendum per passionem sui corporis templum, post triduum reedificaturum se esse predixit, Ioan. 2, [21-22]. Hoc ipsum, ipse predicendo turbationi discipulorum, prouidit, Matth. 17 [= 20, 18-19] : Ecce ascendimus [I]erosol[y]mam, etc., et post : Et die tertia resurget.

Ex quibus, patet diem tertiam resurrectionis dominice fuisse diem iocunditatis, refectionis, perfecte reparationis, plene consolationis.

De hac die, Ps. 117, [24] : Hec dies quam fecit Dominus; exultemus, et letemur in ea. Demonstratur tanquam dies :

Singularis precellentie, Is. 8 [= 4, 2] : In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, etc.

Hec dies : Principalis significantie. Significat enim resurrectionem generalem, unde 4. Reg. 6 [= 7, 9] : Dies boni nuntii est; quam fecit Dominus, Ps. 117, [24].

Specialis sanctitatis letitie et reuerentie; ideo Neh. 8, [9] : Dies sanctificatus est Domino Deo nostro, etc. Exultemus et letemur in ea. [Ps. 117, 24]. Sed debet esse letitia sancta, iuxta illud Iudith 16, [24] : Erat populus iocundus secundum faciem sanctorum. Alioquin competit illud Neh. 13, [17] : Que est hec res mala quam uos facitis, et pro[f]anatis diem sabbati [?]. Igitur hac die letari competit, secundum faciem sanctorum, id est cum honestate et modestia, et operibus pietatis, iuxta illud 2 Esdr. 8, [10] : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non preparauerunt sibi; quia sanctus dies Domini est, et nolite contristari; gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. Alibi legitur : Sanctus enim est hic dies Domini, et nolite mesti esse. Dominus enim clarificabit nos.

 

[Capitulum octavum] :

Hec clarificatio est tempore resurrectionis generalis expectanda, cuius ponit Beatus Ambrosius, in lib. de Excessu, fratris sui persuasionem et m[y]stica s[y]mbola his uerbis. De argumentis generalis resurrectionis : Tribus euidentius colligitur resurrectionis fides, ualet ratione, uniuersitatis exemplo, testimonio rei geste; quia plurimi resurrexerunt.

Ratio euidens, quia cum omnis uite nostre usus in corporis animeque consortio sit, resurrectio autem, aut boni actus premium habeat, aut penam improbi; necesse est corpus resurgere, cuius actus ex[penditur].

Propemodum absurdum uidetur, ut solus atteratur, qui non solus errauit; aut solus gloriam referat, qui non solus glorie militauit. Plena, (ni fallor), et iusta ratio : sed ego rationem a Christo non exigo. Resurrectio omnibus attributa est : sed ideo difficile creditur, quia supra nostrum meritum, Dei munus est.

Prima igitur resurrectionis fides, usus est mundi, rerumque status omnium, generationum series, successionum uices, obitus ortusque signorum, diei et noctis occasus, eorumque [qu]otidie tanquam rediuiua successio.

Quid miraris si homines, (quos acceperat), terra restituet; cum seminum corpora quecumque susceperit, uiuificet, erigat, uestiat, muniat, atque defendat [?]. An de reparandis arboribus diuina est prouidentia, de hominibus nulla cura! Et qui ea que ad usus hominum dedit, perire non passus est; hominem perire patietur, quem ad imaginem suam fecit [?]. Hic ponatur exemplum de [ph]enice aue Arabie, de qua supra.

 

Capitulum nonum :

De Ascen[s]ione, et eius signis, et effectibus, secundum quindecim gradus.

Sicut dicit Augustinus, in sermone de Ascen[s]ione : Resurrectio Christi spes nostra est, quia sicut Christus resurrexit, ita et nos per eum resurrecturos confidimus. Sed ascensio eius glorificatio nostra est. Accepit enim celestis glorie pro nobis possessionem quasi procuratorio nomine. Vnde Am. 9, [6] : Qui edificat in celo ascen[s]ionem suam, et fasciculum suum super terram fundauit, quia dum celum ascendit et sedens ad Patris dexteram hierarchiam celestem sua presentia letificauit, ad illam beatitudinem hierarchiam ecclesiasticam preparauit. Ibi enim Christi excellentia conspicitur, hic suscipitur efficacia. Vnde fecit nobis de seipso ascen[s]ionis scalam, qui per diuinitatem ascendit celum et per humanitatem attingit terram, ut uerum sit illud, Sap. 8, [1] : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter, et in Ioan. 1 cap., [51] :Videbitis, ait, angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Vocans angelos, angelice puritatis et humilitatis sectatores. Hec est scala, de qua Gen. 28, [12-13], uidit Iacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens celum; angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam; et Dominum innixum scale. Si scala est, gradus habet; hos in quindenario numero, tam natura quam Scriptura, quam et gratia symbolice commendat.

 

Natura quidem in quindecim mundanis orbibus, de quibus dictum est supra, ubi actum est de c[h]aracteribus s[y]mbolicis. Nam in ascensu celi, secundum motum primum, in quindecim gradibus hora una.

Scriptura uero in quindecim canticis graduum, qui in psalterio continentur, a Ps. II9 usque ad Ps. 133 inclusiue. Et quia huius numeri progressio naturalis in centum uigenti summam excrescit, ideo Spiritus Sanctus, in die Pentecostes adueniens in centum uigenti credentium multitudinem, hunc numerum aptum suo superaduentui designauit.

Gratia denique horum graduum in quindenario commendat m[y]sterium, dum per e[x]ercitium septem uirtutum et octo beatitudinum in uia, ad beatitudinem celestis patrie peruenitur.

 

Possunt quoque quindecim gradus, ad presens ex Scripturis de Ascensione uario modo loquentibus elici, secundum quos Christus ascen[s]ionem suam et Ecclesie, que corpus eius est, in celo edificauit :

Quorum quinque pertinet ad restaurationem, decoris ciuitatis superne,

quinque ad reparationem, habilitatis capacitatis humane,

et iterum quinque ad refrenationem, t[y]rannidis diabolice.

 

[Restauratio]. Restaurauit enim pulchritudinem illius superne ciuitatis multis modis :

Primo, patefaciendo ingressum, Mich. 2, [13] : Ascendit pandens iter ante eos; et infra : Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.

Secundo, reintegrando numerum, Ps. [67, 18] : Currus Dei decem milibus multiplex, millia letantium, scilicet angelorum; et sequitur : Ascendisti in altum, cepisti captiuitatem. Hoc respicit eos, quos de humano genere secum adduxit, et adducet.

Tertio, cumulando solatium, Ps. [46, 6] : Ascendit Deus in iubilatione et Dominus in uoce tube, quia sicut uictor.

Quarto, sublimando imperium, Ps. [67, 34] : Psallite Domino, qui ascendit super celum celi, ad orientem; et post [36] : Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel ipse dabit uirtutem et fortitudinem plebi sue. Benedictus Deus.

Quinto, deriuando in fluxum, Eph. 4, [10] : Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes celos, ut adimpleret omnia.

 

[Renouatio]. Renouauit etiam, et reparauit humane capacitatis habilitatem, que est per habitus uirtutum et gratie, per quos homo fit habilis ad beatitudinem, et quorum nobis Deus in seipso ostendit formam et exemplum.

Et primo, per sanctitatem pudicitie, Is. 11, [1] : Egredietur uirga de radice Iesse et flos, etc. Et per hoc, ordinatur homo ad se. Hanc singularitatem habuit Christus.

Secundo, per sinceritatem innocentie, per quam homo ordinatur ad proximum, Ps. [23, 3] : Quis ascendet in montem Domini [?], etc., usque : Innocens manibus, etc. Et Christus est, qui peccatum non fecit, etc., 1 Petr. 3 [= 2, 22].

Tertio, per sublimitatem confidentie, per quam homo ordinatur ad Deum. In cuius designatione dicitur, Gen. 46, [29] : Iuncto Ioseph curru suo, ascendit obuiam patri ad eumdem locum. Currus est desiderium, quo uectus Christus, dum desiderauit humano generi conquirere celestis beatitudinis regnum. Ascendit patri obuiam, et sedit ad dexteram eius, id est in equalitate maiestatis.

Quarto, per suauitatem beniuolentie, que ordinat hominem ad prosequendum omne bonum, quod designatur, in Cant. 3, [9-10] : Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, id est [I]erusalem celestem, super quam residet et quam portat. Hec habet reclinatorium aureum propter sempiternitatem uite; columnas argenteas propter serenitatem sapientie; ascensum purpureum propter suauitatem beniuolentie, et hoc notatur cum subdit : Media charitate constrauit. Sine hac enim nullus ascendit, unde Iob 36, [32-33] : In manibus abscondit lucem, et precipit ei ut rursus adueniat. Annuntiat de ea amico suo, quod possessio illius sit, et ad eam possit ascendere.

Quinto, per stabilitatem perseuerantie, qua ordinatur homo ad perferendum omne malum. Hanc designat nobis Scriptura sacra, Eccli. 46, [11], loquens de Cale[b] : Dedit Dominus Cale[b] fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi uirtus, ut ascenderet in excelsum terre locum, et semen ipsius obtinuit hereditatem. Cale[b], quasi cor aut quasi omne cor, signat uirum cordatum, fortem et ualidum, ad omnia aduersa perferenda; per que transiens, Dominus Iesus ascendit [in] excelsum locum, terre uiuentium, [Ps. 141, 6], et nobis eadem uia ascendendum esse declarauit.

 

[Refrenatio]. Refrenauit denique et repressit diabolice crudelitatis t[y]rannidem:

Primo, per humilitatem condescendentie.

Hunc gradum constituit Christus in sua incarnatione, per quam diabolicas conculcauit superbias, Ps. [17, 10-11] : Inclinaut celos, et descendit.

Tunc celos inclinauit, quando terrenis celestia copulauit,

quando descendit summum ad imum,

Deus ad limum, Dominus ad seruum,

plenum ad uacuum, spiritus ad carnem,

impassibilis ad passibilitatem, immortalis ad mortalitatem.

Et per hoc caligo, id est diabolus,sub pedibus eius, id est ab eo suppeditatus est. Et ideo ascendit super Cherubin, quia [Luc. 18, 13], qui se humiliat, exaltabitur. Humiliauit ergo Christus seipsum, propter quod et Deus exaltauit illum. Qui ergo uoluerit ad huiusmodi ascensum pertinere, debet pedes conuersationis ponere, ubi Christus impressit uestigia diaboli, scilicet in se,

calcando superbias per humilitatem;

purgando spurcitias per contritionem, et asperitatem et honestatem;

declinando fallacias per cautelam; abdicando blanditias per disciplinam;

superando et tolerando molestias per patientiam.

 

Secundo, refrenauit diabolice crudelitatis t[y]rannidem, per humilitatem perfecte iustitie uel obedientie.

Hunc gradum posuit Christus in baptismate, et diabolicas expurgauit spurcitias, Matth. 3, [16] : Iesus autem baptizatus, ascendit de aqua. Et celi aperti sunt super eum, etc. Vnde in hoc ipso figuram dedit nostre ascen[s]ionis in celum, quod ei apertum fuit, postquam baptizatus ascendit de aqua, quia et nos per purificationem illecebrarum omnium ascendere ualemus. Hoc figuratum fuit, Gen. 1 [= 2, 6] : Fons ascendebat de terra, irrigans superficiem terre. Hic fons est aqua baptismi, uel gratia iustificationis.

 

Tertio, refrenauit etc., per humilitatem cautele.

Hunc gradum constituit Christus in temptatione, et diabolicas detexit fallacias, Eccli. 11, [1] : Sapientia humiliati exaltabit caput illius. Prou. 21, [22] : Ciuitatem fortium ascendit sapiens, detruxitque robur fiducie eius.

 

Quarto, refrenauit etc., per humilitatem discipline, per quam diabolicas docuit abdicare blanditias.

Hunc gradum collocauit quando ascendit in montem et docuit discipulos: Beati pauperes, etc., Matth. 5, [3] et infra [5, 5] : Beati qui lugent.

Hunc gradum ascendebat Dauid, de quo dicitur 2 Reg. 15, [30] : Rex Dauid ascendit cliuum Oliuarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, etc., in quibus dedit penitentie formam, per quam aperitur uia ad celestem patriam.

 

Quinto, refrenauit etc., per humilitatem patientie.

Hunc gradum statuit in crucifixione, et diabolicas superauit potentias, 3 Reg. 18, [44] : Nubecula, parua quasi uestigium hominis, ascendebat de mari, id est de amaritudine passionis, Luc. ultimo [= 24, 26] : O[p]ortebat pati Christum, etc.

Ad hunc gradum aspirabat anima, que dicebat Cant. 7, [8] : Ascendam in palmam, id est passionum uictoriam, et apprehendam fructus eius, id est celestem excellentiam.

 

Capitulum decimum :

De ascen[s]ionibus, quibus Christi ascen[s]io figuratur.

Sunt ergo Ascen[s]ionis Domini s[y]mbola, cuiuscumque rei ascensus ad dignitatem aliquam laudabilem ordinatus :

Siue ratione termini a quo :

Vt fons de terra, Gen. 2, [6], quia de infirmitate humana.

Vt nubes de mari, 3 Reg. 18, [44], quia de amaritudine mundana.

Siue ratione termini ad quem :

Vt in montem, Ez. 43 [= 11, 23] : Ascendit gloria Domini, super montem qui est ad orientem, id est ad celsitudinem equalitatis paterne, a quo habet eternam originem.

In celum, ut scala Iacob tangens celum, Gen. 28, [12].

Siue ratione modi ascendendi, quia potestatiue, 2 Par. 29, [20] : Consurgens diluculo Ezechias rex, adunauit omnes principes ciuitatis, id est apostolos, et ascendit in domum Domini. Ezechias auxiliator interpretatur ; gloriose, Is. 4, [2] : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terre sublimis, et exultatio his qui saluati fuerint de Israel.

Siue ratione meriti, quod est humilitas descen[s]ionis, cuius figura est :

Ascensus arboris, secundum descensum radicis, Is. 37, [31] : Mittet radices deorsum, et faciet fructum sursum.

Ascensus aque, secundum altitudinem originis, Ps. [18, 7] : A summo celo egressio eius, etc.

Siue ratione efficacie, ut patet in quindecim gradibus suprascriptis.

