Symbolica Theologia (8). Distinctio Quinta

Distinctio Quinta :

Quibus figuris habent significari angelici spiritus, in Scriptura.

 

Licet beatissima Virgo Maria, Dei mater, in eo quod Dei filius ex ea nasci dignatus est, salua integritate uirginea, ut in superioribus tactum est, supra angelicos choros exaltata predicetur, tamen quantum ad naturalia et originalia dona celestes spiritus transcendunt omnem puram creaturam. Et quo nobis sunt per naturam inuisibiles, eo debuerunt nobis per conuenientia symbola nobis copiosius manifestari.

 

Capitulum primum :

Que sunt angelorum nominationes proprie.

Omnis ergo symbolica lo[c]utio, que ipsos bonos spiritus manifestat, declarat nobis ipsorum, uel substantiam, uel uirtutem, uel operationem :

Substantiam qua subsistunt, uirtutem qua possunt, operationem qua peragunt et efficiunt. Hec autem significantur in Scriptura sacra :

Per nominationes, per corporales formas et per habitus, et per instrumenta diuersa fabrilia seu mechanica, allegorice considerata.

 

Consideratio enim angelorum, prout habent in Scriptura significatiuas et figuratiuas imagines ad allegoriam pertinet. Licet per anagog[i]am considerari habeant, in quantum sunt celestis patrie ciues. Nominum autem, aliqua sunt propria, aliqua transsumpta.

 

Propria uero eorum nomina, uoco :

Vel que significant eorum naturam, ut cum dicuntur celestes spiritus, uel diuini spiritus, ut in Ps. [103, 4] : Qui facit angelos suos, spiritus. Similiter cum dicuntur : uel celestes substantie, uel celestes intellectus seu celestes intelligentie.

Vel etiam propria dico nomina eorum, que significant eorum gratiam et officia, ut sunt nomina nouem ordinum, et nomina trium specialium personarum, ut sunt Michael, Gabriel, Raphael.

Cum ergo dicuntur spiritus, datur intelligi eorum immaterialitas, operandi facilitas et potestas.

Cum dicuntur substantie significatur eorum nature firmitas, incorruptibilitas et inuariabilitas.

Cum dicuntur intellectus uel intelligentie exprimitur cognoscitiue uirtutis preclaritas et deiformitas.

 

Porro, ipsorum officia, secundum gradus et dignitates differentia, per sacras nominationes nouem ordinum exprimuntur et explicantur. Omisso enim, quod ad distinctionem hierarchicam pertinet, quia non uidetur presentis esse nego[t]ii. Nouem angelorum ordines, per nouem nomina sacra Scriptura ueneratur, que sunt : seraphin, cherubin, throni, dominationes, uirtutes, potestates, principatus, archangeli, angeli. Horum nominationum, ordo et intellectus potest subscripto modo rationabiliter percipi et faciliter apprehendi.

 

Capitulum secundum :

Ratio propriarum nominationum ordinum, siue de nominibus ordinum angelorum.

 

Quia amor ad susceptionem diuinarum influentiarum immediate disponit, pro eo quod amantem unit et copulat cum amato, ideo amoris proprietas ordini supremo attribuitur, per hoc nomen seraphin, quod nomen sicut dicit Dion[y]sius, 7 cap. Angelice Hierarchie in principio, significat incendentes uel calefacientes. He autem sunt proprietates ignis. Ignis uero, spiritualis amor est. Nomen ergo seraphin ardorem amoris euidentissime manifestat. Ideo Is. 6, [6] : Volauit ad me unus de seraphin, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, etc.; et Ps. [103, 4] : Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.

 

Et, quia mediatione amoris percipitur uera scientia, que non inflat [1 Cor. 8, 1] et non aliter, quia in maliuolam animam animam non introibit sapientia, [Sap. 1, 4], idcirco secundo consequenter ordini attribuitur scientie nomen quod cherubin. Quod secundum prefatum doctorem multitudinem scientie uel fusionem sapientie prefigurat : primo recipit multimodo scientie, postea impendit fusio sapientie; ut simul notetur uis susceptiua a superioribus et suis inferioribus refusiua. Et licet hic ordo multo dono sapientie polleat, tamen claritatem diuine scientie non equat uel adequat. Vnde Dan. 3, [55] : Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubin. Solus enim Deus abyssos cordium et secreta penetrat cogitationum.

 

Quia uero ab amante scientia et amore sciente, solum habet iustum undique iudicium emanare, ideo tertius ordo nomen thronorum accepit. Quibus Deus attribuit iudiciariam potentiam siue iudicatiuam, quamque ipse in actum educit sua eterna actione iudicatam, et sibi conformem; in quorum iudicationis m[y]sterio Deus sibi complacet, et quasi in eis requiescit et sedet. De hoc iudicio, Dan. 4, [10-11] : Vigil, et sanctus, de celo descendit, clamauit fortiter, et sic ait : Succidite arborem, et precidite ramos eius; et sequitur infra [4, 14] : In sententia uigilum decretum est, etc.; Ps. 9, [5] : Sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam; eiusdem [Dan.] 7, [9] : Aspiciebam donec throni positi sunt et antiquus dierum sedit.

Et in his ordinibus prima constituitur hierarchia.

 

Post iudicium sequi debet imperium, ut uidelicet fiat quod debere fieri iudicatum est, alioquin ipsum iudicium inane uideretur et cassum. Et ideo quarto ordini attributa est nominatio dominationum, qui ordo supremus est medie hierarchie.

Ad imperium sequitur executio rei imperate, in quo necessaria est uirtus. Ideo post dominationes sequitur ille ordo, cui attribuitur nominatio uirtutum.

Et, quia potestas aduersaria actiones bonas semper nititur impedire, ideo eas coercere necesse est, propterea sequitur ordo potestatum. Sic dictus a potestatiua coertione resistentium uel obsistentium principum tenebrarum.

Et in his tribus perficitur media hierarchia, scilicet dominationibus, uirtutibus et potestatibus.

Licet, beatus Gregorius ordinet in medio huius hierarchie ordinem principatuum, et primum ordinem hierarchie ultime ponat ordinem uirtutum, sed hic enumerat secundum doctrinam Dion[y]sii, quam se habuisse per instructionem beati Pauli, Eph. 1, [20-21] : Deus constituit Christum ad dextram suam in celestibus, supra omnem principatum, et potestatem, et uirtutem, et dominationem. Hic ordinat mediam hierarchiam, sicut dictum est a Dion[y]sio. Sed Col. 1, [16] ordinat sicut dicit Gregorius. Dicit enim : In Christo condita sunt uniuersa in celis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni, siue dominationes, siue principatus, siue potestates. Sed Eph., uidetur loqui solum de hierarchia celesti; Col., loquitur de celesti et terrestri principatu. Sed de hoc parum est curandum, quia utriusque ordinis proprietas potest utroque nomine designari.

Septimus ergo ordo, secundum Dion[y]sium, est ordo principatuum a quodam principali modo doctrine dictus, qui est uirtutes miraculorum supernaturales. Recte enim, post priores sex ordines sequitur ignorantium doctrina, que quidem efficacior est per res, quam per uerba, et ideo attribuitur huic ordini operatio miraculosa.

Octauo uero loco, ponuntur archangeli, quorum instructio est per uerba et reuelatio archanorum et difficilium.

Nono et ultimo, collocantur angeli, ordinati ad docenda et reuelanda minora.

 

Omnes autem ordines participant omnibus proprietatibus supra dictis, quia, omnes :

Cum seraphin sunt amantes,

cum cherubin scientes,

cum thronis iudicantes,

cum dominationibus imperantes,

cum uirtutibus exequentes,

cum potestatibus contraria repellentes,

miracula operantes cum principalibus,

archana m[y]steria reuelantes cum archangelis,

et cum angelis, secundum diuinum beneplacitum, hominibus assistentes. Sed superiores inten[s]ius, inferiores uero remissius participant ipsis donis.

 

Et, quia omnis ordo superior, quod a superiori suscipit, subiecto sibi ordini nuntiat, ab ista nuntiatione omnis celestis substantia potest angelus nuncupari. Vnde Apostolus dicit, Hebr. 1, [14] : Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis. Et Is. 6, [6-7], dicitur : Volauit ad me unus de seraphin, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigi[t] hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.