Porro, Domini ascendentis magnificentiam expresse predicat Scriptura sacra, quam quilibet studiosus poterit faciliter inuenire. Nam :

 

Hic est fons ascendens de terra ad irrigationem paradisi, Gen. 2, [6], quia ab ipso manat in sanctos et beatos omnis beatitudinis irriguum.

Hic est qui ascendit ad predam, Gen. [49, 9], quia omnia subiecta sunt pedibus eius, [1 Cor. 15, 26].

Hic est qui saliit in montibus et transiliit colles, Cant. [2, 8], quia transcendit omnem eminentiam nature create.

 

Hic est mons preparatus in uertice montium, Is. 2, [2], propter similem rationem et, quia omnem creatam ex[c]ellentiam non solum superat, sed perficit et exornat.

Hic est qui ascendit super celum celi, ad orientem, Ps. [67, 34], quia ad paterne maiestatis equalitatem, quam habet per eternam generationem.

Hic est qui ascendit super occasum. Dominus nomen est illi [Ps. 67, 5], quia omnem corruptionem culpe et pene, non solum in se, sed in omnibus membris suis potestatiue subegit, prout in ultima resurrectione clarebit.

 

Capitulum undecim :

De m[y]steriis Spiritus Sancti, quoad figurales nominationes.

Sic autem Dominus noster, Iesus Christus, in ascen[s]ione sua apostolis suam subduxit corporalem presentiam, ut eis de celo mitteret affluentiam gratie spiritualis, mittendo scilicet eis Spiritus Sancti donum.

Ex quo factum esse constat, felicissimum cum humana fragilitate commer[c]ium, ut humane nature ueritas unita sit Deo, et collocata in celo, et Spiritus diuini benignitas infusa hominibus, et collata sit mundo, iuxta illud Ps. [67, 13] : Ascendisti in altum, cepisti captiuitatem, accepisti dona in hominibus. Ascendit, quidem Deus in altum, quia in celum; cepit captiuitatem, quia spoliauit infernum ; accepit dona in hominibus, quia, dum apostoli et homines qui erant membra sua, acceperant Spiritus Sancti donum, ipse Christus dicitur accepisse in eis, tanquam caput corporis. Dedit ergo ut Deus, accepit ut Ecclesie caput.

Dedit, inquam, et misit Spiritum Sanctum in apostolos, die Pentecostes, in sonitu spiritus uehementis et in igneis linguis, [Act. 2, 2-3].

Habet igitur hoc donum subfigurationes symbolicas in Scriptura.

 

Dicitur namque :

Spiritus uehemens, Act. [2, 2], propter effectum timoris animam concutientis.

Aura lenis, Iob 4, [16] et sibilus aure tenuis, 3 Reg. 19, [12], propter suauem influxum sue cognitionis.

Aqua, propter effectum mundificationis, Ez. 36, [25] : Effundam super uos aquam mundam, et mundabimini, etc.

Spiritus, id est uentus propter occultum sue originis, Ioan. 3, [8] : Spiritus ubi uult spirat; et uocem eius audis, sed nescis unde ueniat aut quo uadat.

Mel, propter effectum dulcoris, Eccli. 24, [27] : Spiritus super mel dulcis, etc.

Lac, propter efficaciam nutrimenti, Is. 7, [21] : In die illa : Nutriet homo uaccam boum, et duas oues, et pre ubertate lactis comedet butyrum, etc.

Oleum et oliua, propter effectum spiritualis unctionis, Ps. [22, 5] : Impinguasti in oleo caput meum, Ecclesia de Christo, et alibi [Ps. 44, 8] : Vnxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie, etc. Hec est unctio que docet de omnibus, 1 Ioan. [2, 27].

Vinum, propter effectum sobrie ebrietatis et extatice eleuationis; de uino, Cant. 5, [1]; 7, [9]; 8, [2]. Item et mustum, Act. 2, [13].

Balsamum, propter effectum conseruationis et spiramem sancti odoris, Eccli. 24, [20].

Ros, propter efficaciam refrigerationis, Eccli. 43, [24] : Ros obuians ab ardore uenienti humilem efficiet illum.

[I]mber et pluuia fecundans, Is. 55, [10] : Quomodo descendit [i]mber et nix de celo, et illuc ultra non reuertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, etc.; Ps. [71,6] : Descendet sicut pluuia in uellus, etc.

Nubes contemperans et protegens, Matth. 17, [5] : Nubes lucida obumbrauit eos; ubi lux ad directionem, umbra ad contemperandum et protegendum pertinet.

Fons, riuus et fluuius, propter effectum satietatis. Fluuius igneus et rapidus, Dan. 7, [10], quia forti et feruenti motu rapit in Deum.

Fluuius splendidus, propter lucidum sapientie, Apoc. 22, [1] : Ostendit mihi fluuium aque uiue, splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.

Est ergo influxus Spiritus Sancti similis fluuio :

Viuido propter indeficientiam uirtutis, Ioan. 7, [38] : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aque uiue.

Splendido propter refulgentiam ueritatis.

Et feruido propter inardescentiam charitatis.

 

Dicitur etiam Spiritus Sancti donum:

Spiraculum uite, Gen. 2, [7].

Inspiratio, Act. 17, [25].

Flatus propter efficientiam uiuificantem, uegetantem, nutrientem et conseruantem, Is. 42, [5] : Hec dicit Dominus Deus, creans celos, etc., usque : Dans flatum populo qui est super eam, scilicet terram, et spiritum calcantibus eam, id est supergredientibus terrena.

Vestis, tunica, pallium, quia munit et ornat, Gen. 24, [65] : Rebecca tollens pallium suum, operuit se.

 

Ipsa etiam Rebecca figuram gessit Spiritus Sancti, de qua Hieronymus, in sermone de Assumptione beate Virginis, ait : Talibus priores sancti diuinitatis afficiebantur odoramentis, talibus inspirabantur de Christo presagiis, quod et nasciturus esset [in] mundo, in quo esset omnium salus et benedictio eterne hereditatis. Iste siquidem sunt fidei uestes : iste quibus priores sancti uestiebantur; iste quas Rebecca, immo Spiritus Sanctus secum domi habuit, quibus induit Iacob filium suum. Sed forte dicturus est aliquis : Quid ad Rebeccam Spiritus Sanctus pertinet [?]. Verum ne sexus in Deo suspicetur. Sub regula trium linguarum, Spiritus Sanctus diuerse accipitur. In, scilicet feminino genere dicitur; in greco uero, pro neutro inuenitur; et in latino masculinum esse decernitur. Qui nimirum Spiritus Sanctus bene per Rebeccam intelligitur. Et ideo totum est in m[y]sterio quod geritur, ut per uestimentorum fragrantiam Christus annun[t]ietur. Hec Hieronymus.

 

Sal, quia conseruat, 4 Reg. 2, [20] : Afferte mihi uas nouum, et mittite in illud sal. Hec est mens, per penitentiam renouata. Econtra, Ez. 16, [4] : In aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec inuoluta pannis.

Columba, quia innocentiam designat et prestat, Matth. 3, [16] : Vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et uenientem super se; et idem Luc. 3, [22].

Ignis, quia consummit extranea, illuminat, et sursum agit. Thren. 1, [13] : De ex[c]elso misit ignem in ossibus meis.

Lingua, quia facundiam donat, immo linguarum omnium noti[t]iam.

Vt sicut ab una hebrea lingua omnes lingue diuise fuerunt in edificatione turris, Gen. 11, [1-9], ita ad eandem hebream linguam omnes recurrerent, per unitiuam uirtutem Spiritus Sancti, sicut riui ad fontem, a qua processerant.

Exemplum, in uno cibo manne qui omnium uoluntati deserviebat, Sap. 16, [21]. Item exemplum, in una Christi Domini scriptione, quando digito scribebat in terra, in qua omnes sua peccata cognoscebant, Ioan. 8, [6]. Item, in una iudicis eterni uirtute, per quam in iudicio extremo singulorum, merita et demerita erunt in omnibus manifesta, Matth. 25, [31 sqq.].

 

In his omnibus datur intelligi infinita uirtus Spiritus Sancti, et Domini nostri Iesu Christi; cuius

Inextimabilis sapientia, in congregatione linguarum, Sap. 1, [7] : Spiritus Domini repleuit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet uocis.

Indicibilis bonitas, in congregatione saporum, Sap. 12, [1] : O quam bonus et suauis est, Domine, Spiritus tuus, etc.

Incomprehensibilis pietas, in absolutione adul[t]ere, per cognitionem intellectuum in una serie litterarum, Sap. 11, [21] : Vno spiritu, id est impetu occidi, poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum uirtutis tue. Quasi dicat : Sicut fuerunt dispersi, ita potuerunt occidi, sed benigne pepercit, quia Sap. 1, [6] : Benignus est spiritus sapientie.

Ineffabilis maiestatis equitas, in tactu sensuum, per congregationem uirtutis ad perfectam et subitam discretionem meritorum, Ps. 138, [7] : Quo ibo a Spiritu tuo [?] et quo, etc.; Is. 4, [4] : Si abluerit Dominus sordes filiarum S[i]on, et sanguinem [I]erusalem lauerit, in spiritu iudicii, et spiritu ardoris.

Et sic patet quod Spiritus Sanctus est multiplex et unicus, Sap. 7, [22].

 

Dicitur quoque, hic Spiritus et est amor, quia causat :

Suauem complacentiam, unde Matth. 3, [17] : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ; Sap. 12, [1] : O quam bonus et suauis est Domine Spiritus, etc.

Concordem copulam. Est enim ibi amor uis unitiua, 1 Cor. 6, [17] : Qui adheret Deo unus spiritus est.

Indissolubilem colligantiam, Rom. 8, [35] : Quis nos separabit a charitate Christi, etc. Ideo, 1 Ioan. 4, [16] : Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.

 

Capitulum duodecim :

De Spiritu Sancto, quoad septem eius dona.

Dicitur etiam, et est hic Spiritus donum, in quo omnia dona donantur.

Et hoc, uel quia nihil habet ueram doni rationem, nisi sit informatum gratia Spiritus Sancti, uel quia eo habito habentur omnia dona sua, que Scriptura sacra, per ipsum inspirata, describit in septemplici differentia, Is. 11, [2-3] : Requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini. Propter quod, Apoc. 5, [6] : Vidi, et ecce in medio throni et quattuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tanquam occisum, etc. Thronus Ecclesie, quam agnus Dei, Christus, confirmat et roborat; quattuor animalia euangeliste, quos ad euangelicam doctrinam perlustrat; seniores uero sunt ceteri doctores, quos ad Scripturarum m[y]steria cognoscenda et predicanda irradiat.

De isto agno sequitur, [Apoc. 5, 6] : Habentem cornua septem, et o[c]ulos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.

Hec septem cornua et septem o[c]uli sunt septem gratiarum charismata, tam potestatiua quam luciflua que habent quadruplicem efficaciam.

Sunt enim :

Sanatiua morborum; ideo dantur in septem sacramentis.

Rectificatiua potentiarum; ideo dantur in septem uirtutibus.

Perfectiua uirtutum, et sic dantur in septem supererogationibus beatitudinum.

Expeditiua et roboratiua operationum, et sic dantur in septem donis, Is. 11, [2-3].

Isti quattuor septenarii surgunt in 28, qui est numerus Spiritus Sancti. Ideo, Ps. 28 ualet a[d]fecte est donorum Spiritus Sancti insignitus.

 

Septenarius sacramentorum habet annexum septenarium exercitationum penitentie, et ideo designatur in septemplici lotione Naaman leprosi, 4 Reg. 5, [10], in septem oscitationibus pueri suscitati, 4 Reg. 4, [35].

Exercitia sunt septem designata, in septem psalmis penitentialibus :

Primum exercitium est compunctio amara, et hoc significatur in primo Ps. [6, 1] : Domine, ne in furore, etc.; ubi dicitur [6, 7] : Lavabo per singulas noctes lectum meum, etc.

Secundum, confessio ueridica, in Beati quorum, etc., [Ps. 31, 1 sqq.]; ubi dicitur [31, 5] : Dixi : Confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino, etc.

Tertium, satisfactio condigna : Domine, ne in furore, secundo, [Ps. 37, 2], in quo dicitur, [37,18] : Ego in flagella paratus sum, etc.

Quartum, interpellatio deuota, in Miserere mei, etc., [Ps. 50, 3 sqq.].

Quintum, castificatio rigida, in Domine exaudi, primo, [Ps. 101, 1]; ubi dicitur, [Ps. 101, 10] : Quia cinerem tanquam panem, etc.

Sextum, [profunda humilitas, in De profundis, [Ps. 129, 1 sqq.].

Septimum est] colluctatio uictoriosa, in Domine exaudi, secundo, [Ps. 142, 1], in quo dicitur, [142, 3] : Quia perse[c]utus est inimicus animam, etc.

 

Septenario uirtutum coniunguntur septem opera misericordie. Vnde in uisione Pharaonis, Gen. 41, [2] : Septem boues ascendebant de fluuio, etc.; quia septem uirtutes, que dantur ab agno procedunt de fluuio Spiritus Sancti [Apoc. 22, 1]. His adiungitur alius septenarius spicarum [Gen. 20, 31], per quas intelliguntur septem opera misericordie, necessaria septem rectitudinibus uirtutum, quia iudicium sine misericordia ei qui non facit misericordiam, Iac. 2, [13]. Versus, uisito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo. Hec sunt corporalia.

 

Septenario beatitudinum [Matth. 5, 3-9] coniungitur septenarius premiorum. Nam :

Pauperibus, datur abundantia opum, scilicet regnum celorum.

Mi[t]ibus, stabilitas possessionum.

Lugentibus, suauitas consolationum.

Esurientibus, largitas sa[t]ietatum.

Misericordibus, efficacia miserationum.

Mundis corde, cognitio diuinorum.

Pacificis, adoptio filiorum.

Ista significantur, per septem candelabra quoad uirtutes, et per septem stellas

in celo fulgentes [Iob 38, 31], quoad premiationes, Apoc. 1, [20].

 

Septenarius donorum designatur per septem cornua cum septem o[c]ulis, [Apoc. 5, 6]. Et sunt hec contra septem cornua que sunt in fronte draconis, [Apoc. 12, 3]. Per septem ergo cornua designantur, in quantum impugnant omne malum, quia expellunt omnia uitia; sed per septem o[c]ulos, in quantum introducunt omne bonum, scilicet omnes uirtutes et beatitudines, sicut explicat Augustinus, in [H]omilia : Beati pauperes, etc.