Iterum, cum ordines superiores habeant perfectius omnium inferiorum, et illuminationes et uirtutes, ideo nomen extremi ordinis attribuitur omnibus ordinibus superioribus. Ita ut omnes communiter angeli nominentur. Vltimus autem ordo, qui omnes ordines completiue terminat, eo quod nullos habeat alios infra se, proprie ordo angelicus nominatur.

 

Possunt etiam accipi singulorum ordinum propria, per hunc modum :

In seraphin, amatiua potentia est uirtus susceptiua, immediate a Deo, renouationis et reuocationis in Deum.

In cherubin, scitiua potentia est uirtus susceptiua illuminationis, a primo immediate suscipiente a Deo.

In thronis, iudicatiua potentia est uirtus susceptiua renouationis et reuocationis in Deum, a suscipiente secundo.

In dominationibus est uis imperatiua executionis eius, quod bene iudicatum est.

In uirtutibus est uis executiua eius, quod superioris dictat imperium.

In potestatibus est uis expulsiua contrariorum et impedientium aduersariorum.

In principatibus est uirtus operatiua miraculorum et eorum que supra naturam sunt, ad intellectum efficaciter eleuandum.

In archangelis est uirtus nuntiatiua archanorum et maiorum m[y]steriorum.

In angelis est uirtus nuntiatiua minorum.

 

Capitulum tertium :

Ratio propriarum nominationum singularium angelorum.

Omnis ergo angelica nominatio, symbolum est proprietatem aliquam subfigurans, sicut patet in predictis nominibus ordinum. Patet etiam, in nominibus specialium siue singularium angelorum, cuiusmodi sunt : Michael, Gabriel, Raph[a]el.

Quia enim, Michael dicitur, pugnasse cum dra[c]one uolente diuinam equalitatem usurpare, Apoc. 12, [7], de[f]endens diuine dominationis ex[c]ellentiam singularem, ideo sic nominatus est, scilicet sanctus Michael, cuius est interpretatio est quis ut Deus, quasi nullus. Et ad hoc significandum, depingitur conculcans dra[c]onem, et eum hasta transfigens, et tenens in manu rotundam spheram in signum uictorie.

Gabriel uero, interpretatur fortitudo Dei, quia uenit nuntiare incarnationis m[y]sterium, in quo manifestata est fortitudo, quando Dei filius in nostra humilitate cum diabolo congressus est, et predam humani generis, quam captiuam tenebat, excussit, iuxta illud Luc. 11, [21-22] : Cum fortis armatus custodit, etc. Si autem fortior illo superueniens uicerit eum, uniuersa arma, in quibus confidebat, diripiet, et spolia eius distribuet.

Raphael denique, quia missus fuit curare T[o]biam a cecitate, et Annam filiam Raguelis a demonis oppressione, qui iam extinxerat septem uiros. Ideo tali nomine eius officium manifestatur, scilicet Raphael, quod medicina Dei interpretatur. Tob. 5 et deinceps.

 

Moraliter autem potest dici quod :

Raphael operatur circa humanum genus necesseriam medicinam : Curando pronitatem ad malum. Et hoc :

Per cordis siue iecoris incensionem, quantum ad incitamentum amoris, Tob. 8, [2].

Per linitionem fellis, quantum ad immissionem compunctionis, Tob. 11, [13].

Gabriel exercet fortitudinem, excluendo difficultatem, ad bonum confortando, scilicet :

Ad obseruantiam preceptorum. Ideo annuntiauit Zacharie [I]oannis nauitatem, Luc. 1, [13]. Zacharias enim interpretatur memorans Dominum; et signat eos qui memores sunt mandatorum ipsius ad facienda ea, quibus nascitur [I]oannes, in quo est gratia.

Ad impletionem consiliorum. Ideo annuntiauit Marie, salua uirginitate, Dei filii conceptum, Luc. 1, [31].

Michael uero procurat auferre elongationem ab [hoste], reducendo ad Deum. Et ideo, olim reduxit synagogam, Dan. 10, [21] : Nemo est adiutor meus, nisi Michael princeps uester. Nunc uero reducit Ecclesiam, docens quod, si quid a carne, ab hoste uel mundo suggeritur, respondeatur sicut importat nominis eius significatio : Quis ut Deus.

De isto canit Ecclesia : Venit Michael archangelus, cum multitudine angelorum, cui tradidit Deus animas sanctorum, ut perducat eas in paradisum ex[s]ultationis. Hoc etiam prophetatum est, Dan. 12, [1] : Dixit unus angelus Danieli : In tempore illo consurget Michael, scilicet in fine mundi tempore, uidelicet euangelii, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui. Quasi dicat : Qui modo preest genti Iudeorum, preerit genti christianorum.

 

Capitulum quartum :

De angelorum nominationibus transsumptiuis. Et primo quare dicuntur celi.

Plurimis quoque nominum transsumptorum symbolis angelici spiritus in Scriptura sacra designantur. Et primo in primordiis operum diuinorum dantur intelligi diuersimode : nomine celi, nomine lucis, nomine firmamenti, et etiam nomine diei.

Non enim credibile est spiritualis creature creationem omissam esse, quamuis inter ipsa opera non nominetur expresse. Nullius namque nature conditio in illis diebus potest intelligi pretermissa, cum includatur quod : Vidit Deus cuncta que fecerat; et erant ualde bona, [Gen. 1, 31], et post [Gen. 2, 2] dicatur quod : Requieuit Deus die septimo ab uniuerso opere quod patrarat. Cum it[a]que, ex tunc Deus a conditione noue nature cessauerit, necesse est intelligi naturam angelicam fuisse iam conditam. Nec ante celum et terram quia dictum est : In principio fecit Deus celum et terram, [Gen. 1, 1].

Quicquid autem in aliquo sex dierum creatum est, in uerbis creationis eiusdem diei intelligitur comprehensum. Non enim dicitur Deus hic uidisse, cum dicitur uidit cuncta que fecerat [Gen. 1, 31], nisi que uerbis prioribus monstrata sunt esse creata. Quod autem pertineat angelus ad opus prime diei, patet ex uerbis Iob 40, [14], dicentis de Be[h]emoth : Ipse est principium uiarum Dei; uel secundum aliam translationem : Hoc est initium figmenti Domini. Fictionem autem Dei intelligimus eius factionem, et uie eius operationes eius sunt. Vnde principium uiarum Dei est principium creaturarum Dei.

Nomine ergo celi intelligitur natura angelica, cum dicitur : In principo fecit Deus celum et terram [Gen. 1, 1], celum scilicet naturam angelicam, spiritualem uitam, ut esse potest in se nondum ad Deum Creatorem conuersa.

Nomine lucis, cum per conuersionem formatur atque perficitur. Vnde Augustinus,1 super Genesim ad litteram : Si spiritualis lux facta est, cum dixit Deus : Fiat lux [Gen.1, 3]; non illa natura Patri coeterna intelligenda est, per quam facta sunt omnia [Ioan. 1, 3], et que illuminat omnem hominem [Ioan. 1, 9]; sed illa de qua dici potuit : Prior omnium creata est sapientia [Eccli. 1, 4]. Cum enim eterna illa et incommmutabilis, que non est facta, sed genita Sapientia, in spirituales atque rationales creaturas, sicut in animas sanctas se transfert [Sap. 7, 27], ut illuminate lucere possint; fit in eis quedam luculente rationis affectio, que potest accipi facta lux, cum diceret Deus : Fiat lux [Gen. 1, 3]. Si iam erat creatura spiritualis, que nomine celi significatur, in eo quod scriptum est : In principio fecit Deus celum et terram [Gen. 1, 1]; non corporeum celum, sed celum incorporeum celis corporeis, hoc est, super omne corpus, non locorum gradibus, sed nature sublimitate prepositum. Hoc est celum celi, de quo Ps. [113, 16] : Celum celi Domino; terram autem dedit filiis hominum.

Item, Augustinus,12 Confessionum prope principium : Fecisti duo quedam; unum prope te, aliud prope nihil, unum, quo superior tu es, alterum, quo inferius nihil est. Sed illum celum celi tibi, Domine.