Symbolica Theologia (4)

Secunda distinctio :

De s[y]mbolis que ducunt in cognitionem celestis regni, cuius rex  est Christus.

 

Gloriosissime ciuitatis Dei [I]erusalem illius que sursum est (que est mater nostra, sicut dicit Apostolus, Gal. 4, [26]), felicitatem Sacra Scriptura, multimoda nobis s[y]mbolorum uarietate, signat, aliquando communibus nominibus, aliquando specialibus.

Communia nomina sunt : atria, ciuitas, domus, regnum, tabernacula.

Specialia uero ut [I]erusalem, S[i]on, et siqua alia.

 

Capitulum primum :

Quomodo Sacra Scriptura loquitur de eterno beatorum regno.

Commendans ergo, Scriptura illam beatitudinem eternam :

Modo uocat eam tabernacula, Ps. [83, 2] : Quam dilecta tabernacula tua, Domine uirtutum, etc. Et hoc, ad declarandas singulorum distinctas pro meritis mansiones, iuxta illud Ioan. 14, [2] : In domo Patris mei mansiones multe sunt , etc.; Hebr. 9, [11] : Christus assistens pontifex futurorum bonorum, etc., usque : Tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis. Eiusdem 8, [1-2] : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in celis, sanctorum minister, et tabernaculi ueri, quod fixit Deus et non homo.

Modo uocat atria, ad designandas latas beatorum omnium diffusiones et communicatiuas latitudines, Ps. [121, 2] : Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, [I]erusalem . Illius pedes stantes sunt, qui nequaquam, uariis mutantes affectibus, a beatitudinis illius intentione declinant. Ps. [83, 3] : Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini.

Modo uocat domum, ueluti in qua est, tanquam unius familie sub eterno Patre familias, domestica mansio, Ps. [121, 1] : In domum Domini letantes ibimus. Item [83, 5] : Beati qui habitant in domo tua, Domine, etc.

Modo uocat eam ciuitatem, ueluti in qua est unius multitudinis sub eterna lege ordinata connexio, quia ciuitas est rationalium multitudo sub una lege uiuentium. Ps. [86, 3] : Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei. Apoc. 21, [1sqq.], describitur ciuitas ista per totum.

Modo uocat templum, sicut quod est ad ueri Dei cultum, perpetua sanctitate dedicatum, Ps. [28, 9] :In templo eius omnes dicent gloriam. Item Ps. [64, 5-6] : Sanctum est templum tuum, mirabile in equitate. Huius templi figura ponitur, Ez. 43, [10-12] : Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam, et erubescant ex omnibus que fecerunt, etc.; et infra : Omnes fines eius in circuitu, sanctum sanctorum est.

Modo uero uocat Scriptura beatitudinis eterne statum nomine regni, tanquam cuius est unius populi sub eterneo rege imperturbata subiectio. Cessabit enim ibi omnis alia prelatio, Matth. 25, [34] : Venite, benedicti Paris mei, possidete paratum uobis regnum, etc.

Vocat etiam Scriptura, illam patriam beatorum nominibus specialibus.

Aliquando, nomine [I]erusalem propter tranquillitatem summe pacis, que tanta erit ibi; ut (sicut dictum est), omni prelatione cessante sub diuina tantum dominatione habitatores eius omnimoda tranquillitate perfruantur. Ideo, Is. [66, 10-12] : Letamini cum [I]erusalem, et exultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, uniuersi qui lugetis super eam; ut su[g]atis et repleamini ab uberibus consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius. Quia hec dicit Dominus : Ecce ego declinabo super eam quasi fluuium pacis, etc.

Aliquando, nomine S[i]on propter claritatem limpide speculationis, quando id quod nunc tenemus fide, habebimus et possidebimus specie. S[i]on enim interpretatur specula. Non a speculo, sed a speculando siue a speculatione. Apoc. 14, [1] : Vidi supra montem S[i]on agnum stantem, etc.; Eccli. 24, [15] : Et sic in S[i]on firmata sum, etc. Ad hanc ergo per fidem accedimus, donec fiat nobis species. Hebr.12, [22-23] : Accessistis ad S[i]on montem, et ciuitatem Dei uiuentis, celestem [I]erusalem, et multorum mil[l]ium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitiuorum, qui conscripti sunt in celis, et iudicem omnium Deum , etc.

 

Capitulum secundum :

Quomodo superna ciuitas proponitur in Scriptura, ueneranda menti.

Hec beata ciuitas proponitur in Scriptura Sacra :

Vt uenerabilis menti,

ut admirabilis rationi,

ut etiam amabilis affectui.

 

Veneranda quidem est ratione preeminentie, et ratione permanentie.

Propter reuerendam preeminentiam significatur :

Per sancta sanctorum, Hebr. 9, [2-3] : Tabernaculum factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, que dicitur Sancta. Post uelamentum autem secundum tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum.. Primum Ecclesiam militantem, secundum uero Ecclesiam significat triumphantem.

Per celum, ut dicitur sedes Dei, Is. ultimo [= 66, 1] : Celum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum.

Per terram promissionis, et quam Dominus s[em]per inuisit, Deut. 9, [23] et 11, [10-12] : Terra, ad quam ingrederis

possidendam, non est sicut terra Egypti, de qua existi, etc., usque : De celo expectans pluuias, quam Dominus Deus tuus semper inuisit, et o[c]uli illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius.

Per montem precelsum, Is. 2, [2] : Erit in nouissimis diebus preparatus mons domus Domini in uertice montium, et eleuabitur, etc.

Per montem magnum et altum, Apoc. 21, [10] : Sustulit me in spiritu in montem magnum, et ostendit mihi ciuitatem, etc.

Per ciuitatem regis magni, Ps. [47, 2.3] : Magnus Dominus et laudabilis nimis, etc., usque : Mons S[i]on; latera aquilonis, ciuitas regis magni.

Et per quecumque alia, que possunt beatitudinis preeminentiam figurare.

 

Propter permanentiam uero significatur :

Per lignum uite in medio paradisi, Gen. 2, [9]. Ibi enim solum uera uita, ubi permanens uita, fluens ab illo fonte uite, cui competit per se uita qui est Saluator Dominus noster Iesus Christus, Filius Dei uiui, Ioan. 5, [26] : Sicut Pater habet uitam in semetipso, sic dedit et Filio uitam habere in semetipso.

Per montes antiquos, Deut. 33, [13-15] : De benedictione Domini terra eius, etc., usque : De uertice antiquorum montium.

Per colles eternos, Gen. 49, [26] : Benedictiones patris tui confortate sunt benedictionibus patrum eius, donec ueniret desiderium collium eternorum.

Per montes Armenie, in quiebus requieuit ar[c]a, id est Ecclesia, Gen. [8, 4]. Armenia mons uellicatus interpretatur. Ipsum montem patrie celestis uellicat, id est carpit, qui illum per uiolentiam rapit, iuxta illud Matth. 11, [12].

Per tabernacula que fixit Deus [Hebr. 8, 2], et non homo, Num. 24, [6].

Per terram uiuentium. Ps. [26, 13] : Credo uidere bona Domini, etc.

 

Capitulum tertium :

Quomodo superna ciuitas proponitur in Scriptura, admirabilis intellectui.

Admirabilis uero, est ipsa Dei ciuitas beata, ratione elegantie et continentie.

Ciuitatis autem illius elegantiam predicant :

Ciuitas, de celo descendens, tanquam sponsa ornata uiro suo, Apoc. 21, [2].

Ciuitas noua, Apoc. 21, [2], quia nouum est, quod non distat ab origine uel principio. Ad hoc faciunt :

Omnes fulgores, Tob.13, [13] : Luce splendida fulgebis, et omnes fines terre adorabunt te.

Odores : illius enim ciuitatis fragantiam sentiebat, qui dicebat, Gen. 27, [27] : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni.

Sapores, iuxta illam nobilissimam figuram, Sap. 16, [20] : Angelorum esca nutriuisti populum tuum; et paratum panem de celo prestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suauitatem.

Armonice suauitates, ideo instruuntur, in Ps. [150, 3], laudare Deum in musicis instrumentis : Laudate, (inquit), eum in sono tube, etc.

 

Continentiam uero beate ciuitatis presignant :

Celum empyreum, quod quando creatum fuit, statim sanctis angelis est repletum, unde Matth. 18, [10] : Angeli eorum in celis semper uident faciem Patris. Celum s[i]dereum, pulchriformitate luminarium exornatum, Eccli. 43, [1] : Altitudinis firmamentum pulchritudo eius, species celi in uisione glorie.

Luminaria celi, Gen. 1, [14], que significant illorum ciuium preclarissimos intellectus.

Volatilia celi [Gen. 1, 20], contemplationem sanctorum figurantia, quasi affectibus feruentissimis eleuatam.

Ligna paradisi, Gen. 2, [9] et Ez. 31, [9]. Hec signat illas celestes mentes rediuiua semper iocunditate uernantes.

 

Capitulum quartum :

Quomodo proponitur amabilis affectui.

Set et amabilis, ipsa beatorum patria premonstratur, propter fragrantiam charitatis et propter resonantiam diuine laudis.

Charitatem illius patrie (per quam bonum quod est omnium, erit etiam singulorum) sacra Scriptura predicat. Ps. [121, 3] : [I]erusalem, que edificatur ut ciuitas, cuius participatio eius in idipsum; et Ps. [83, 2-3] : Quam dilecta tabernacula tua, Domine uirtutum [!]. Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. Hanc specialiter declarat hierarchice intellectus liber Cantici canticorum.

 

Laudationem uero et resonantiam, tam consonam quam iocundam, Scriptura declarat :

Per seraphicum trisagium, Is. 6, [3] : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercitium.

Per filiorum Dei iubilum concin[n]um, Iob 38, [4.7] : Vbi eras, cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei.

Per agni canticum, Apoc. 14, [3] : Cantabant quasi canticum nouum ante sedem Dei et Agni.

Hanc laudationem imitatur Ecclesia et representat in diuino officio.

Ad hanc inuitat prophetam in suo psalterio.

 

Est igitur, illius beatissime patrie :

Celsitudo sublimis, Bar. 3, [24-25] : O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis [!] Magnus, etc.

Pulchritudo spectabilis, Eccli. 43, [1] : Altitudinis firmamentum pulchritudo eius, species celi in uisione glorie. Ps. [41, 5] : Introibo in locum tabernaculi admirabilis, etc.

Mansiua constitutio, Is. 33, [20] : O[c]uli tui uidebunt [I]erusalem, habitationem o[p]ulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur claui eius in sempiternum.

Perfectissima plenitudo, Ps. [144, 7] : Memoriam abundantie suauitatis tue eructabunt. Prou. 1, [33] : Qui me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

Amoris excessiua fragrantia, Col. 1, [13-14] : Transtulit in regnum filii dilectionis sue, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum.

Laudis resonantia indefessa, Ps. [83, 5] : Beati qui habitant in domo tua, Domine; in secula seculorum laudabunt te.

 

Capitulum quintum :

Quomodo per nominationem regni Dei, aliquando intelligitur Filius Dei, aliquando status beatitudinis.

Et quia, (ut supra tactum est), illa beatorum patria predicatur in Scriptura et figuratur nomine regni.

Ideo notandum est quod regnum Dei :

Aliquando significat presentiam Filii Dei in carne, Luc. 17, [20-21] : Querentibus Phariseis quando regnum Dei ueniat, ait ipse Dominus : Non ueniet regnum Dei cum obseruatione; neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra uos est. Matth. 19, [14] : Sinite paruulos, uenire ad me, etc.

Aliquando innuit illapsum eius in mentem, qui facit ipsam mentem : Sublimem in meritis, Ioan. 18, [36] : Regnum meum non est de hoc mundo, etc.

Radiantem noti[t]iis, Sap. 6, [22] : Si delectamini sedibus et spectris, o reges populi, diligete sapientiam, ut in perpetuum regnetis; Sap. 10, [10] : Iustum deduxit Dominus per uias rectas, etc.; et post sequitur : Dedit illi scientiam sanctorum.

Deliciis affluentem, Luc. 22, [29-30] : Et ego dispono uobis sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno, etc.

 

Aliquando designat statum beatitudinis in eternitate : Quantum ad dignitatem precelsam, Ps. [144, 11-12] : Gloriam regni tui dicent, et potentiam loquentur; ut notam faciant, etc.; Matth. 5, [3] : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum.

Quantum ad refulgentiam preclaram, Matth. 13, [43] : Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum; et Sap. 5, [17] : Iusti accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini.

Quantum ad affluentiam suauitatis, Luc. 14, [15] : Beatus qui manducabit panem in regno Dei; et Matth. 8, [11-12] : Multi ab Oriente et Occidente uenient, et recumbent cum Abra[h]am, Isaac et Iacob, in regno celorum. Filii autem regni, etc.

Quantum ad interminabilitatem eternitatis, Ps. [144, 13] : Regnum tuum regnum omnium seculorum, etc.; et Is. 9, [6-7] : Super solium Dauid, et super regnum eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum; et paulo supra : Pater futuri seculi, Princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis.

 

Capitulum sextum :

Quomodo regni Dei rex, Christus, figuratus est in Scriptura.

Huius gloriosissimi regni, caput et rex est Christus, Filius Dei,

cuius figura precessit :

In rege Dauid, quem omnes concorditer et unanimiter unxerunt in Gion alias Hebron, 2 Reg. 5, et 1 Par. 12; [I]er. 30, [9] : Seruient Domino Deo suo, et Dauid, regi suo, quem suscitabo eis; [I]er. 23, [5] : Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum, etc.

In Salomone, cuius uultum desiderabat uniuersa terra, qui et uincebat famam uirtutibus, 2 Par. 9, [6].

In Assuero, qui regnauit ab India usque Ethiopiam, maiestate, amenite et liberalite permaxima, [E]sth. per totum.

In Cyro, rege Persarum, cui Deus celi tradidit omnia regna terre, et precepit edificare domum Domino, et predicauit in toto regno suo ascendere ad edificandum in [I]erusalem, 2 Par. ultimo [= 36, 22-23], et Esdr. 1, [1-3].

In Dario, qui fecit cenam magnam omnibus maioribus et minoribus de toto regno suo, 2 Esdr. 3, [= 3 Esdr. 3, 1].

In Iosia, qui directus est diuinitus in penitentiam gentis, et tulit omnes a[b]ominationes impietatis; et in diebus peccatorum corroborauit pietatem, 2 Par. 34 et 35, et Eccli. 49, [3.4].

In Ezechia, qui muniuit ciuitatem sanctitate sacramentorum substantie, induxit aquam, scilicet doctrinam Scripturarum; fodit ferro rupem, emollitione obstinatorum substantie, et edificauit puteum, profunditate intelligentiarum substantie, 2 Par. 30 et Eccli. 48, [19]. Hec ciuitas est Ecclesia.

In Nabuchodonosor, rege Bab[y]lonis, qui existensin domo sua, et florens in palatio suo quos uolebat, exaltabat et humiliabat, Dan. 4, [1 sqq.].

In Balthasar, qui fecit grande conuiuium, in quo unusquisque secundum suam bibebat etatem, Dan. 5, [1].

In Nabuchodonosor, rege Assyriorum, cuius cogitatio fuit ut omnem terram suo subiugaret imperio, Iudith 1 [= 2, 3].

In Alexandro nobili, qui misit Ionathe purpuram et coronam ad conseruandas amicitias, 1 Mach. 10, [20] .

 

Capitulum septimum :

Quomodo figuratus est Filius Dei, ueniens in carnem.

Hic Dei Filius adueniens in carnem prefiguratus fuit :

Per lucem, in hoc mundo primo formatam, super faciem ab[y]ssi tenebrose lucescentem, Gen. 1, [2.3], et hoc ad insinuandum quod ipse futurus erat, in hoc seculo tenebroso, illa lux uera, que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, Ioan. 1, [9].

Per solem per omnia refulgentem, Eccli. 42, [16] : Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius; et Eccl. 1, [6] : Lustrans uniuersa in circuitu pergit spiritus, id est sol, et in circulos suos reuertitur, in quo signatur siue insinuatur euangelice doctrine refulgentia generalis. Per solem stationarium propter immobilitatem propositi, Ios.10, [13] et 1 Par. 4, [22]. Per solem retrogradum propter dignatiuam condescen[s]ionem, Is. 38, [8]. Per solem se latentem propter inuestigabilem dispositionem misericordie, 2 Mach. 1, [22] : Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Per solem pallentem propter suam uenerabilem passionem et mortem, Apoc. 6, [12] : Sol factus est niger tanquam saccus cilicinus.

Per primum hominem, a Deo formatum, et positum in paradiso ut operaretur, etc., Gen. 1 [= 2, 15], in quo insinuatur missio eius a Patre in mundum ad curandas animas et eas ad cultum diuinitatis aptandas, iuxta illud Is. 61, [1] : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me; ad annuntiandum mansuetis misit me, etc.

Per fluuium paradisum irrigantem, Gen. 2, [10] : Fluuius egrediebatur de loco uoluptatis ad irrigandum paradisum, etc. Quia ab ipso gratiarum [ch]arismatibus uel gratia sacramentorum irrigatur Ecclesia et quelibet anima deuota, iuxta illud Eccli. 24, [41] : Ego quasi fluuius D[i]or[y]x (qui interpretatur medicina) et quasi aqueductus exiui de paradiso, generatus ab eterno de intima substantia Patris, qui est locus uoluptatis, etc., [Gen. 2, 10].

Per fontem ascendentem et eius uniuersam superficiem irrigantem, Gen. 2, [6]. Quia ipse, de Virgine natus humana natura assumpta, uniuersali Ecclesie et fecunditatem attulit et puritatem, iuxta illud Zach.13, [1] : In die illa erit fons patens domui Dauid et habitantibus [I]erusalem, etc.; et Ioel 3, [18] : Egredietur fons de domo Domini et irrigabit torrentem spinarum.

Per puteum uiuentis et uidentis Dei, Gen. 16, [14]. Quia ipsius doctrina et uisum spiritualem confert et influit uitam et refocillat animam. Cant. 3 [= 4, 15] : Fons hortorum, puteus aquarum uiuentium, que fluunt cum impetu de Libano; et paulo supra [4, 13] : Emissiones tue paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, etc.

Per agrum uberrimum et fragrantem, Gen. 27, [27] : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Quia, ipse futurus erat : quantum ad animam, refectus omnibus gratiis, quantum ad uitam, ornatus omnibus moribus sacris, et quantum ad famam, omnibus exemplorum fragrans suaue olentibus donis.

Propter quod, Cant. 1, [3], dicitur :  In odorem unguentorum tuorum currimus, etc.; et 5 [= 4, 10] : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata; et 7, [8] : Odor oris tui sicut odor malorum. Hoc est [Ps. 132, 2] unguentum, ab ipso capite manans in barbam, barbam Aaron, id est in angelicam et ecclesiasticam hierarchiam, et usque in oram uestimenti, id est usque ad ultimum electum, in Ecclesia finali, Ioan. 1, [16] : De plenitudine eius omnes accepimus, gratiam pro gratia.

Per lignum uite in medio paradisi, [Gen. 2, 9], datum homini ne illum senecta dissolueret, secundum Augustinum, lib. I4 De ciuitate Dei, cap. 18. Quia ipse futurus erat panis, ille qui descendit de celo, et dat uitam mundo, Ioan. 6, [33]. Hoc est lignum illud, afferens fructus, cuius folia sunt ad sanitatem gentium, Apoc. ultimo [= 22, 2]; cuius est fructus ad cibum et folia ad medicinam, secundum illud Ez. ultimo [= 47, 12].

 

Item, per florem.

Purissime substantie, Cant. 2, [1] : Ego flos campi, etc.

Venustissime apparentie, Is. 11, [1] : Egredietur uirga de radice Iesse et flos, etc.

Suauissime redolentie, Gen. 27, [27] : Ecce odor filii mei, etc.

Refectionis uberrime, Ambrosius, super Beati immaculati, in interp[r]etatione littere Num que interpretatur pascua eorum : Bona pascua sacramenta diuina sunt. Carpis illic bonum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis. Carpis lilium, in quo sit splendor eternitatis. Carpis rosam, hoc est, Dominici corporis sanguinem.

 

Item, Filius Dei incarnatus, figuratus est in uirga Moysi, que proiecta in terram facta est serpens, Ex. 7, [9-13] : qui deuorauit serpentes Egyptiorum. Ambrosius, lib. 3 De Officiis : Significans quod uerbum caro fieret, que serpentis diri uenena uacuaret per remissionem et indulgentiam peccatorum. Virga enim est uerbum decretum regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam erat Filius ex Deo Patre natus, filius hominis factus est, natus ex Virgine : Qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam uulneribus infudit humanis, Num. 21, [8-9].

 

Per stellam matutinam et fulgidam, quia in se pura diei nuntia, aspectibus amena, Apoc. ultimo [= 22, 16] : Ego sum radix et genus Dauid, stella splendida et matutina, etc.

Per speculum omnis munditie in se pulchritudinem refigurans, Sap. 7, [26] : Candor est lucis eterne, et speculum sine macula Dei maiestatis.

Per librum signatum propter occultum m[y]sterii incarnationis, quod nemo nouit, nisi cui uoluerit reuelare, Apoc. 5, [1]; Is. 28 [= 29, 11].

Per rubum ardentem absque combustione, Ex. 3, [2], in quo (secundum Gregorium), ignis diuinitatis humanam naturam non consumpsit.

Per lapidem abscis[s]um sine manibus, Dan. 2, [45], quia, sola diuina operatione, caro Christi de massa humane nature assumpta est.

Per uirgam florentem et ferentem fructum, Num. I7, [8], quia eius est amenus aspectus et uber usus, uel suauis gustus, Cant. 2, [3] : Fructus eius dulcis gutturi meo.

Per rorem in uellere, Iud. 6, [37-38], quia omnem estum refrigerat uitiorum, et nihilominus deuotorum mentes fecundat.

Per legem scriptam in tabulis lapideis [Ex. 32, 16] sine stilo, quia ipsa incarnatio non creature studio, sed diuino beneplacito facta est.

Per panem datum [Ioan. 6, 32] in homines sine aratore, quia non ex uirili semine, sed m[y]stico spiramine natus est.

 

Capitulum octauum :

Quomodo Scriptura uocat Filium Dei angelum, siue quomodo conuenit, Filio Dei, angelica nominatio.

Iesus Christus, Dei Filius, a Patre missus in mundum, uocatur angelus in Scriptura sacra, sed diuersimode :

 

Angelus magni consilii, Is. 9, [6], propter dispositionem occultissimi misterii, et propter effectum patrocinii salutaris.

Angelus faciei Domini, Is. 63, [9], propter delationem diuini beneplacitiÊ: Et angelus faciei, etc.

Angelus testamenti, propter confirmationem federis sempiterni, Mal. 3, [1] : Ecce ego mitto angelum, etc.

Angelus habens eternum euangelium, propter incessabilitatem euangelici documenti, Apoc.14, [6].

Angelus precedens castra Israel, quia fiducialiter dirigit in huius peregrinationis erum[n]a, Ex. 13 [= 23, 20].

Angelus illuminans terram sua gloria, Apoc. I8, [1], quia tenebras exclusit culpe et contulit lucem iustitie.

Angelus habens solarem faciem et libellum apertum, Apoc. 10, [1-2], quia reuelauit m[y]steria Scripturarum.

Angelus ascendens ab ortu solis, et habens signum Dei uiui, quia natus ex Virgine Deus uerus probatus est, Apoc. 6 [= 7, 2].

Angelus tuba canens, propter promissiones magnificas uel terrificas communicationes, Apoc. 8, [6].

Angelus habens falcem acutam, propter iudiciariam seueritatem, Apoc. 14, [14].

Angelus princeps exercitus Domini ad protegendas congregationes fidelium, Ios. 5, [14].

Angelus ostendens [I]erusalem nouam, descendentem de celo, quia ad imitationem celestis hierarchie ordinauit Ecclesiam, Apoc. 21, [2].

Angelus ligans dra[c]onem, quia impedimemta prohibet et malitiam cohertet, Apoc. 20, [2].

Angelus habens forcipem et calculum seraphicum, propter inflammationem gemine charitatis, Is. 6, [6].

Angelus ante altare aureum qui adolet incensa, quia ipse semetipsum obtulit [h]olocaustum in cruce, ad recon[c]iliationem humani generis, Apoc. 8, [3].

Omnia hec possunt assumi ad preconium beati [I]oannis Baptiste et cuiusuis magni sancti, secundum considerationes uirtutum diuersos status preferentes.

 

Capitulum nonum :

Quomodo Scriptura sacra figurat efficaciam Filii Dei in predicatione.

Domini nostri Iesu Christi efficacia, siue per predicationem extrinsecam siue per internam inspirationem, in Scriptura sacra sub significatione uocis multimode figuratur.

 

Nam in Ps. 28, [3-9], introducitur uox eius septupla propter effectum septem donorum Spiritus Sancti, ubi dicitur :

Vox Domini super aquas. Hic est spiritus timoris, conceptus ab aquis predicationis.

Vox Domini in uirtute. Hic est spiritus pietatis, quo uirtuose contempnuntur [i]dola, et colitur unus Deus.

Vox Domini in magnificentia.. Hic est spiritus scientie, quo magnifice inferiora et temporalia disponuntur.

Vox Domini confringentis cedros. Hic est spiritus fortitudinis, quo superbi humiliantur, et fiunt uituli apti ad immolandum et ad imitationem Iesu Christi, qui est dilectus ut filius unicornium, quod est animal morti se exponens pro amore filiorum.

Vox Domini intercidentis flammam ignis. Hic est spiritus consilii, qui distinguit inter affectum cupiditatis et charitatis.

Vox Domini concu[t]ientis desertum. Hic est spiritus intellectus, quo concussa est olim deserta gentilitas; quo commouetur Ecclesia Christi, per Cades significata, quia interpretatur sancta.

Vox Domini preparantis ceruos. Hic est spiritus sapientie, quo contemplatiui dant agiles saltus, et quo reuelantur diuinorum secretorum ar[c]ana, et condensa Scripturarum.

 

Significat quoque Scriptura sacra, Domini nostri Iesu Christi affectus beniuolos, sub diuersa uocis emissione.

Nam aliquando instanter, allicit ad Sapientiam, Prou. 8, [4] : O uiri, ad uos clamito, et uox mea ad filios hominum..

Aliquando terribiliter, reuocat a culpa, Iob 37, [5] : Tonabit Deus in uoce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia.

Aliquando arguit euidenter, Prou.1, [20.22] : Sapientia foris predicat; in plateis dat uocem suam; et sequitur : Vsquequo, paruuli, diligitis infantiam, et stulti ea que sibi sunt noxia cupient.

Aliquando protegit ualide, Is. [33,3] : A uoce angeli fugerunt populi..

Aliquando suauiter, menti illabitur, Iob 4, [16] : Vocem quasi aure lenis audiui.

Aliquando amabiliter et desideranter, et quasi festinanter, ad animas inflectatur, Cant. 2, [8] : Vox dilecti mei; ecce iste uenit saliens in mon[t]ibus, transiliens colles.

 

Capitulum decimum :

Quomodo, per Christum et in Christo, percipitur omnis sacra cognitio.

Ad Dominum et Saluatorem nostrum Iesum Christum est dirigendus speculationis contuitus, sicut ad illum, per quem et in quo, percipiuntur et cognoscuntur, omnia uniuersaliter bona et mala, tanquam in libro Ps. [138,16] : In libro tuo omnes scribentur. Sed electi soli, tanquam in libro uite, qui non est aliud quam Verbum Dei.

 

In ipso nempe libro, quando dignatur se aperire [Apoc. 5, 1 sqq.], cognoscuntur :

Omnes differentie meritorum, quod figuratum est in sopore Adam, Gen. 2, [21], in quo ipse cognouit omnium rerum creatarum proprietates, et singula suis propriis nominibus appellauit.

Omnis m[y]steriorum profunditas, quod significatum est, Gen. 15, [5], ubi ostensa sunt Abra[h]e :

Multiplicatio fidelium : Suscipe celum et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum, etc.

Exercitium et tollerantiam passionum, ibidem [15,13] : Scito prenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subiicient eos seruituti, et affligent quadringentis annis, etc.

Premiatio electorum, unde sequitur ibidem [15,18] : Semini tuo dabo terram hanc a fluuio Eg[y]pti usque ad fluuium magnum Eu[ph]raten.

 

Diuine et eterne predestinationis immobilitas, significata in stupore Isaac, Gen. 27, [33], ubi benedicitur Iacob et conse[c]utus est benedictionem inscio patre.