Et sequitur infra : Valde mirabile est hoc celum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die, post conditionem lucis dixisti : Fiat; et sic factum est. Quod firmamentum uocasti celum; sed celum terre huius. Iam enim feceras et celum ante omnem diem, sed celum celi huius; quia in principio feceras celum et terram. Nimirum celum celi, quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis; quanquam nequaquam tibi coeterna, particeps tamen eternitatis tue.

Et infra : Nec inuenio quod libentius appellandum existimem celum celi Domino, quam domum tuam, contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu, egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum, ciuium ciuitatis tue super ista celestia.

Et infra : Et quod secundo die, commemoratur factum firmamentum, et uocatum celum; insinuat de quo celo prius sine diebus sermo lo[c]utus sit.

 

Capitulum quintum :

Quare dicuntur dies et lux.

Nomine quoque diei in primordio creationis introducti, intelligitur spiritualis atque intellectualis creatura, sicut ostendit Augustinus, in 4 lib., super Genesim ad litteram, et in principio 5, pertractans illud uerbum Gen. 2, [4-5], secundum translationem quam ipse exponit : Hic est liber creature celi et terre, cum factus est dies, fecit Deus celum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, etc. Ostendit ergo Augustinus, angelis competere nomen diei, in quantum post uesperam cognitionis proprie nature, qua se noscit non esse quod Deus est, et post mane, quo ex hac cognitione in laudes Creatoris assurgit, perfruitur contemplatione immutabilis ueritatis.

Vnde idem, Augustinus, lib. 4, super Genesim ad litteram, inquit : Nec quisquam arbitretur, illud quod dixi de luce spirituali, et de condito die spirituali et angelica natura, et de contemplatione quam habet in Verbo Dei, et de cognitione qua in se ipsa creatura cognoscitur, eiusque relatione ad laudem incommutabilis ueritatis, ubi prius ratio uidebatur rei faciende, que cogita est facta; non proprie sed quasi figurate atque allegorice conuenire ad intelligendum diem et uesperam et mane; ubi enim melior et certior est lux, ibi uerior et dies. Cur ergo non uerior et uespera et uerius mane [?]. Nam si in istis diebus habet quamdam declinationem suam lux in occasum, quam uespere nomine nuncupamus, et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus, cur illic uesperam non dicamus, cum a contemplatione Creatoris creatura despicitur, id est deorsum aspicitur, et mane cum a cognitione creature in laudem Creatoris assurgitur [?]. Nec alternatim hec omnia, sed simul faciunt. Simul ergo habent et diem, et uesperam, et mane. Non enim, istam terrenam conditionem lucisque corporee temporalem localemque circuitum illi patrie spirituali coequare debemus, ubi semper est dies in contemplatione incommutabilis ueritatis, semper uespera in cognitione in se ipsa creature, semper mane etiam ex hac cognitione in laudem Creatoris.

Hec omnia Augustinus, ubi supra licet intercise sumpta sunt.

 

Capitulum sextum :

Quare angeli dicuntur firmamentum.

Sicut autem nomine celi in principio creationis, intelligitur natura intellectualis angelica, ut primo condita, et nomine lucis ut iam per conuersionem ad Conditorem formata; sic etiam nomine firmamenti, intelligitur ut, iam per ipsam conuersionem et post ipsam, stabilita et confirmata.

Vnde Gregorius, super Ezechielem hom. 7, exponens illud uerbum Ez. 1, [22] : Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper, ait : Possunt enim, firmamenti nomine celestes potestates intelligi. Quod firmamentum recte quasi aspectus crystalli dicitur; quia uidelicet crystallus forte quidem nimis est, sed ex aqua solidatur. Et natura angelica, quando creata est, liberum arbitrium accepit, ut utrum uellet in humilitate persistere, et in omnipotentis Dei conspectu permanere, an ad superbiam laberetur, et a beatitudine caderet, per similitudinem aqua fuit. Sed quia cadentibus aliis, sancti angeli in sua beatitudine perstiterunt, atque hoc acceperunt in munere, ut iam cadere omnino non possent, in eis natura sua, quia iam duci mutabiliter non potest, quasi similitudinem crystalli durata est. Quod crystallum horribile et extensum super capita animalium dicitur, quia ille potestates angelice, que omnipotentis Dei conspectui assistunt, nobis adhuc in hac corruptione positis, terribiles atque pauende sunt. Quarum nunc gaudia, quia sensum nostrarum mentium excedunt, super capita animalium esse memorantur. Hec Gregorius.

Igitur, eterna permansio in Conditoris amore firmata firmamentum est, inter aquas superiores et inferiores collocatum. Vt dulcedo, quam haurit a Deo et amor in Deo firmatus intelligatur aqua superior; cognitio uero et ordinatus amor sibi subiectorum, aque inferiori comparetur.

 

Capitulum septimum :

Quare dicuntur aque.

Per h[a]s quoque aquas inter quas constitutum est firmamentum, potest angelice nature labilitas designari.

Quia secundum primam conditionem labilitatem eos habuisse certum est, qua in bonis angelis per conuersionem ad Deum confirmata est, ad modum aquarum superiorum, et in malis per lapsum a naturalibus bonis et pariter auersionem a Deo, tanquam aque inferiores in sua fuit labilitate relicta.

Huic sententie consonat Augustinus, 13 Confessionum : Sunt, inquit, alie aque, que super hoc firmamentum, secundum auctoritatem sacre Scripture, immortales, et a terrena corruptione segregate, laudant nomen tuum. Laudent te supercelestes populi angelorum tuorum, qui non opus habent suscipere hoc firmamentum, et legendo agnoscere Verbum tuum. Vident enim faciem tuam semper [Matth. 18, 10], et ibi legunt sine s[y]llabis temporum, quid uelit eterna uoluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt, et nunquam preterit quod legunt. Eligendo enim, et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. Hec Augustinus.

Ad hoc concurrit uerbum Basilii, in [H]exa[e]meron, dicentis : Noli autem, et ad eos qui ex Ecclesia est quidam sermo de diuersis aquis, qui occasione anagogie et intelligentiarum altiorum ad allegorias refugerunt; uirtutes dicentes spirituales et incorporeas trop[i]ce ex aquis significari. Et superius quidem, supra firmamentum permansisse eas quas meliores; inferius autem in h[i]s circa terram et materialius locis immorari quas perniciosas. Dan. 4 [= 3, 60-61] : Benedicte, aque omnes que super celos sunt, Domino. Benedicte, omnes uirtutes Domini, Domino. Sed et stellarum nomine, s[i]derum siue astrorum, Scriptura sacra beatissimos spiritus frequenter appellat. Vnde Iob 38, [4.7] : Vbi eras, cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei. Et de Lucifero, per obiurgationem sue superbie scriptum est, Is. 14, [12-13] : Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris [?] corruisti in terram, qui uulnerabas gentes; qui dicebas in corde tuo : In celum conscendam, super astra celi exaltabo solium meum.

 

Capitulum octauum :

Quomodo angelis conueniant naturales celi proprietates.

Verum antequam ad alia symbola procedamus, alique circa predicta, scilicet celum, lucem, firmamentum et stellas, naturales proprietates inuestigande sunt, per quas possint allegoricis significationibus ipsorum angelorum propria nomina designari.

Est igitur celum corpus :

Conditione primarium : Quia in principio creauit Deus celum et terram [Gen. 1, 1], et angelica natura preit creata omnia dignitate. Vnde est illud : Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentie ab euo, Eccli. 1, [4].

Essentia simplicissimum : Omni carens corporali compositione; et ideo irresolubile et indiuisibile, et natura angelica est euiternitate firmata. Vnde Iob 37, [18], loquens de celis ait : Solidissimi quasi ere fusi sunt. Ps. [32, 6] : Verbo Domini celi firmati sunt, etc.

Specie uel figura sphericum : Et ideo superius equaliter connexum, inferius equaliter concauum; et ideo nec pungitiuum, nec sordium collectiuum. Et natura angelica, nec aspera, nec ulli impuritati obnoxia, et ideo Dei habitatio digna. Ps. [10, 5] : Dominus in templo sancto suo; Dominus in celo sedes eius.