Graduum m[y]sticorum prouectus significatur in uisione Iacob, Gen. 28, [12-13], ubi dicitur quod uidit scalam usque ad celum pertingentem, et angelos Dei ascendentes et descendentes; et Dominum innixum scale.

 

Diuersitas in eodem diuino Iesu Christo naturarum, significata in uisione magna Moysi, Ex. 3, [2] : ubi rubus ardebat, et non comburebatur. Super quo Gregorius, 28 Moralium : Deus qui per succensum rubum Moysen alloquens, quid aliud ostendit, nisi quod ex illo populo exiret, qui in igne Deitatis carnis nostre peccata quasi rubi spinas acciperet, et inconsumptam humanitatis nostre substantiam in ipsa diuinitatis flamma seruaret [?].

Dignitatum eiusdem Domini nostri Iesu Christi sublimitas, significata in uisione Moysi et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel, Ex. 24, [9-10], ubi ostendit se diuina maiestas, quia uiderunt Dominum; diuina amenitas in opere lapidis sap[p]hirini, et diuina preclaritas in aspectu serenitatis celi.

 

Preparatio promisse felicitatis, significata per uisionem terre promissionis, ostense Moysi in monte Abarim, Num. 27, [12]. Abarim interpretatur pertransitio, quia eis competit talis uisio qui mundana pertranseunt.

Iustitia electionis beatorum et reprobationis malorum, in uisione Isaie quam uidit super Iudam et [I]erusalem, [Is. 1, 1], eiusdem per totum, ubi agitur de electione gentilium et reprobatione Iudeorum.

Seueritas flagellorum ad emendationem credentium, significata in uisione [I]eremie; eiusdem 1, [11.13], ubi dicitur quod [I]eremias uidit uirgam uigilantem et ollam succensam, a facie aquilonis.

Dulcedo consolationum significata, Ez.1, [1], ubi dicitur quod aperti sunt ei celi et uidit uisiones Dei.

Plenitudo misericordiarum significata, Ez. 47, [2], in uisione aquarum redundantium et manantium a latere dextro.

Manifestatio decursus omnium temporum, significata in uisione Danielis, eiusdem per totum.

Reseratio m[y]steriorum, secundum differentem Ecclesie statum, significata in uisionibus beati Ioannis, Apoc. per totum.

 

Capitulum undecimum :

De figuris Christi et Ecclesie, et Ecclesie cum S[y]nagoga.

Dominus Iesus Christus cum Ecclesia significatur :

Per celum et terram, Gen. 1, [1]; per solem et lunam, Eccli. 43, [2 sqq.].

Per uirum et uxorem, Matth. 19, [5]; per Adam et Euam, Gen. 2, [22].

Per Noe et ar[c]am, Gen. 6.7 et 8; per Moysen et S[y]nagogam, Ex. 16.

Per amicum et amicam, Cant. 4; per regem et regnum, 3 Reg. 10.

Per pastorem et ouile, Ioan. 10, [16].

Per ducem et exercitum, Ex. 17, [8 sqq.].

Per nautam et nauem, Luc. [5, 3]; per aurigam et currum, 4 Reg. 13, [14].

 

Ecclesia cum Christo, ut de statu peccati electa, significata est :

Per Iudam et Thamar, Gen. [38,6].

Per Ioseph et Eg[y]ptiam, Gen. 46, [6 sqq.].

Per Moysen et Ethiopissam, [Num. 12, 1].

Per Samsonem et Dalilam, Iud. 14; per Salmon et Ra[h]ab, Matth. 1, [5].

Per Boo[z] et Ruth, Ruth 3; per Dauid et Be[th]sabee, 2 Reg. 12.

Per Salomonem et filiam Pharaonis, 3 Reg. 7, [9].

Per Osee et uxorem fornicariam, eiusdem 1.

Per mulierem in adul[t]erio deprehensam, Ioan. 8, [3].

 

Ecclesia uero, cum S[y]nagoga :

Per duos filios Ade, C[a]in et Seth, Gen. 4, [25].

Per duos filios Noe, Sem et Iaphet[h], Gen. 5, [31].

Per duos filios Abra[h]e, Gen. 25, [12.19], de ancilla et libera.

Per duos filios Isaac, Esau et Iacob, Gen. 25, [25].

Per Heli et Samuelem, 1 Reg. [1-4] ; per Dauid et Saul, 2 Reg. [1 sqq.].

Per Vast[h]i et [E]sther, eiusdem per totum.

Per filium seniorem et prodigum, Luc. 15, [11 sqq.].

Per Petrum et I[o]annem, Ioan. [21].

 

C[a]in possessio, signat S[y]nagogam, quia facta est Iudea sanctificatio eius, [Ps. 113, 2].

Seth germen uel semen, signat Ecclesiam, in qua exiit que seminat.

Sem nominatus, S[y]nagogam signat, quia notus in Iudea Deus, [Ps. 75, 2].

Iaphet[h] latitudo, signat Ecclesiam, que omnes recipit.

Symbolica Theologia (3)

Capitulum primum prime Distinctionis :

Quomodo omnis creatura, et Scriptura sacra generaliter,

ducat in cognitionem creatricis essentie

 

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

In presenti opusculo, traduntur quedam radices et uie ad s[y]mbolicam theologiam, ex quibus poterit dari sapientibus occasio, et addetur eis sapientia, sicut dicit Sapiens, Prou. 9, [9].

Quisquis enim ad Dei ac diuinorum cognitionem aspirat, magnum habet contra naturalem tarditatem adiutorium ex consideratione eorum que a Deo facta sunt, cum dicat Apostolus, Rom. 1, [2O] : Inuisibilia Dei a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur, etc.; et Sapiens, Sap. 13, [1] : Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his que uidentur bona, non potuerunt intelligere eum qui est; et paulo infra [13, 5] : A magnitudine speciei et creature cognoscibiliter poterit Creator horum uideri.

 

Sacrorumque eloquiorum conti[nentia] uniuersalis ad hoc ordinata est, ut ad Dei et diuinorum cognitionem adducat, prout ait Dionysius, 1 De diuinis Nominibus, parte 3 : Omnem sacrorum theologorum (inquit) hymnologiam inuenies ad beneficos Thearchie processus manifestatiue et laudatiue diuinas nominationes prep[arentem]. Hec Dionysius. Licet enim ea que sacra eloquia h[i]storice narrant (maxime quoad infideles et rebelles populos) gesta sunt secundum motus propriarum uoluntatum, ea tamen diuina Sapientia ordinauit ad m[y]sticas significationes futurorum, et omnia scripta sunt secundum diuini Spiritus instinctum.

 

In cognitionem igitur essentie creatricis quia est, ducunt creata.

Siue cognitione quadam remota et confusa uelut umbre : quemadmodum omnis factura factorem suum clamat, cum nihil seipsum fecerit ut sit.

Siue cognitione magis distincta uelu[t] uestigia : omnia enim predicant Dei potentiam in quantum magna et multa, Dei sapientiam in quantum pulchra et ordinata, Dei bonitatem in quantum utilia et bona.

Siue cognitione magis distincta et quasi proxima : quemadmodum predicat Deum rationalis creatura, ad imaginem Dei facta.

 

Igitur cuncta creata ducunt in Creatorem tanquam uie, semite et porte.

Sunt enim uie patenter deducentes, Prou. 4, [14] : Viam sapientie monstrabo tibi.

Sunt semite quasi compediose producentes, ibidem [4, 11] : Ducam te per semitas equitatis. Ier. 6, [16] : State super uias, et uidete, et interrogate de semitis antiquis que sit uia bona, et ambulate in ea.

Sunt etiam quasi porte ingressum preparantes, Ier. I7, [20] : Audite uerbum Domini, reges Iuda, et omnis Iuda, cunctique habitatores [I]erusalem, qui ingredimini per portas istas. Reges in Ecclesia sunt prelati, Iudea sunt actiui, habitatores [I]erusalem sunt contemplatiui, omnibus proponitur ingressus per portas creaturarum ad ueniendum in cognitionem Dei.

Prou.1, [2O-21] : Sapientia foris predicat, quia per euidentiam sensibilium.

In plateis dat uocam suam, quia per latitudinem creaturarum.

In capite turbarum clamitat, quia per omnium multimodam diuersitatem.

In foribus portarum urbis profert uerba sua : he portarum fores intelliguntur ipsa mundana omnia, que nobis suis significationibus aperiunt uiam ad sensus spirituales.

 

Capitulum secundum :

Quod in natura creata potest considerari ratio signi, uel ex natura, uel ex institutione.

In omni natura creata habet considerari ratio signi, uel naturaliter, uel secundum institutionem.

Naturaliter quidem, significantia indocti non percipiunt, sed potius perturbantur in eis, iuxta Ps. 64, [8-9] : Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos a signis tuis. Gentes significant rudes et carnales intellectus, quasi geniti tales, pro eo quod ad nihil amplius supra sensibilia se extendunt. Isti tales procul dubio, in m[y]sticis rerum significationibus perturbantur, non aduertentes quod omnia habent naturaliter significare : Ratione originis et causalitatis, ratione imitationis et exemplaritatis, ratione inclinationis et finalitatis.

 

Deus namque creauit omnia a se, secundum se et propter se.

Omnia creauit a se tanquam causa originalis.

Omnia creauit secundum se tanquam causa exemplaris.

Omnia creauit propter se tanquam causa finalis, ad quam cuncta habent inclinari.

Vt causa originalis dat omnibus suum modum.

Vt causa exemplaris dat omnibus suam speciem.

Vt causa finalis dat omnibus suum ordinem.

 

Ista uero tria, scilicet modus, species et ordo, sic sunt in rebus, quod corruptio et deordinatio eorum est peccatum, et quia nihil ita corrumpitur quin remaneat aliquis modus, species et ordo.

Ideo omnia suum factorem predicant et significant naturaliter.

 

Secundum institutionem uero, habent res significare tanquam signa a Deo data. Vnde Ioel 2, [30] et [Is] 18, [3]; et Luc. 21, [25] : Erunt signa in sole, et luna, et stellis.

Data quidem sunt signa :

Aliqua, per diuinam institutionem, ut est illud Gen. 9, [13] : Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum federis inter me et inter terram.

Aliqua, per h[i]storicas prefigurationes, ut est illud Sap. 18, [24] : In ueste poderis quam habebat, scilicet Aaron, totus erat orbis terrarum, scilicet ille quattuor materie (de quibus uestis illa erat) representabant quattuor elementa, de quibus constat orbis terrarum : In hiacento enim coloris celestis, aer; in purpura (que de coccis marinis tingitur), aqua; in cocco, ignis; et in b[y]sso (que de terra nascitur) terra significatur.

Aliqua signa data sunt, per prenuntiationes propheticas, ut est illud Is. 7, [15] : Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum. In butyro enim significatur electio boni, quia illud solum in materia lactis est salubre. In melle uero signatur reprobatio mali, quia mel solum inter liquores eleuat (quod in se fetulentum est) ad superficiem, quod proxima est dispositio ad reiiciendum.

Aliqua signa data sunt a Deo, per apparitiones angelicas, ut est illud Marc. 16, [5] : Viderunt iuuenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, in quo secundum Gregorium : Dextra pars eternam uitam signat, candor uestis letitiam exprimit resurrectionis.

Aliqua signa data sunt, per instructiones parabolicas, ut est illud Iud 9, [8] : Ierunt ligna ut ungerent super se regem, dixeruntque oliue : Impera nobis, etc.

Aliqua data sunt, per euangelicas eruditiones, ut est illud Matth. 12, [40] : Sicut fuit Ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus : ita erit, etc.

 

Signa igitur rerum, aliquando habent claram euidentiam : quemadmodum est uidere in luce materiali, que cum sit uestigium Dei (sicut dicit Eccli. 50, [31]), bene representat diuinam Sapientiam. Ideo Christus de se dicit [Ioan. 9, 5] : Ego sum lux mundi, etc.

Representat etiam, naturam angelicam, sicut patebit infra in tractatu de angelis.

Representat etiam, rationalem animam a Deo illuminatam, secundum quod ipse Dominus dixit apostolis suis, Matth. 5, [14] : Vos estis lux mundi, etc.

Sed aliquando ipsa signa habent significationes occultas, secundum quas, Deo disponente, exercitantur pigri, oblectantur studiosi, superbi humiliantur, humiles sursum aguntur.

 

Omnia ergo, si attendatur eorum multiformitas, ordo et utilitas, unicam et multiplicem, diuinam et artificem Sapientiam representant :

Siue celestes et spirituales substantie.

Siue celestes et corporales nature.

Siue elementares qualitates.

Siue minerales uene.

Siue artificiales forme.

 

Ad spirituales substantias, potest attendi quasi ad quosdam mundi cardines : Sunt enim ipse substantie spirituales, principalia Dei opera, in uniuersa creatura. Ita ut uel omnia alia, Creatoris imperio, disponant et administrent quoad angelos, uel eis cetera subseruiant quoad animas, siue existentes in corporibus, siue sine corporibus, retributiones debitas expectantes. In his ergo principalibus et quasi cardinalibus creaturis refulget potissime diuina magnificentia; et ex eis capi potest Sapientie diuine cuncta disponentis notitia, si in ipsis hierarchica dispositio aduertatur.

 

 

Capitulum tertium :

Quomodo principales creature, que sunt spiritus rationales,

ducunt in cognitionem creatricis Sapientie.

 

Primo, quantum ad hierarchiam celestem, in qua sunt Seraphin, Cherubin, Throni, Dominationes, Virtutes, Potestates, Principatus, Archangeli, Angeli ; et iis est triplex actus hierarchicus, scilicet purgatio, illuminatio et perfectio, secundum susceptionem a summis, custoditionem a seipsis et refulsionem in subiectis. Et hec est materia libri beati Dionysii de Angelica Hierarchia.

Quia ergo, huiusmodi hierachiarum et ordinum dispositio est ad imitationem beatissime Trinitatis, constat quod eam excellenter representant, et ex hoc resultat maxima laus diuina. Ideo Iob 38, [4.7] : Vbi eras (dicit Deus ad Iob), cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei [?].