Qualitate lucidum : Et angelicus intellectus, maxime illuminatus et illuminatiuus. Eccli. 24, [6] : Ego feci in celis ut oriretur lumen indeficiens.

Operatione uiuificum : Et angeli uite salutaris administratiui. Hebr. 1, [14] : Omnes sunt a[d]ministratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Is. 45, [8] : Rorate, celi, desuper, et nubes, etc.

Motu uelocissimum ordinatum et i[m]perturbatum : Nec aliquando patitur a suo centro egressum; et angelici spiritus, licet diuinas in ministeriis expleant iussiones, nunquam tamen ab intimis contemplationis diuine recedunt. Iob 38, [33] : Nu[m]quid nosti ordinem celi, et pones rationem eius in terra [?].

Dei habitaculum appropriatum : Et angeli dicuntur sedes Dei. Is. 66, [1] : Celum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Ps. [122, 1] : Ad te leuaui o[c]ulos meos, qui habitas in celis. Licet enim, in omni creatura sit Deus per essentiam, potentiam et presentiam, ut habitator, tamen non dicitur esse, nisi in natura cognoscente et amante; qualis est natura angelica.

Diuine magnitudinis uestigium ostensiuum : Et angeli maxime diuinam excellentiam declarant. Ps. [18, 2] : Celi enarrant gloriam Dei.

Diuinorum secretorum siue spiritualium siue corporalium contentiuum : Et angeli sunt diuinorum consilium secretarii et ministri. Ps. [113, 16] : Celum celi Domino; terram autem, etc.; Sap. 9, [16] : Que in celis sunt quis inuestigabit?

 

Vel aliter possunt accipi celorum proprietates.

Celi, inquam :

Secundum substantiam, dimensione maximi. Ps. [113, 16] : Celum celi Domino; magna habitatio debet attestari magnitudini habitatoris incomprehensibilis.

Secundum substantiam, altitudine summi. Iob 11, [8] : Excelsior celo est; eiusdem [35, 5] : Suspice celum, et intuere; et contemplare ethera quod altior te sit. Prou. 25, [3] : Celum sursum et terra deorsum.

Secundum substantiam, soliditate firmissimi. Eccli. 43, [1] : Altitudinis firmamentum pulchritudo eius. Ps. [32, 6] : Verbo Domini celi firmati sunt, etc.; Iob 37, [18] : Solidissimi quasi ere fusi sunt.

 

Celi, inquam :

Secundum speciem, magnitudinibus pulcherrime proportionati. Prou. 3, [19] : Stabiliuit celos prudentia; si prudenter pulchre, si pulchre proportionate.

Secundum speciem, uirtutibus concordissime uniti. Iob 38, [33] : Numquid nosti ordinem celi; eiusdem 25, [2] : Qui facit concordiam in sublimibus suis.

Secundum speciem, motibus consonantissime [h]armonici. Iob. 38, [37] : Quis enarrabit celorum rationem, et concentum celi quis dormire faciet [?].

 

Celi, inquam :

Secundum operationem, terre nascentia uegetantes. Is. 55, [10] : Quomodo descendit [i]mber et nix de celo, et illuc ultra non reuertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, etc.; Luc. 4, [25] : Quando clausum est celum, et facta est fames.

Secundum operationem, animantia sensificantes. Gen. 49, [25] : Deus patris tui erit adiutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus celi desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et uulue. Hoc pertinet ad sensitiua.

Secundum operationem, naturam humanam substan[t]iantes. 2 Mach. 7, [11] : E celo ista possideo. Dicebat de consistentia corporis. Zach. 12, [1] : Dixit Dominus extendens celum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo. Licet enim, per seipsum Deus infundat corpori rationalem spiritum, tamen uirtus celi cooperatur formationi corporum.

Vel :

Secundum substantiam, fundatione primi. Gen. 1, [1] : In principio creauit Deus celum et terram, etc.

Secundum speciem, uniuersorum contentiui. [E]sth. 13, [10] : Tu fecisti celum et terram, et quicquid celi ambitu continetur.

Secundum operationem, mundi partium ordinatiui. 2 Esdr. 4 [= 3 Esdr. 4, 34] : Magna est terra, et excelsum est celum, et uelox cursus solis conuertit in gyro celum in locum suum in una die.

 

Celi, inquam :

Secundum substantiam :

Puritate simplicissimi. Ps. [135, 5] : Qui fecit celos in intellectu. Hoc dicitur, quia propter simplicitatem sue essentie non eos apprehendimus sensu, sed intellectu.

Perspicuitate serenissimi. Ex. 24, [10] : Viderunt Deum Israel; sub pedibus eius quasi opus lapidis sa[p]ph[i]rini, et quasi celum, cum serenum est.

Permanentia perpetui. 2 Par. 6, [33] : Exaudies de celo, firmissimo habitaculo tuo.

 

Secundum speciem :

Figura spherici. Eccli. 24, [8] : Gyrum celi circuiui sola.

Luminaribus splendidi. Eccli. 43, [1O] : Species celi gloria stellarum.

Ornatibus decentissime compositi. Eccli. 43, [1] : Species celi in uisione glorie.

Secundum operationem :

Purgatiui. Apoc. 12, [7] : Factum est prelium magnum in celo, etc. Celo enim reiiciente Luciferum, facta est purgatio spirituum beatorum. Gen. 19, [24] : Pluit Dominus super Sodomam et Gomorr[h]am sulphur et ignem, etc.

Illuminatiui. 2 [= 3] Esdr. 4, [36] : Omnis terra ueritatem inuocat, celum etiam ipsam benedicit, etc.; Act. 9, [3] : Circumfulsit eum lux de celo, etc.; Eccli. 24, [6] : Ego feci in celis ut oriretur lumen indeficiens.

Consummatiui. Deut. 28, [12] : Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, celum, ut tribuat pluuiam terre tue, in tempore suo; benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Celum aperire, pluuiam infundere et operibus benedicere est ad perfectionem adducere creaturam, per influentiam celi, quod dicitur aperiri.

 

Ex supra dictis celorum corporalium proprietatibus, possunt spiritualium celorum proprietates inuestigari et laudes attolli. Quia sicut dicit Apostolus, Rom. 1, [20] : Inuisibilia Dei, a creatura mundi, per ea que facta sunt, intellecta, conspiciuntur; sempiterna, etc.

 

Specialiter autem ex eo, celorum proprietates rationalibus celis conuenire dinoscuntur, quod Deus in celis habitare perhibetur. Vnde Ps. [2, 4] : Qui habitat in celis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos, scilicet peccatores, quos Deus derideret, cum ad aliquam potentiam eos relaxat. Vel, ad indebitum assumi permittit honorem, tanquam attribuendo ei irrisorie quod non habent, subsannat quoque eos, quando iustos seruos suos affligi permittit, tanquam eos iuuare non preualens in rugam quasi nasum contrahit. Vel alio modo, in despectu peccatorum iustitie sue faciem, quasi a naturali forma permutando, componit.

In celis ergo Deus habitare dicitur, id est in essentia cognoscente et amante. Propter hoc enim Deus est in omnibus creaturis, per essentiam, potentiam, presentiam, ut per hoc sit in essentia cognoscente et amante per inhabitantem gratiam.

Nulla enim, conuenientior Deo qui est substantialis essentia, cognitio et amor, est habitatio, quam in ea essentia que cognoscit et amat.

Nulla etiam, summi Creatoris conuenientior habitatio, quam in summo summe creature.

Nulla denique, tantum Deum decet habitatio quam illa que ei potest maxime conformari; eiusque magnitudinem propinquissime capere, quod non potest fieri, nisi per intellectum et amorem.

Bene igitur, celorum proprietates intellectualibus substantiis coaptantur.

 

Dicebatur enim quod celi, secundum substantiam sunt :

Simplicissimi : Hoc est in spiritibus priuilegium puritatis, quia nulli sunt obscenitati permixti, et nullo extraneo amore infecti, unde eis competit illud Sap. 7, [25] : Nihil inquinatum in illam incurrit.

Serenissimi : Hoc est priuilegium sanctitatis, que minimum habet de materia et plurimum de specie, unde sanctus, in lingua greca, dicitur ag[i]os, quasi sine terra, ab a quod est sine et geos terra, quasi sine terrenitatis opacitate. Sap. 7, [25] : Emanatio quedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, etc.