 

Secundo, quantum ad hierarchiam subcelestem, que consistit in meritis ac mentibus, apostolicis, prophetalibus et patriarchalibus, martyrum, confessorum et uirginum, monachorum, popularium et innocentium; uel in triplici statu, scilicet laicorum, clericorum et monachorum. Et hi triplicantur secundum actus purgationis, illuminationis et perfectionis. Et ad hoc ordinatur triplex sacramentum : scilicet baptismus, ordo et eucharistia; et triplex ordo : quidam scilicet purgantium, illuminantium et perficientium, quidam purgatorum, illuminatorum et perfectorum, quidam uero mediorum qui, scilicet purgantur et purgant, illuminantur et illuminant, perficiuntur et perficiunt. Et hec est materia libri de Ecclesiastica Hierarchia.

Et hec quoque, ad imitationem Opificis Trinitatis, propter quod inuitantur ad laudem Dei, Dan. 3, [86] : Benedicite, spiritus et anime iustorum, Domino.

 

Tertio, quantum ad hierarchiam mentalem, in qua est :

Quedam representatio siue nuntiatio pertinens ad ordinem Angelorum.

Quedam diiudicatio siue dictatio pertinens ad ordinem Archangelorum.

Et quedam electio siue ductio pertinens ad ordinem Principatuum.

Nuntiatio fit per sensus.

Diiudicatio per intellectum.

Sed electio fit per affectum.

Et hec tria respiciunt naturales anime motus absque gratia.

 

Post hec sequitur :

Ordinatio eorum que electa sunt, quod pertinet ad ordinem Potestatum.

Deinde, uirium roboratio, quod pertinet ad ordinem Virtutum.

Tertio, imperatio ad exequendum; et enim licet, adsit recta ordinatio et ualida ad exequendum fortitudo, expectanda tamen est legitima dominationis preceptio, quod pertinet ad ordinem Dominationum.

Et hec operatur liberum arbitrium per industriam cum gratia, anima infra suos terminos remanente.

 

Tandem anima ad susceptionem superaduentuum se extendens, solius gratie operatione, exit extra suos terminos, et fit in ea :

Primo, susceptio diuinorum luminum, quod pertinet ad ordinem Thronorum.

Secundo, reuelatio siue speculatio, quod pertinet ad ordinem Cherubin.

Tertio, unio per amoris incendium, quod pertinet ad ordinem Seraphin.

Et hec est materia principalis libri Cantici Canticorum, in quo uersatur anima circa exercitium deuotionis, admirationis et ex[s]ultationis, secundum quod fit in excessu mentis, prouecta per predictos gradus.

 

Omnium autem predictarum hierarchiarum dispositiones fluunt a supercelesti hierarchia, que attenditur in Trinitate beata, in qua est personarum Trinitas, cum equalitate potentie, sapientie et bonitatis. Quarum :

Prima persona dicitur principium, origo et Pater eternus.

Media dicitur [imago] Verbum et Filius unigenitus.

Vltima dicitur donum, connexio et Spiritus Sanctus.

Trinus Deus et unus.

Et sicut ab ista supercelesti et diuina fluunt alie, ita ad ipsam reducunt quasi principalia signa; a qua acceperunt ut sint et signa sint, et factorem suum predicent ac declarent.

 

 

Capitulum quartum :

Quomodo, per intelligibiles et sensibiles rerum proprietates,

ueniri potest in cognitionem Opificis, quasi per c[h]arac[t]eres uel signacula.

 

Sunt quoque creature alie signa uel impressiones quedam, diuinam magnificentiam exprimentes. Quarum, alie sunt intelligibiles, atque alie sensibiles, quas (quasi c[h]arac[t]eres) possumus appellare.

Intelligibiles quidem c[h]arac[t]eres siue intellectualia signacula sunt : bonum, pulc[h]rum, amor, esse, uita, sapere, uirtus, salus, iustitia, magnitudo, identitas, stabilitas, cum oppositis, ut est paruum, diuersum, motus. Item omnipotens, eternus, pax, sanctus, rex, Dominus Deus, perfectio, unitas. Et hec est materia libri de Diuinis Nominibus. Et hec uocat Dionysius : Similitudines sacrarum imagines figurarum, 2 de Angelica Hierarchia, [parte] 3.

 

S[y]mbolici uero siue sensibiles c[h]arac[t]eres, id est significatiua signacula, sunt omnes rerum materialium differentie (sicut supra tactum est), secundum omnium celestium, elementarium, naturalium et artificialium formas. Has uocat Dionysius : Dissimiles similitudines.

In quibus, quelibet laudabilis proprietas est creatricis Sapientie uestigium, uel imitatricis creature rationalis exemplum, ut potest aduerti a considerantibus orbium proprietates.

 

Orbis enim empyreus (qui est regio beatorum) lucidus est, uniformis et fixus, et figurat eum, apud quem non est transmutatio, nec uicissitudinis obumbratio, Iac. 1, [I7].

Orbis a[p]lanes (id est sine errore) ab a, quod est sine, et planes, error), cuius motus simplicissimus omnium aliorum inferiorum orbium motus regulans, et ad unam conformem simplicitatem reducens, diuinam Sapientiam figurat. Sap. 7 [= 8, 1] : Attingit a fine usque ad finem fortiter, etc.

Orbis aqueus siue crystallinus, celum sydereum rapiens et in se unigeneus, figurat Sapientiam que Deus est. Candor est lucis eterne, etc., Sap. 7, [26]. Et que rapit omnes spiritus intelligibiles in syderibus figuratos.

Orbis s[i]dereus siue firmamenti, multiformis ex specie suorum s[i]derum ; ipsaque sidera deferens suo motu, quamuis illa habeant motum proprium, sed admodum tardum. Ita tamen, quod omnia seruant situationem uniformem ad inuicem comparata, propter quod dicuntur fixa, et in sapientia est spiritus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, etc., Sap. 7, [22].

 

Orbes quoque planetarum septem, quorum quilibet sua proprietate et Creatorem laudat, et animam ad cognoscendum Deum eleuat. Et sunt eorum nomina que sequuntur :

Saturnalis, (in quo laudatur uenerande genuitatis dignitas), signat antiquum dierum, Dan. 7, [9].

Iouialis, (in quo temperamenti opulenta felicitas), illum signat qui est Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, 2 Cor 1, [3] .

Martialis, (in quo uirilitas edomatiue uirtutis), illum signat qui si fortitudo queritur, robustissimus est, Iob 9, [19].

Solaris, (in quo uiuifice saluationis fontalitas), illum representat de quo Eccli. 42, [16] : Sol illuminans per omnia respexit; et Ps. [18, 7] : Non est qui se abscondat a calore eius.

Vener[i]alis, (in quo suauitas iocundissime placiditatis), signat illum de quo, Sap. 12, [1] : O quam bonus et suauis est, Domine, spiritus tuus in omnibus; et Ps. [72, 1] : Quam bonus Israel Deus, his qui recto, etc.; et alio Ps. [33, 9] : Gustate et uidete, etc.

Mercurialis, (in quo subtilis sagacitatis ingeniosa facundia), representat illum de quo Iob 38, [30] : Quis posuit in uisceribus hominis sapientiam [?].

Lunaris, germinationis copiosa fecunditas, bene illum laudat qui administrat semen seminanti, etc.; et post, multiplicabit semen uestrum, etc., 2 Cor. 9, [10].

 

Sed elementares orbes suis nos uirtutibus et alunt, et instruunt.

In igne enim uigor diuine potentie uindicantis significatur, Deut. 4, [24] : Dominus Deus tuus ignis consumens est.

In aere, suauitas clementie supportantis percipitur; hanc laudat prophetam, in Ps. [99, 4-5] : Laudate nomen eius, quoniam suauis est Dominus.

In aqua, influxus largitatis se communicantis ostenditur, Is. 53, [10] : In scientia sua iustificabit ipse iustus seruos meos multos.

In terra uero, fertilitas et formositas fecunditatis, cum stabilitate omnia sustentante, commendatur, Is. 55, [10-11] : Quomodo descendit [i]mber et nix de celo, et illuc ultra non reuertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit uerbum meum quod egredietur de ore meo, etc.

Omnia quoque hec, ab[y]ssum diuine potentie, sapientie et bonitatis, nobis predicant, et ostentant per suam magnitudinem, pulchritudinem, ordinem et utilitatem.

 

Non mediocre autem symbolum, immo multum nobile, diuine bonitatis consistit in dono uite, que, per participationem analogam, fluit ab eterna uita, et in ipsam reducit, secundum gradus participationis ipsius uite. Que quidem attendi habet : in subethereis, in ethereis et in superethereis substantiis.

Subethereorum uita quadrupliciter est, et differenter participata. Nam diuina et eterna uita communicat se :

Aliquibus creaturis, secundum uegetationem tantum, ut terre nascentibus, in quibus non est sensus, nec motus, nisi augmenti. Et hec etiam, esse potest morale s[y]mbolum honeste conuersationis, Eccli. 40, [22] : Gratiam et speciem desiderabit o[c]ulus tuus; et super hec uirides sationes.

Aliquibus, secundum uegetationem tantum et sensum, absque motu, nisi augmenti, ut in quibusdam ostreis marinis, que affixe sunt saxis; et hic potest significare secretum contemplationis, [E]sth. 13, [2] : Vt absque ullo terrore uitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.

Aliquibus, secundum sensum et motum, ut sunt animalia gressibilia, reptilia, natatilia et uolatilia, in quibus uiuacitas in sensu cognitionem, progressus uero in motu operationem figurant, Ez. 1, [20] : Spiritus uite erat in rotis.

Aliquibus, secundum sensum et motum et ultra hoc secundum intellectum, ut in hominibus, qui sunt creatura rationalis, ad imaginem Dei facti, ut habetur in Gen. 1, [27] : Faciamus hominem ad imaginem, etc.; et post cap. 2, [7] : Formauit Deus hominem de limo terre, et inspirauit in faciem eius spiraculum uite, et factus est homo in animam uiuentem. Hic pollet arbitrii libertate, que est facultas uoluntatis et rationis, Eccli. 15, [14] : Deus ab initio constitut hominem, et reliquit eum in manu consilii sui; eiusdem 17, [1-2] : Deus creauit hominem de terra, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum conuertit illum in ipsam, etc.

Hec ergo reducunt pium intellectum, in uiuificam causam. De qua dicit Dionysius, 6 de Diuinis Nominibus particula 7 : Ex ipsa (scilicet diuina uita), uiuificantur et circumfouentur et animalia omnia et plante. Et siue intellectualem dicas siue rationalem, siue sensitiuam, siue nutritiuam, siue augmentatiuam, siue qualemcumque uitam, uel uite principium uel uite substantiam, ex ipsa, et uiuit et uiuificat. Ergo elige tu uitam, ut diligas Dominum Deum tuum, atque obedias uoci eius, et illi adhereas; ipse est enim uita tua, et longitudo dierum tuorum, etc., Deut. 30, [19-20].

Etherealium autem uitam, dico, que in angelis est secundum nouem ordinum differentias, in tribus hierarchiis distinctas; de quibus dictum est supra, de principalibus cardinibus, et dicetur infra, de laudibus beate Virginis, et post consequentes de ipsorum s[y]mbolicis nominationibus et figurationibus.

Superetherealium uero uita est, que in Virgine Maria et sua prole beata consistit. Virgo nempe beatissima transcendit dignitate omnem puram creaturam, quia in ea est et puritas maior et charitas feruentior; ita quod merito dicitur super choros angelicos exaltata. Vnde ad se inuitans ait, Eccli. 24, [25-26] : In me omnis gratia uite et ueritatis; in me omnis spes uite et uirtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus implemini, etc. Quia per ipsam prouenitur ad consortium filii sui.

 

Vltima et summa uita est in Saluatore nostro Christo, cuius anima :

Per gratiam singularis persone, supergreditur omnia creata, quia datus est ei spiritus non ad mensuram, Ioan. 3, [34].

Per gratiam capitis influit in omnem humanam creaturam.

Per gratiam uero unionis, omnia in Deum reducit.

[Notandum]. Cum omnis creatura habeat sui similem in illius persona, siue essentia, siue quoquomodo uiuentia, siue sententia, siue se mouentia, siue rationabilia.

 

Ipse igitur homo, in imitatione diuine personalitatis assumptus, totam in se continet diuinam uitam, Ioan. 5, [26] : Sicut Pater habet uitam in semetipso, sic dedit et Filio uitam habere in semetipso.

Omnia sunt quodammodo deificata, ut sit ipse omnia in omnibus, 1 Cor. 15, [28] : Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius subiectus erit illi qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Item, Col. 1, [18-20] : Et ipse est caput corporis Ecclesie, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum.

Et Eph. 3, [14-19], adhortans Apostolus, ad hanc consummationem beatam, dicit : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in celo et in terra nominatur; ut det uobis secundum diuitias glorie sue uirtutem corroborari per Spiritum eius in interiori homine; Christum habitare per fidem [in] cordibus uestris, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis que sit longitudo scilicet eternitatis, latitudo scilicet charitatis, sublimitas scilicet potentie, et profundum scilicet sapientie ; scire etiam supereminentem scientie charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei, etc.

 

Diuinam autem pietatem erga humanum genus ostendunt :

Creatio uniuersorum [Gen. 1].

Supportatio primorum parentum post peccatum et receptio penitentium [Gen. 3].

Condescensio ad casum et consignatio ut non occiderentur [Gen. 4].

Conseruatio humani generis in arca Noe [Gen. 7].

Mitis instigatio filiorum Adam superborum edificantium turrim, quorum linguas solum confudit, Gen. 11, [1-9].

Deductio filiorum Israel paternorum per quadraginta annos, etc., Ex. per totum, Leu. [26, 13], Deut. [2, 7; 8, 2; 29, 5].

Tolerantia erga Pharaonem et Egyptios, affligentes Dei populum, Ex. [1, 1 sqq.].

Ex pietate sustinuit filios Iacob, qui uendiderunt fratrem suum Ioseph, Gen. 37, [25-36].

Ex pietate sustinuit filios Israel ad preces Moysi, quando fecerunt uitulum, [Ex. 32].

Ex pietate exposuit filium suum, et non destruxit populum Iudeorum perfidum usque hodie.

 

Capitulum quintum :

Quomodo c[h]arac[t]eres ducunt in Deum, quoad supermentales caligines.

Cum autem tot sint s[y]mbolici c[h]arac[t]eres, quot sunt creaturarum differentie, quorum quilibet ad ascendendum in Creatoris notitiam uiam parat, secundum positionem descendendo a dignioribus usque ad infima, ut a supremis celestibus substantiis usque ad minimas terrestres, et a gratuitis influentiis usque ad gratis datas.