Permanentia perpetui : Hoc est priuilegium sempiterne adhesionis, quia adheret Verbo Dei quod manet in eternum, [1 Petr. 1, 25]. Ideo charitas non excedit [1 Cor. 13, 8], quia adheret Deo [1 Cor. 6, 17]. Ps. [131, 14] : Hec requies mea in secula seculi, etc.; Rom. 8, [35] : Quis nos separabit a charitate Christi?

 

Quantum uero ad speciem dicebatur de celis, quia sunt :

Figura spherici : Quia nihil in eis eminet quod pungat, nihil deprimitur quod sordescat, quia spiritus beati, nec quoad se sunt flagitiosi, nec quoad alios sunt facinorosi, ad simile hortatur beatus Petrus fideles, 1 Petr. [2, 1] : Deponentes omnem malitiam quoad flagitia, et omnem dolum quoad facinora. Sic enim uidetur hec duo distinguere Augustinus, 4, super Genesim ad litteram.

Luminaribus splendidi. Gen. 1, [16] : Fecit Deus duo magna luminaria : luminare maius, in angelis uis contemplatiua, luminare minus uis est ministratiua. Stelle uero affectiones purissime, secundum quas animas reducunt ad Deum, et orationes hominum Deo gratiores reddunt. Secundum horum conformitatem, dicitur de Ecclesia. Cant. 6, [9] : Pulchra ut luna, etc.; Eccli. 43, [10] : Species celi gloria stellarum.

Ornatibus suis decentissime compositi : Vt non nimis elongentur a medio, nec nimium appropinquent, et beati spiritus nec arroganter conantur in diuina, nec remisse aguntur in sibi debita. Inde est alarum seraphicarum dispositio, quia alie tegunt corpus uergentes ad pedes, ne infra id ad quod possunt remaneant remisse, et tantum mediis uolant, quia secundum quod quisque accepit in munere, id exercet in sua actione.

 

Quantum quoque ad operationem, celi dicebantur esse :

Purgatiui : Vt spiritus dicti puri purificent inferiores angelos ab    inscientia, homines a culpe macula.

Illluminatiui : Vt subiectos ad lucem primam reducant, homines ad iustitiam dirigant.

Consummatiui : Vt minus perfectos et purificando et illuminando perficiant.

 

Secundum hos modos dicuntur rationales spiritus celi, uel angelici, uel humani. Celum enim, sicut dictum intelligitur Dei habitaculum.

Hoc autem fit rationalis anima :

Vel per fidem et sic conuenit omni bono fideli et imperfecto.

Vel per contemplationem, et hoc conuenit tantum perfecto.

Vel per speciem, et hoc conuenit tantum beato.

Quantum ergo est inter celum et terram, tantum distat fidelis ab infideli et iustus a peccatore. Quilibet ergo bonus, licet imperfectus est celum, sed huic supereminet aliud celum dignius, scilicet spiritualium et perfectorum uirorum, quibus adhuc superfertur celum tertium, scilicet sublimitas angelorum, qui propter hoc dicuntur celi celorum. Ps. [148, 4] : Laudate eum, celi celorum, etc.

 

Capitulum nonum :

Quomodo angelis conueniant naturales proprietates lucis.

De luce uero, scriptum est [Gen. 1, 4] : Vidit Deus lucem quod esset bona.

Super hoc uerbo, Basilius, in [H]exaemeron : Dei iudicium de bono non omnino ad illud quod in uisu delectabile respicientis, sed ad eam que in posterum ab ipsa utilitatem preuidentis factum est.

Ambrosius, in [H]exaemeron : Non in splendore tantummodo, sed in omni utilitate gratia lucis probatur. Hec Ambrosius.

Huius autem bonitas est usus bonus ipsius et utilitas, quam in mundo suis proprietatibus naturalibus operatur.

Vt ergo, materialis lucis proprietates ad angelos transferre possimus, quos per lucem significari diximus. Ipsarum proprietates assignare curabo aliquas, prout a magnis doctoribus, scilicet Episcopo Li[n]colniensi et fratre Adam de Marisco, in eorum scriptis reperi introductas.

Potest ergo considerari lux corporalis quadrupliciter :

Vel secundum substantiam.

Vel secundum uirtutem.

Vel secundum speciem.

Vel secundum operationem.

 

Lux, secundum substantiam est :

Origine nobilis.

Quid[d]itate substantialis.

Essentia subtilis.

 

Origine nobilis, quoniam diuinorum operum opus primogenitum. Vnde [Io]annes Damascenus, lib. 2 cap. 24 [= 7] : In principio quidem fecit Deus lumen, scilicet prima die.

 

Quid[d]itate substantialis, quantum substantia corporea, in suo scilicet fonte concrete considerata.

Vnde Augustinus, 3 De libero arbitrio, dicit lucem in corporalibus primum locum tenere. Idem, in ep. ad Volusianum, loquens de uano quorundam intellectu de Deo, dicit : Hominum iste sensus est, nihil nisi corpora ualentium cogitare; siue ista crassiora, sicut sunt humor [aqua] atque humus [terra], siue subtiliora sicut aeris [aer] et lucis [ignis], sed tantum corpora. Hec Augustinus.

Lucem uocat ignem, quod patet, quia nominat ibi quattuor elementa, unde lux est substantia subtilissima et incorporalitati proxima; significat tamen nihilominus quandam accidentalem qualitatem, de generatiua sua naturali actione procedentem. Ipsa enim generatiue actionis indeficiens motio, qualitas est substantie sese generantis.

 

Et ex hoc sequitur tertia proprietas : essentia uidelicet subtilis, quia simplex, quantum secundum Augustinum, super Genesim ad litteram, lib. 12 : Id quod in natura corporea est subtilissimum; et ob hoc anime, que est simplex et incorporea, maxime uicinius est lux. Eius quippe natura uere simplex est, quantum sibi per omnia similis est, et ad se per equalitatem concordissime proportionata.

 

Lux etiam, secundum uirtutem est :

Multiplicabilis.

Inflexibilis.

Incoartabilis.

 

Multiplicabilis est, immo sui ipsius undique generatiua. Simul enim est et generat, unde subito replet locum undique circumstantem, cum lux subito genita simul gignitur [et] est, et gignit lucem sibi proximo succedentem; ut infra etiam tangetur, cum eius opera explicabitur. Et illa succedens, gignit adhuc aliam succedentem et ita consequenter. Et talis generatio est sui manifestatio. Non enim est aliquid aliud, per quod lux habeat fieri manifesta, sed ipsa se et alia manifestat, per generatiuam sui uirtutem.

Inflexibilis est, quia habet incessum rectum et nullo modo curuabilem. Frangi namque potest lucis radius et reflecti, sed nequaquam curuari, et huius reflectio seu fractio est sui multiplicatio.

Incoartabilis est, quia non potest includi. Si enim claudere fenestram uolueris, lucem non includes sed excludes; non enim potest lux ipsa a suo fonte discontinuari.

 

Lux etiam, secundum speciem :

In se, absolute pulchra.

In pulchris, effectiue pulchra.

In fedis, mansiue pulchra.

 

Absolutam habet lux pulchritudinem, ex eo quod sibi est concordantissime alias concordissime proportionata. Proportionata namque concordia, pulchritudo est.

Vnde Augustinus, in 6 Musice, dicit : Quod pulchritudo est equalitas numerosa. Hinc est quod aurum ex rutilanti fulgore pulchrum est, etiam absque decore cuiuslibet figure propter absolutam lucis pulchritudinem.

Hinc est quod dicit Ambrosius : Lucis natura huiusmodi est, ut non in numero, non in mensura, non in pondere ut alia, sed omnis eius in aspectu gratia sit. Ispaque facit, ut cetera membra mundi digna sint laudibus.

 

Et ex hoc sequitur secundum, scilicet :

Quod in pulchris est effectiue pulchra. Sine luce namque nullius rei pulchritudo apparet, sed lux omnia pulchrificat. Vnde dicitur ab Augustino colorum regina, utpote eorumdem per incorporationem effectiua et per superfusionem motiua. Lux namque incorporata in perspicuo humido color est; qui color sui speciem, per se, in aere, generare non potest propter incorporationis retardationem; sed lux superfusa colori monet eum in actum generationis sue speciei. Sine luce ergo omnia sunt ignota.