Nobilior tamen et magis propria, uia per abnegationem omnium aperitur.

Vnde dicit Dionysius, libro Angelica Hierarchia, cap. 2, particula 4 : Quod affirmationes de Deo sunt improprie et inconuenientes. Et ratione est, quia omnis affirmatiua predicatio implicat adiacentiam predicati ad subiectum, et per hoc compositionem, que intelligitur per hoc uerbum est, quod habet uim copulatiuam. In Deo autem, nulla compositio potest intelligi et ita nulla adiacentia. Affirmationes ergo sunt improprie, sed negationes uere. Quia, quando aliquid negatur de Deo, intelligitur Deum habere altius et nobilius esse, quam possit dici uel cogitari. Et hec est materia libri Dionysii de M[y]stica Theologia, in quo docetur uia ascen[s]ionis in Deum per lucidam caliginem et ignorantiam radiosam.

De qua ipse Dionysius loquitur, in Ep. 1, Gaio monacho, dicens : Tenebre occultantur lumine et magis multo lumine, et ignorantiam occultant cognitiones et magis multe cognitiones. Hoc est dicere, quod exercitatio intellectus impedit et obscurat illam radiosam caliginem, in qua nihil cognoscitur, nisi inaccessibilis lux [1 Tim. 6, 6], et hoc per mentis excessum. Hinc est illud Ex. 20, [21] : Stetit populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. Circa istam materiam pauca dicenda sunt, quia in hoc plus ualet affectio quam disciplina, plus experientia quam doctrina.

 

Et hoc explicatur aliqualiter in libello fratris Bonauenture, De medio, Coll. 2, circa finem : De quarta facie Sapientie; et in alio tractatu : De configuratione Ecclesie militantis ad triumphantem, in fine.

 

Capitulum sextum :

Quomodo creature ducunt in cognitionem Trinitatis.

Sicut autem omnis facture siue creatura suum representat et probat Creatorem, sic etiam omnis creatura eternam predicit generationem; et hoc potest patere, secundum triplicem generationis differentiam, inuentam in creaturis. Est enim generatio per modum diffusionis, per modum expressionis et per modum propagationis. Et quamlibet istarum est quadrupliciter considerare; et qualibet tamen deficit a perfecta representatione.

Est namque diffusio splendoris uel luminis a luce, in qua est coeuitas; deficit tamen equalitas, quia splendor non adequatur luci.

Item est diffusio ignis ab igne, in qua est equalitas; sicut patet quod una candela accensa ab alia, equale lumen accipitur sine detrimento prioris, et quotquot illuminentur; deficit tamen ibi consubstantialitas, quia alia est substantia luminis hic et ibi.

Item est diffusio riui a fonte, in qua est consubstantialitas uel intimitas, quia eadem aqua que est in fonte decurrit ad riuum; sed deficit ibi ortus nobilitas, quia riuus est in imo respectu fontis, et aqua amara et salsa in suo fonte, per quasdam uenas preterfluendo fit dulcis. Vnde eius est non nobilis, sed humilis ortus.

Item est diffusio [I]mbris a nube, in qua est nobilitas ortus; sunt enim uirtutes celestes per quas nubes [i]mbres diffundunt; deficit tamen ibi forme decor, quia nubes uidentur celum obfuscare et deturpare.

Iunge ergo quod nobilitas est, ut habeas coeuitatem, coequalitatem, consubstantialitatem, ortus nobilitatem, et habebis unam partem speculi emanationem diuinam subfigurantis. [Diffusio].

Est secundo, generatio per modum expressionis.

Est enim expressio speciei ab obiecto, et hic est forme decor, qui deficiebat in generatione [i]mbris; sed deficit hic forme fixio, quod patet in speculo; uario enim modo, generantur in eo species, prope et longe.

Item est expressio figure a sigillo, et hic est forme fixio, que defecit in precedenti; deficit tamen hic uite uigor.

Item est expressio sermonis a dicentis, ubi est uite uigor, quia sermo habet quandam uite uim; quod patet in duobus dicentibus eandem ueritatem quam melius et uiuatius imprimit unus quam alter. Vnde Hieronymus, in prologo : Habet nescio quid latentis energie uiue uocis actus, etc. Vnde rectum est quod uerba de ore Domini prolata et audita, inextimabilem habebant efficaciam magis quam scripta; hic tamen deficit uite mansio, quia sermo transit.

Item est expressio conceptus a mente, et ibi est uite mansio, quia omnis cogitatus manet in memoria; sed deficit hic substantialis uirtus, quia ille cogitatus non est substans uirtus.

Iungantur hec quattuor, scilicet forme decor, forme fixio, uite uigor et uite mansio, et habebimus secundam partem speculi generationem eternam representantis. [Expressio].

Est tertio, generatio per modum propagationis. [Propagatio].

Et est propagatio germinis a semine, et hic est uirtus substans, in qua deficiebat conceptus mentis; deficit tamen hic robur uite, quia licet germen a semine propagetur, uita tamen producti germinis non dependet amplius a semine, sed a radice.

Item est propagatio surculi a radice, in qua est robur uite; sed deficit in ea uiuax sensus; non enim sentit producens productum, uel productum suam originem. Item est propagatio fetus a uentre, et in hac est uiuax sensus; sed deficit in ea actiua uirtus, quia uenter est quasi receptaculum potius quam actiuum.

Item est propagatio filii a patre, et in ea sunt omnes conditiones predicte, preter conditionem coeuitatis, que ponebatur in diffusione lucis, que tamen ponenda est in generatione Filii Dei; et propter hoc, ipsa generatio eterna denominatur ab ista, ut dicatur filii generatio, non lucis aut alicuius alterius predictarum.

De his plenius, in libello De medio, Coll. [11].

Et, quia essentialis diuinissime unitatis fecunditatem tris[h]ypostatam uenerari necesse est, secundum Dionysium, de Diuinis Nominibus cap.1 part. 3, ideo inquirenda est in creaturis symbolica subfiguratio beatissime Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, similiter et in Scripturis.

In rebus quidem creatis figuratur Trinitas beata :

Per lumen uisibile, per splendorem ab eo genitum, per calorem ex hiis. Per formam sensibilem, per speciem ex ea genitam, per coniunctionem intentionis sensus cum forma sensata.

Per formas intelligibiles, per speciem ex iis natas, per coniunctionem intentionis uirtutis intellectiue cum intellecto.

Per uim apprehensiuam, per actum ex ea genitum, et per naturalem complacentiam actiue uirtutis in actu de se genito.

Per materiam, per formam, per compositionem.

Per omnem gignens, per genitum, per naturalem eorum mutuum amplexum. Hec sumpta sunt de Commento super 1 de Diuinis Nominibus de beati Dionysii.

Omnis enim creatura hoc munere decorata est et ditata, ut trinum et unum suum representet Auctorem, uel sicut umbra, uel sicut uestigium, uel sicut imago, ut in principio dict[o]rum extitit.

 

Capitulum septimum :

Quomodo Scriptura Sacra dat intellectum Trinitatis, per sacras nominationes.

Sed et in sacratissimis Scripturarum eloquiis figuratur Trinitas beata multiformiter, scilicet : Per sacras nominationes uel expressiones nominum. Per uenerabiles apparitiones. Et per m[y]sticas significationes.

Per nominationes quidem : Siue a[d]tendamus scripturam et legem mosaicam. Siue doctrinam propheticam. Siue psalmicum carmen.

Designauit enim Moyses creatricis Trinitatis m[y]sterium, in exordio creature, cum dixit [Gen. 1, 1-2] : In principio fecit Deus celum et terram, etc., et post : Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. Sicut enim dicit beatus Augustinus, 1 libro super Genesim ad litteram, 2 cap. : Patrem intelligimus in Dei nomine, Filium in nomine principii, et Spiritum Sanctum in nomine Spiritus qui ferebatur super aquas, quia eius bone uoluntatis quidquid formandum erat, subiacebat.

Sed et in ipsius creature perfectione Trinitatem insinuauit, cum ait [Gen. 1, 3-4] : Dixit Deus fiat lux, etc., et post : Vidit Deus lucem quod esset bona. In nomine dicentis Patrem, in uerbo dicto ipsum Filium, et in bona uoluntate qua sibi placet omne bonum dedit intelligi Spiritum Sanctum.

In consummatione quoque operum (que in hominis creatione intelligitur) Trinitatem et Vnitatem diuinam dedit intelligi, cum dixit [Gen. 1, 26.27] : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et sequitur : Et fecit Deus hominem, etc. Vnde Augustinus, libro 3 super Genesim ad litteram, cap. 3 : Dixit Deus : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ad insinuandam, (ut ita dicam), scilicet pluralitatem personarum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum; quam tamen diuinitatis unitatem intelligendam statim admonet, dicens : Et fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, etc.

Non minima quoque intelligitur beatissime Trinitatis assertio, in sacra Dei nominatione, cum Deus uocatur Adona[i]. Adona quidem est generis masculini et numeri singularis, sed Adona[i] est generis masculini sed numeri pluralis. Nec potest intelligi in summa Deitate alia pluralitas quam personalis. Idem dicitur et significatur per hoc nomen Elo[i], quod est pluralis numeri, sed Eloa singularis : per hanc siquidem pluralitatem innuitur Trinitas personarum.

Maxima uero beatissime Trinitatis significatio, in quodam ineffabili nomine diuino consistit, quod dicitur Tetragrammaton, quod quattuor litteris scribitur que sunt (secundum [h]ebraicam pronuntiationem) : Ioth, He, Vau, et iterum He. Quarum litterarum figure sic sunt : ut Ioth habeat figuram simplicissimam, ut est punctus, sic : י ; Vau habeat ipsum Ioth quasi duplicatum, tanquam Filium esse a Patre genitum ostendatur, sic : ו ; He uero, (que est illarum duarum media et finalis), quasi ab utraque formatur, sic : ח , ut Spiritus Sanctus, tam pronuntiatione (quia He cum aspiratione profertur), quam formatione siue figuratione ipsius littere, a Patre Filioque procedere designetur.

Et cum ille quattuor littere possint triformiter combinari, ut uerbi gratia, si eas latinis litteris scriberemus « ieue », possunt iungi, i et e, e et u, et u cum e, sic : ie, eu, ue. Sic dicunt sapientissimi Hebreorum, totum significatum totius uocabuli significatur per quamlibet s[y]llabam, in quo et Trinitas et coequalitas ac consubstantialitas designatur. De hoc scriptum est Ex. 6, [2-3] : Ego Dominus qui apparui Abra[h]am, Isaac et Iacob, in Deo omnipotente; et nomen meum Adona[i] non indicaui eis.

י ח ו ח: scriptum quidem est nomen illud predictis litteris, sed Hebrei pronuntiant Adona[i], illud tanquam ineffabile totaliter subticentes. Tanto ergo est nomen Dei magis proprium, quanto ineffabile. Nihil enim ad Deum nominandum, (quod fari possit), proprie assumitur, quia cum nomen significet substantiam cum qualitate, nec potest aliter aliquod nomen intelligi; nullum nomen potest proprie de Deo dici. Ideo dixit beatus Petrus, (sicut scribitur in H[i]storia Clementis) : Hoc nomen Deus non nomen Dei est, sed hominibus interim uocabulum istud (quasi pro nomine eius) concessum est.

Porro, si ad prophetale uaticinium respicimus, expresse nobis insinuat Isaias in seraphico trisagio Trinitatem, dicens, eiusdem 6, [3] : Quod Seraphin clamabant alter ad alterum, et dicebant : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria eius.

Propheta uero Dauid, suo carmine predicat Trinitatem, dicens : Verbo Domini celi firmati sunt, etc., Ps. 32, [6]; et Ps. 66, [7-8] : Benedicat nos Deus, Deus noster [!]. Benedicat nos Deus, etc. In primo enim expressit Patrem in nomine Domini, Verbum et Spiritum Sanctum. In secundo uero, ter repetito uocabulo a Trinitate summa optat Ecclesiam benedici.

Hoc quoque Saluatoris nostri doctrina euidentius declarauit, cum dixit, Matth. ultimo [= 28, 19] : Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

Et notandum, quod sicut beatus Hieronymus, in sermone de Assumptione Virginis : Nomen Spiritus Sancti, secundum trium linguarum regulas differt, in articulo accidente. Nam, secundum Hebreos dicitur ruha, quod est feminini generis, secundum Grecos uero neutri generis inuenitur, secundum Latinos autem est generis masculini. Et hoc uoluit Spiritus Sanctus ipse, ut tollatur omnis suspi[c]io sexus in beatissima Trinitate.

 

Capitulum octauum :

Quomodo Scriptura Sacra dat intellectum Trinitatis, per sacras apparitiones.

Significatur quoque Trinitatis diuine m[y]sterium in sacris eloquiis, per uenerendas apparitiones, de quibus sufficiat ad presens sex in considerationem adducere :

Prima, quando Abra[h]e apparuerunt tres angeli in forma trium uirorum. Tres enim uidit, sed tanquam unum adorauit, aperte cognoscens m[y]sterium Trinitatis et Vnitatis, sicut patet Gen. 18, [1sqq.].

Secunda, quando apparuit Dominus Moysi in rubo, Ex. 3, [6], cum dixit : Ego sum Deus Abra[h]am, et Deus Isaac, et Deus Iacob. Tam in trina replicatione diuini nominis, quam in tribus nominatis patriarcharum personis, m[y]sterium insinuans Trinitatis.

Tertia apparitio ostensa fuit Danieli, quando uidit antiquum dierum et fluuium igneum rapidumque egredientem a facie eius. Vt per antiquum dierum Pater, per faciem Filius et per fluuium intelligi detur Spiritus Sanctus, Dan. 7, [9-10].

Quarta apparitio fuit in baptismo Domini Iesu Christi, quando uox Patris facta est super eum, et Spiritus Sanctus apparuit in specie columbe, sicut patet Ioan. 1, [32].

Quinta apparitio fuit in transfiguratione, Matth. 17, [1-8], ubi uox Patris, et super Christum aspectus lucide nubis Spiritum Sanctum figurantis, dant intelligi m[y]sterium Trinitatis.

Sexta uero, quando beato Io[a]nni ostensus est fluuius, procedens a sede Dei et Agni, Apoc. ultimo [= 22,1], in qua Deus Patrem, Agnus Filium, fluuius uero Spiritum Sanctum manifestat.