Vnde [Io]annes Damascenus : In principio quidem fecit Deus lumen, scilicet prima die, pulchritudinem et ornatum omnis uisibilis creature. Aufer enim lumen, et omnia in tenebris ignota manebunt, proprium, cum non possint demonstrare decorem.

 

Est tertio, lux in fedis mansiue pulchra. Hec, enim, radios suos de mundi luminaribus ad terram usque protendit, et tamen radii eius per queque immunda diffusi non contaminantur.

 

Lux tandem, secundum operationem potest considerari :

Absolute in se,

et relata ad esse rerum.

 

Lux ergo, secundum operationem absolutam est, ut :

Simul sit et gignat.

Simul gignat et se diffundat.

Simul se diffundat et clarescat.

 

Simul ergo lux est et generat, quoniam ipsius actio naturalis est ei inseparabilis, et similis et irretardabilis, propter quod statim cum est lucet, cum suo esse generat lucem; et hoc tactum est supra, ubi ostensum est lucem secundum uirtutem esse multiplicabilem.

Item, simul gignit et se circumfundit. Cum enim per omnia sit sibi similis, si ex una, et ex omni parte se circumfundit, ubi obiectum aliquod densum non impedit. Si enim inueniat corpus densum, cum non possit se diffundere in directum, diffundit se ad partem oppositam, reflectendo ad angulos equales angulis incidentie. Radius enim directe incidens directe reflectitur, et incidens obliquum ad parem reflectitur obliquitatem.

Tertio, lux simul se diffundit et clarescit, quantum circumfusa simul est luci originanti. Et ideo lux prior secundum locum generat lucem sequentem; et lux genita, ut dictum est supra, simul gignitur et est et gignit, et sic consequenter; et ita unus punctus lucis posset orbem totum replere lumine, si non inueniret corpus densum sibi oppositum.

 

Lux iterum hoc habet proprium, ut nulli se neget, omnia manifeste et singula distinguat.

Nulli se negat, quia latere non potest. Sola enim est que non potest includi nec exclusa, sicut patet in obseratione fenestre.

Item, omnia manifestat. Vnde Apostulus, Eph. 6 [= 5, 13] : 0mne quod manifestatur lumen est.

Vltimo, singula distinguendo designat. Est enim omnium sensibilium differentiarum distinctiua. Est enim, sicut dictum est supra, de effectu pulchrificandi pulchra. Lux monet omnem colorem in actum generationis speciei proprie, ita quod omnis creatura corporalis gignit radiose suam speciem ex se ipsa, licet secundum disparem efficaciam. In quantum ergo lux est specierum huius delatiua, intantum est omnium distinctiua. Vnde et uisus, cui proprie lux deseruit, cuilibet sensui adaptatur. Ita ut dicamus : Vide; siue sit in aspectu coloratum, siue in auditu graue uel acutum, siue in olfactu redolens aut fetidum, siue in gustu dulce uel amarum, siue in tactu molle uel durum.

 

Lux quoque secundum operationem relatam, potest considerari :

Velut habet comparationem ad res existentes in mente diuina.

Velut habet comparationem ad habitationem beatorum creatam.

Velut habet comparationem ad mundi machinam uniuersam.

 

Lux ergo, secundum comparationem ad artem diuinam, est illius nobilissimum uestigium, et illius mundi archet[y]pi demonstratio manifesta; ita ut dicat Dei filius, qui est ars omnium rationum uiuentium : Ego sum lux mundi, Ioan. 8, [12].

Et de Deo dicat Philosophus incredulus : Deus est lux peruia, que fractione non clarescit. Hoc habetur in Diffinitionibus 24 Philosophorum.

Et ratio dicti uidetur, quia lux materialis cadens super corpus aliquod, ita obscurum quod illud purgare siue pertransire non potest, frangitur in radiis, et ex tali radiorum refractione clarescit. Lux autem diuina, quia nullam potest habere resistentiam, non frangitur, sed in sue claritatis uigore per omnia i[r]remissibiliter transit. Dicit etiam diuinus Theologus, 1 Ioan. 1, [5] : Deus lux est, et tenebre in eo non sunt ulle.

Secundum comparationem ad habitationem beatorum creatam, lux est eorum habitatio quietissima, de qua dicit Apostolus, Hebr. 11, [10] : Expectabat fundamenta habentem ciuitatem, cuius artifex et conditor Deus, dicitur de Abra[h]am. De cuius refulgentia, Apoc. 21, [23] : Ciuitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea.

 

Porro, secundum comparationem quam habet lux ad mundi machinam uniuersam, in eo operatur secundum luminaria, maius scilicet et minus et stellas.

Vnde notandum, quod lux in uniuerso habet comparari ad minorem et maiorem mundum. Minor mundus est homo, maior uero uniuersa moles mundialis.

In homine ergo est anima, corpus et compositum.

Quantum ad animam, lux in rebus corporalibus est iocundissima apprehen[s]io. Vnde Basilius : Fiat lux, et preceptum opus fuit et natura generata, qua neque excogitare quid delectabilius in suauitatem possibile est mentibus humanis. Cuius est signum, quod sublimissimo sensuum est summe iocunda. Vnde : Dulce lumen, et delectabile est o[c]ulis uidere solem, Eccl. 11, [7].

Quantum ad corpus, est instrumentum primum anime in omni actione sensitiua, sicut dicit Augustinus, lib. 12 super Genesim ad litteram : Illud, ait, quod est subtilissimum in corpore, et ob hoc anime uicinius quam cetera, id est lux, primum per o[c]ulos sola diffunditur, emicatque in radiis o[c]ulorum ad uisibilia contuenda; deinde mixtura quadam, primo cum aere puro, secundo cum aere caliginoso atque nebuloso, tertio cum corpulentiore humore, quarto cum terrena crassitudine, quinque sensus cum ipso, ubi sola excellit, o[c]ulorum sensu, efficit. Item, iterum Lib. 7, circa medium : Anima, inquit, quoniam res est incorporea, corpus quod incorporeo uicinum est, sicuti est ignis, uel potius lux, et aer, primitus agit, et per hec cetera que crassiora sunt corporis, sicuti humor et terra, unde carnis corpulentia solidatur, que magis sunt ad patiendum subdita, quam predicta ad agendum.

Quantum ad coniunctum, est naturarum causa distantium unitiua, quoniam, secundum philosophos naturales, lux quedam celestis est illud quod medici uocant spiritum, quod est inter corpus et animam, medium unionis alias actionis.

 

Lux tandem in maiori mundo, scilicet in tota mole mundiali, potest comparari ad regionem supracelestem, celestem et subcelestem.

In regione supracelesti, ubi est mundus incorruptibilis et inuisibilis nobis, lux totum perficit et replet sine alio corpore replente. Et illud dicimus celum empyreum.

In regione celesti, ubi est mundus in se incorruptibilis et nobis uisibilis, lux ornat sicut apparet in luminaribus. Et istud dicimus firmamentum.

In regione uero subcelesti, ubi est mundus in se corruptibilis et uisibilis ac sensibilis nobis, lux purgat tenebras, subtiliat crassitudinem et donat fertilitatem; qua propter cum lux tante dignitatis sit merito, Deus qui lux est [1 Ioan. 1, 5] inaccesibilis [1 Tim. 6, 16], a luce sex dierum opera inchoauit, quando dixit Deus : Fiat lux. Et facta est lux , [Gen. 1, 3].

He lucis corporalis proprietates tacte sunt, ut ex eis studiosioribus et perspicatioribus detur materia et excogitandi alias.

 

Et eas ad angelicam dignitatem, nec non ad alios sensus m[y]sticos transferendi, et ut tardioribus aliqualis uia ualeat aperiri.

Possumus dicere quod :

Nobilitas originis, competit angelis prout ipsi sunt primogeniti ante omnem creaturam. Preordinantur enim ceteris creaturis, siue prioritate ordinis, quia intelliguntur nomine celi creati in principio, sicut dictum est supra, siue prioritate dignitatis.

Quid[d]itas uero substantialis, stabilitatem perpetue permanentie potest designare.

Subtilitas autem essentie, spiritualitalem angelicam manifestat, cum sicut dictum est supra, et habetur ab Augustino : Lux est incorporeitati propinqua. Hec quoad lucis substantiam.

Quoad uirtutem uero :

Multiplicabilitas lucis significat communicabilitatem angelice dilectionis.

Inflexibilitas, conditionem rectitudinis in iustitia.

Incoartabilitas autem, dignitatem sue libertatis.

Porro, quantum ad speciem :

Decor absolute pulchritudinis in luce significat elegantiam angelice nature. Dicit enim Dion[y]sius quod angelus est speculum splendidissimum.

Efficacia pulchritudinis eis competit, in eo quod animas ad diuine similitudinis decorem reducunt, secundum tres operationes hierarchicas, scilicet purgando, illuminando et perficiendo.

Mansio quoque pulchritudinis signat eorumdem inuiolabilem puritatem.

Denique, quantum ad operationem, secundum quod ipsa natura lucis consideratur in se :

Simul esse et gignere, significat fecunditatem angelice memorie.

Simul gignere et diffundere, significat actualitatem uoluntatis perfecte.

Simul uero diffundere et clarescere, designat deiformis intelligentie puritatem.

Et in his, consistit perfectio indite rationis.

Iterum secundum operationem :

Nulli lux se negat. Hec est humilitas ministerii.

Omnia manifestat. Hec est subtilitas scrutiui.

Singula distincte designat. Hec est discretio iudicii.

Vel :

Non se negare pertinet, ad incendium diffusum amoris in seraphin.

Omnia manifestare, ad subtilitatem infallibilis scrutiui in cherubin.

Singula discernere, ad discretionem irrefragabilis iudicii in thronis.

 

Quantum uero ad operationem, relatam ad esse rerum :

Secundum esse, quod res habent in mente diuina, natura angelica est summe Trinitatis non solum uestigium, sed imago.

Secundum comparationem, quam lux habet ad statum beatorum, in eo quod est ipsorum quietum habitaculum, scilicet in celo empyreo, ipsi angeli significantur esse gaudiosus ornatus illius patrie beatorum.

Secundum uero comparationem, quam lux habet ad mundi machinam : omnia siue in minori, siue in maiori mundo, quietando et conseruando, significat erga ecclesiasticam uniuersitatem, tam pium quam effica[c]issimum defen[s]ionis et custoditionis obsequium.

 

 

Capitulum decimum :

Quomodo angelis conueniant naturales proprietates firmamenti.

De firmamento breuiter intelligendum est quod, quia ipsum uocatum est celum, sicut dicit Scriptura : Vocauit Deus firmamentum celum, etc., [Gen. 1, 8], omnia que de celo dicta sunt, possunt firmamento adaptari, quoad proprietates naturales et allegoricas, prout habent sanctis angelis conuenire.

Nihilominus tamen, sub appelatione firmamenti considerare possumus ipsius firmamenti :

Essentiam, et inueniemus eam inalterabilem, et quoad hoc signat in angelis liberi arbitrii potestatem, mediam inter [h]abilitatem ad deficiendum et proficiendum. Dan. 3, [56] : Benedictus es, Domine, in firmamento celi.

Euidentiam, quia respectu superiorum et subtiliorum, sicut sunt celum empyreum et crystallinum, uidemus quod est sensu perceptibile, et quoad hoc signat in angelis administratiuam uirtutem, humani formiter apparentem. Eccli. 43, [9], dicitur de luna : In firmamento celi resplendens gloriose. Ps. 18, [3.2] : Dies diei eructat uerbum, scilicet angelus angelo, et opera manuum eius, scilicet beneplacita, annuntiat firmamentum, id est angelus homini, scilicet per ministratiuam potentiam.

Et creationis causam, et inuenimus illarum aquarum terminum intransgressibilem, quia factum est ut diuideret aquas que sunt sub firmamento, ab his que sunt super firmamentum [Gen. 1, 7], et hoc signat in angelis natiue fluxibilitatis confirmationem impenetrabilem. Ps. [74, 4] : Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea; et ego confirmaui columnas eius.

 

Capitulum undecimum :

Quomodo angelis conueniant nominatio et proprietates stellarum.

Nullo denique nomine, uidentur beatissimi spiritus conuenientius quam stellarum nomine figurari. Tum si consideretur stellarum substantia, tum si consideretur species, tum si consideretur numerus, tum si consideretur ordo, tum etiam si earum operatio attendatur.

Stelle enim :

Secundum substantiam sunt incorruptibiles, et signant diuinorum spirituum permanentiam et euiternitatem. Dicitur enim de iustis et doctis quod fulgebunt sicut stelle in perpetuas eternitates, Dan. 12, [3].

Secundum speciem sunt pulcherrime, et sua pulchritudine celi faciem adornantes, et bene signant angelice pulchritudinis elegantiam, per quam celum tam militantis quam triumphantis Ecclesie, secundum hierarchicas dispositiones exornant, ut uerum sit quod dicitur, Eccli. 43, [10] : Species celi gloria stellarum. Sic enim stelle luminis sui perfectionem a sole recipiunt, sic sancti angeli a Deo primas illuminationes suscipiunt, et in subiectos refundunt.

Est quoque ipsorum pulchritudo inextimabilis propter dignitatem imaginis et pulchritudinis perfectionem, et propter hierarchicam dispositionem; licet ad equalitatem thearchice pulchritudinis non attingant, iuxta illud quod dicitur de Sapientia increata, Sap. 7, [29], quod super omnem stellarum dispositionem : luci comparata, inuenitur prior, et Iob 22, [12] : An [non] cogitas quod Deus ex[c]elsior celo sit, et super stellarum uerticem sublimetur.

Secundum numerum uero sunt nobis incomprehensibiles, Deo autem soli numerabiles, iuxta illud Sedulii : Qui stellas numeras quarum tu nomina solus, signa, potestates, cursus, loca, tempora, nosti. Sic et beati angeli sunt nobis innumerabiles.

Ita, ut de eis dicat Dion[y]sius, in libro de Angelica Hierarchia, cap. 14 : Multi enim sunt beati e[x]ercitus supermundanorum intellectuum infirmam et constrictam superex[c]ellentes eorum qui secundum nos materialium numerorum commensurationem et a sola cognoscitiue [definiti] ea que secundum ipsos supermundana et celesti intelligentia et scientia, ditissime ipsis donata a thearchica et infinite cognitionis sapientificatione, omnium simul entium supersubtantiali[ter] existente principio et causa subtantifica, et [contentiua] uirtute, et comprehensiua terminatione. Hec Dion[y]sius. Propter quod, Gen. 15, [5], dicitur : Suspice celum, et numera stellas, si potes. Quasi dicat : Impossibile tibi est.

Secundum ordinem autem, stelle per signa distincte dispositionis proprie seruant regularitatem, et in inferiora influentes mundane generationis statum continue administrant. Sic angeli beati, secundum hierarchicos gradus dispositi, triplicem hierarchiam perficiunt, et status ecclesiastici, immo totius uniuersi successum administrant. Vt eis competat illud Bar. 3, [34-35] : Stelle dederunt lumen in custodiis suis; uocate sunt, et dixerunt : A[d]sumus; et luxerunt ei cum iocunditate, qui fecit illas. Ier. 31, [35] : Qui dat solem in lumine diei, ordinem lune et stellarum in lumine noctis.

Secundum quoque operationem. Alie in humorem concretum, ut sunt pruina, niues, glacies et grandines; alie fecunde in uentorum flatus; alie in uapores; alie in frigora atque alie in calores.

Hec autem omnia figurant effectus angelicorum ministeriorum in animas, quarum aliis superducunt rorem placide consolationis, aliis pluuiam deuotionis, aliis pruinam rigide penitentie, aliis niues candide munditie et continentie, aliis glacies constricte temperantie, aliis grandines aspere censure alias tangunt uentis inspirationis intrinsece, alias resoluunt in uapores orationum, aliis immitunt timoris frigora, aliis estum feruide charitatis.