 

Capitulum nonum :

Quomodo omnis laudabilis ternarius significat Trinitatem increatam.

Denique, omnis laudabilis ternarius, (quem nobis Scriptura Sacra commendat), nos s[y]mbolice in cognitionem Trinitatis summe adducit.

Hanc nobis predicat triplex decursus temporum, scilicet : Sub lege nature, sub lege Scripture et sub lege gratie. Natura quidem Patris potentiam, Scriptura Filii sapientiam, gratia uero Spiritus Sancti bonitatem, declarat.

Hanc triplex rectorum populi Dei status insinuat.  Rexerunt enim populum Dei : Primo, sacerdotes ; secundo, iudices ; tertio, reges.

Et quid nobis regalis dignitas, nisi Patrem, quid iudicialis ueritas, nisi Filium, et quid sacerdotalis sanctitas, nisi Spiritum Sanctum insinuat.

Hanc triplex Scriptura ueteris testamenti demonstrat, que secundum Saluatoris nostri distinctionem diuiditur : In legem Moysi, Prophetas et Psalmos.

Ait enim discipulis suis, Luc. 24, [44] : Hec sunt uerba que locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum quoniam necesse est impleri omnia que scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me.

Bene enim, per auctoritatem legis Patris potentia, per prophetas Filii ueritas, et per psalmos Spiritus Sancti charitas, designatur.

Hanc triplex Scripturarum intelligentia, que est : litteralis, allegorica et moralis, etc., (nam anagogia est pars allegorie), demonstrat.

Hanc triplex dignitas, (cui in testamento ueteri unctio debebatur), scilicet regalis, prophetica et sacerdotalis, insinuat.

Hanc denique, triplex distinctio corporis Christi m[y]stici subfigurat, que est : Clericorum, religiosorum et la[i]corum, uel, actiuorum, contemplatiuorum et prelatorum, propalat.

 

Ex his patet, quod una diuinitatis perfecta in Trinitate substantia, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, [Rom. 11, 36] ex quo omnia, per quem omnia et in quo omnia, sicut omnia condidit, ita nobis ex omnibus ad sui notitiam uiam fecit. Ipsi gloria in secula. Amen.

Symbolica theologia (2)

Prima distinctio est de signis, que ducunt in cognitionem Dei. Et habet nouem capitula :

Primum capitulum tractat : quomodo generaliter omnis creatura ducit in cognitionem Creatoris.

Secundum : quomodo creata habent rationem signi, uel naturaliter uel secundum institutionem.

Tertium : quomodo principales creature (que sunt spiritus rationales), ducunt in cognitionem Creatoris.

Quartum : quomodo per intelligibiles et sensibiles proprietates rerum, (quasi c[h]arac[t]eres et signacula quedam), ueniri potest in cognitionem Opificis.

Quintum : quomodo creature ducunt in Deum per uiam abnegationis, quasi per supermentales caligines.

Sextum : quomodo creature ducunt in cognitionem beatissime Trinitatis.

Septimum : quomodo Scriptura sacra dat intellectum Trinitatis per sacras nominationes.

Octauum : quomodo Scriptura sacra dat intellectum Trinitatis per sacras apparitiones.

Nono : quomodo omnis laudabilis ternarius significat Trinitatem increatam.

 

Secunda distinctio est de symbolis, que ducunt in cognitionem celestis regni, cuius rex est Christus. Et habet capitula undecim.

Primum capitulum : quomodo sacra Scriptura loquitur de glorioso beatorum regno.

Secundum : quomodo superna ciuitas proponitur in Scriptura ueneranda menti.

Tertium : quomodo proponitur ut admirabilis intellectui.

Quartum : quomodo proponitur ut amabilis affectui.

Quintum : quomodo per nominationem regni Dei, aliquando intelligitur Filius Dei, aliquando status beatitudinis eterne.

Sextum : quomodo regni Dei rex, Christus, figuratus est in Scriptura.

Septimum : quomodo figuratus est Filius Dei ueniens in carnem.

Octauum : quomodo conueniat Domino Iesu Christo, Filio Dei, angelica nominatio.

Nonum : quomodo Scriptura figurat Filii Dei effica[c]iam in predicatione.

Decimum : quomodo, per Christum et in Christo, percipitur omnis sacra cognitio.

Vndecimum : quomodo figuratur Christus cum Ecclesia, et Ecclesia cum S[y]nagoga.

 

Tertia distinctio : De figuris passionis Christi, crucis, mortis, resurrectionis, ascen[s]ionis, et Spiritus Sancti missionis. Et habet capitula XVI.

Primum capitulum est : de figuris sanguinis Christi effusi.

Secundum est : de mysteriis crucis Christi.

Tertium : de forma crucis significata, in libro nature, per quemlibet quaternarium laudabilem, ubi et de tetragrammaton.

Quartum : de forma crucis significata, in libro Scripture.

Quintum : quomodo crux Christi figuratur uocabulo signi.

Sextum : de Domini nostri Iesu Christi quiete per mortem.

Septimum : de Christi resurrectione facta die tertia, et eius figuris.

Octauum : de argumentis resurrectionis generalis.

Nonum : de ascen[s]ione Christi, et eius signis, et effectibus secundum XVcim gradus.

Decimum : de ascen[s]ionibus, quibus Christi ascen[s]io figuratur.

Vndecimum : de Spiritu Sancto, quoad figurales nominationes.

Duodecimum : de Spiritu Sancto, quoad eius septem dona.

Tertium decimum : quomodo Spiritus Sanctus animam hierarchi[z]at.

Quartum decimum : figuratio donorum Spiritus Sancti, in septem columnis.

Quintum decimum : m[y]sterium Spiritus Sancti, in septem psalmis.

Sextum decimum : de figurationibus extremi iudicii.

 

Quarta distinctio : De laudibus beatissime Virginis Marie. Et habet capitula decem septem.

Primum : quod, quia beate Virginis laudes non potuerunt digne exprimi h[i]storice, uoluit Spiritus Sanctus eas exprimi allegorice et m[y]stice, per omnium rerum creatarum laudes .

Secundum : quod beate Virgini conueniunt omnium spirituum celestium proprietates.

Tertium : quod beate Virgini conueniunt omnium sanctorum laudes et dignitates.

Quartum : quod beate Virgini conuenit omnis differentia uirtutum.

Quintum : quod beate Virgini conuenit omnis copia donorum.

Sextum : quod beate Virgini conuenit omnis excellentia beatitudinum.

Septimum : quod sibi competit omnis dulcedo spiritualium fructuum.

Octauum : quod beate Virgini competit omnis perfectio spiritualium sensuum.

Nonum : quod beate Virgini conuenit illud capitulum Prou. 31, [10 sqq.] : Mulierem fortem quis, etc.

Decimum : quomodo ei conuenit illud Eccli. 26, [2 sqq.] : Gratia mulieris sedule delectabit uirum suum, etc.

Vndecimum : quomodo beate Virgini conueniunt sanctarum mulierum laudes.

Duodecimum : quod ipsa increata Sapientia communicat beate Virgini suas laudes.

Tertium decimum : quomodo beata Virgo laudatur sub me[t]aphora creaturarum.

Quartum decimum : quomodo laudatur sub me[t]aphora creaturarum medialium.

Quintum decimum : quomodo laudatur sub figuris creaturarum inferiorum.

Sextum decimum : quomodo laudatur sub figuris formarum artificialium.

Decimum septimum : uersus libri qui dicitur Aurora

. De eius laude.

 

Quinta distinctio : De signis significantibus angelicam dignitatem. Et habet capitula XIX.

Primum : que sunt angelorum nominationes proprie.

Secundum : de nominibus ordinum angelorum.

Tertium : de nominibus singularium angelorum.

Quartum : de angelorum nominationibus transsumptiuis; et primo quare dicuntur celi.

Quintum : quomodo conuenit eis nomen diei et lucis.

Sextum : quomodo conuenit eis nomen firmamenti.

Septimum : quare dicuntur aque, uel quomodo conueniat eis hoc nomen aque.

Octauum : quomodo conueniant angelis naturales proprietates celi.

Nonum : quomodo conueniant angelis naturales proprietates lucis.

Decimum : quomodo eis conueniant naturales proprietates firmamenti.

Vndecimum : quomodo eis conueniat nominatio et proprietates stellarum.

Duodecimum : quare angelis attribuitur humana forma et uirilis.

Tertium decimum : quomodo conuenia[n]t eis humanorum sensuum passiones.

Quartum decimum : quare eis attribuitur aspectus iuuenilis.

Quintum decimum : quare describuntur alati.

Sextum decimum : quid significet in eis uarietas colorum.

Decimum septimum : quid significet in eis uarietas uocum.

Decimum octauum : quid nominatio lapidum pretiosorum.

Decimum nonum : quid uarietas instrumentorum artificialium.

 

Sexta distinctio : De sacra Scriptura. Et habet capitula quinque.

Primum capitulum : quomodo littere sunt radices et semina scripturarum.

Secundum : quibus nominibus significatur Scripture affluentia siue latitudo.

Tertium : quibus nominibus significatur Scripture effica[c]ia.

Quartum : quibus nominibus significatur Scripture integra continentia.

Quintum : quibus signis significatur Scripture quadruplex intelligentia.

 

Septima distinctio : De ministris Scripture sacre et aliarum scientiarum. Et habet capitula XIII.

Primum : de diuersis nominibus predicatorum uel doctorum.

Secundum : de nominibus figurantibus summum pontificem per se.

Tertitum : de nominibus figurantibus summum pontificem cum collegio.

Quartum : de nominibus figurantibus beatum Petrum apostolum, uel quemlibet alium pontificem.

Quintum : quomodo sanctorum status commendatur per multos uiros uirtutis.

Sextum : figuratio duorum sanctorum simul.

Septimum : figuratio sanctorum omnium generaliter.

Octauum : figuratio sanctorum in duodenario numero.

Nonum : figuratio sanctorum per sanctas mulieres.

Decimum : de studentibus in sacra Pagina.

Vndecimum : de celesti Sapientia.

Duodecimum : de philosophia mundana.

Tertium decimum : de peritia utriusque iuris, etc.

 

Octaua distinctio : De statu Ecclesie, quoad membra Christi. Et habet capitula XVcim.

Primum capitulum : de figuris duarum religionum mendicantium.

Secundum : quibus signis potest figurari beatus Franciscus.

Tertium : quibus beatus Dominicus et ordo eius.

Quartum : de figuris du[p]licis uite, actiue uidelicet et contemplatiue.

Quintum : de figuris uirtuose uite iustorum in uegetabilibus.

Sextum : de eisdem in mineralibus. Et primo per aurum.

Septimum : quomodo significantur sancti per argentum.

Octauum : quomodo per ferrum.

Nonum : quomodo per es.

Decimum : quomodo laudantur sancti per significationes lapidum.

Vndecimum : quomodo uirtutes significate fuerunt in lapidibus rationalis Aaron.

Duodecimum : de figuris Ecclesie et cuiuslibet congregationis iustorum.

Tertium decimum : de figuris unitatis ecclesiastice.

Quartum decimum : de figuris ecclesiastice nouitatis.

Quintum decimum : de figuris fabrice materialis ecclesie, et dedicationis eius.

 

Nona distinctio : De statu Ecclesie, quoad impugnationem diaboli. Et habet capitula XIcim.

Primum capitulum : quibus modis figuratur diabolus in Scriptura.

Secundum : de membris diaboli, ubi et de filiis lucis.

Tertium : de armis diaboli, que sunt peccata. Et primo de peccato originali.

Quartum : de peccatis actualibus.

Quintum : de figuris superbie.

Sextum : de figuris inuidie.

Septimum : de figuris et reprobatione ire.

Octauum : de figuris et reprobatione accidie.

Nonum : de figuris et reprobatione auaritie.

Decimum : de figuris et reprobatione gule.

Vndecimum : de figuris et reprobatione luxurie.

 

Decima distinctio : De statu Ecclesie quoad auxilia Dei, per gratiam, per uirtutes et per sacramenta. Et habet capitula XVIIIo.

Primum capitulum est : de gratia et uirtute in generali.

Secundum : de signis fidei.

Tertium : de signis spei.

Quartum : de figuris charitatis.

Quintum : de officiis uirtutum cardinalium.

Sextum : de figuris prudentie.

Septimum : de figuris temperantie.

Octauum : de figuris fortitudinis.

Nonum : de figuris iustitie.

Decimum : de figuris sacramentorum in generali.

Vndecimum : de figuris baptismi.

Duodecimum : de figuris confirmationis.

Tertium decimum : de figuris eucharistie.

Quartum decimum : de figuris penitentie.

Quintum decimum : de figuris ieiunii penitentialis.

Sextum decimum : de figuris extreme unctionis.

Decimum septimum : de sacramentis ordinis et figuris ordinum.

Decimum octauum : de sacramento matrimonii et eius figuris.

 

Finis repertorii siue tabule.

Symbolica Theologia (1), un Ps-Bonaventure (Richard Rufus de Cornouailles)

 

Magnarum rerum, sicut Ethicus ait, etsi non detur successus, honestus est tamen ipse conatus.

 

Ego igitur, aliquid magnum mihi et transcendens ingenii proprii facultatem aggressus sum, inuestigari scilicet diuine Scripture locutiones s[y]mbolicas siue figuratiuas, occasione accepta, a quibusdam memorialibus domini fratris Bonauenture, clare memorie, olim episcopi Albanensis, que sibi (quasi quedam semina) in huius opus ipse parauerat. Quamuis ea (aliis occupatus curis, primo generalis ministerii, deinde cardinalatus), nequaquam usque ad plena germina explicando confouerit.

In hoc igitur, ego, ipsius temptans imitari uestigia, licet nouerim me non posse tanti uiri conceptus attingere, uel successum dignum altis ingeniis obtinere, ex ipso tamen conatu, puto me, sapientibus inquirendi et inueniendi potiora, nonnullam prebuisse materiam. Mihi uero, ipsa exercitatio partes aliquas temporis, alicui forsitan uane uacationi, subduxit.

Qui ergo, potuerit ex iis (que scripta sunt hic), aliquid utile carpere, laudet Deum, cuius munere agitur omne quod bonum est. Si cui uero, inutilia uel superflua uidebuntur, patienter sustineat, propter eos qui eadem sibi in aliqua parte crediderint profutura.

 

Placuit autem, opusculum hoc in decem particulas distinguere, quas et distinctiones uolui uocare, quarum quelibet habet sua capitula.