Et sic de aliis, quorum effectuum originem considerari et admirari docet sacra Scriptura. Iob 38, [22-23] : Numquid ingressus es thesauros niuis, aut thesauros grandinis aspexisti, que preparaui in tempus hostis, in diem pugne et belli [?]. Hoc patet, Iud. 5, [20], ubi dicitur quod stelle manentes in ordine et cursu suo, aduersus S[i]saram pugnauerunt; et Iob 36, [27] : Qui aufert stillas pluuie, et effundit [i]mbres ad instar gurgitum. Et eiusdem 37, [9] : Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. Per interiora dat intelligi australem polum, et per arcturum aquilonarem, quorum polorum stelle habent illas efficacias. Dicuntur etiam partes ille, polus arcticus propter arcturum, et antarticus qui est arcticus oppositus.

Multa continentur in 38 et 39 cap. Iob, que pertinent ad propositum, si quis uoluerit diligentiam adhibere, et quia omnia hic ad laudem Dei pertinent, et ex omnibus resultat laus diuina. Ideo Iob 38, [4. 7] : Vbi eras, cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei [?].

 

Capitulum duodecimum :

Quomodo angelis conuenit forma humana et uirilis.

Et licet, per inuisibiles inuisibilium celestium spirituum operationes sufficiens nobis, contra inuisibiles aereas potestates prestetur auxilium, iuxta illud Ps. 33, [8] : Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos, tamen cum ad quedam uisibilia e[x]ercenda ministeria sancti angeli destinantur, uisibiles et corporeas formas assumunt, ut proportionaliter nobis, ea que ad salutem nostram pertinent, operentur.

Conuenientior autem est eis forma humana, et hec uirilis, pro eo quod per suum ministerium humanam hierarchiam reducunt in Deum, et nulla infirma molli seu muliebri affectione uel conditione languescunt.

Congruit ergo, eis humana forma propter proprietates humanas, etiam angelice nature congruentes, secundum quod ostendit Dion[y]sius, 15 Angelice Hierarchie, parte 4.

 

Est enim homo intellectualis potens non solum intelligibilia creata intellectu comprehendere, sed etiam ipsum Deum, manifestum in hoc existens symbolum angelorum.

Est quoque homo, ex hoc ipso quod pollet intellectu minimum habens de sensu, ad alias creaturas sensibiles comparatu. Nam plura sunt animalia que acutius uident, clarius audiunt, melius olfaciunt et sapores discernunt, et subtilius tangunt. Debet enim homo non detineri sensibilibus, sed ad intellectualia sursum ferri. Et in hoc cum angelis conuenit, qui a corporeis sensibus sunt totaliter alieni.

Est quoque homini, hoc ipso quo sensibilibus superferri, quod debet et ad intelligibilia eleuari, data stature rectitudo, in qua uisiua uirtus est ad superiora porrecta. Ipsa enim dispositio sensus uisus est homini (quia debet celestibus intendere) naturale documentum. Et, in hoc bene representat angelos, qui Deum semper intuentur, secundum Matth. 18, [10] : Angeli eorum semper uident, etc. Rectitudo quoque stature et ipsius erectio, sicut ipsum hominem, docet ad celestia tendere. Ita, et angelicam inflexibilitatem, qua a uero bono numquam auertitur, et eius dignitatem (qua omnia reducit in Deum) euidentissime representat.

Est iterum, homo naturaliter propter rationem principatiuus, quia princeps ceterarum creaturarum sensibilium creatus est, et in se ipso motibus irascibilis et concupiscibilis, debet secundum rationis imperium principari, et ultra hoc eis quibus principatur ducatum rectum prestare. Alioquin uidetur principatiuam uirtutem inutiliter suscepisse.

Remisius alias Themistius, lib. De anima cap.10 : Omnia irrationalia et inanimata facta sunt propter hominem. Ideo constitutus est princeps omnium, sed principis officium est mensurato usu quibus principatur uti, et non ad fatigationem uel ad lesionem ea indesinenter rogare, nec grauiter et intolerabiliter ornare. Peccant ergo, qui irrationabilibus non bene utuntur; nam nec opus faciunt principis nec iusti, secundum quod scriptum est, Prou. 12, [10] : Iustus conseruat animas iumentorum suorum.

Bene autem in hac proprietate, homo sanctos angelos representat, qui secundum hierarchicas dispositiones et ordines, alii alios ducatum prestando, iuxta dona sibi conuenientia hierarchisant.

 

Est denique, homo in libertate arbitrii constitutus, ita quod compelli non potest ad peccandum, et omnia corporalia et sensibilia superare ualet rationalis potentie ingenio et uirtute.

Seneca, lib. 4. De Beneficiis cap. 18 : Due res, inquit, sunt que hominem ualidissimum faciunt : ratio et societas. Itaque illi pax esse nulli posset, si seduceretur. Societas dominium omnium animalium dedit. Societas terris genitum in aliene nature transmisit imperium, et dominari etiam mari iussit; hoc morborum impetus [arcuit, senectuti] adminicula prospexit, solatia contra dolores dedit.

Et in hoc gerit homo typum dignitatis angelice manifestum, cum ipsi sancti angeli ab omni peccati iugo sunt liberi, et omnis uirtutis contrarie superatiui.

 

Capitulum tertium decimum :

Quomodo angelis conueniant humanorum sensuum passiones.

Sicut autem humana forma symbolum est angelicarum dignitatum, sic et ea ex quibus ipsius forme constat integritas, in figura uirtutes angelicas representant, ut sunt quinque sensuum passiones, uidelicet uidere, olfacere, audire, gustare et tangere. Gregorius Nicenus, cap. 15 : Passio generaliter dicta est quam sequitur uoluptas uel tristi[t]ia.

Visiua ergo uirtus hominis significat in angelis uim diuinorum luminum susceptiuam, iuxta o[c]uli proprietates, quas assignat Dion[y]sius,15 Angelice Hierarchie, que sunt sex.

Dicit enim, quod o[c]ulus habet substantiam mollem, humidam, non contraformatam, acute mobilem, puram et impermixtam, et expansam et planam. Per mollem o[c]ulus cedit lumini superuenienti; per humiditatem facile suscipit impressiones; per hoc quod non est o[c]uli substantia contraformata, id est dura, non resistit per aliquam formam contrariam; per hoc quod est acute, id est celeriter mobilis, faciliter conuertitur ad percepta lumina; per hoc quod est pura, id est impermixta, nulla[t]enus percepte lucis puritatem perturbat; per hoc uero quod est plana et expansa, id est non rugosa, est nullius impedimeni susceptibilis, quo minus libere exeat in actum uisionis. Que omnia in angelico intellectu sunt perfectissime, eo modo quo possunt angelis spiritualiter conuenire.

 

Olfactiua uero uirtus, uim discretiuam signat, inter uirtuosa et uitiosa, et complacentiam in diuinis donis, cum contrariarum fuga.

Auditiua autem uirtus, vim signat diuinarum inspirationum susceptiuam.

Gustatiua quoque, signat uim que appetit diuinis scientiis et uirtutibus refici, nutriri et delectari, et ipsarum experimentali noti[t]ia frui.

Tactus denique, uim figurat cognoscitiuam et discretiuam, naturaliter conuenientium, uel disconuenientium, uel ledentium.

Quam ex[c]ellenter hec omnia spiritibus beatis conueniant, nostram transcendit intelligentie tarditatem.

 

Capitulum quartum decimum :

Quomodo uel quare angelis attribuitur facies iuuenilis.

Cum his, quoque ipsa humana forma symbolice angelis attributa formatur in specie pubescentis iuuentutis, ad significandam indefectibilem angelorum substantiam semper coalescentem, et uirtutem nunquam a perfectionis plenitudine imminutam, et cum hoc ad ministerium gratam.

 

Capitulum quintum decimum :

Quare describuntur alati.

Alas quoque beatissimis spiritibus super diuina Sapientia circumponit, ad designandum eorum in diuina motum celerem, et ad implenda ministeria uelocem, et ab omni materialitate eleuatam nature sue spiritualitatem.

Vnde etiam, et igni eos sacra Scriptura comparat, sicut dicit Propheta in Ps. [103, 4] : Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem; propter ipsius ignis inter omnia corporalia inferiora maiorem actualitatem, luminositatem et leuitatem, et etiam propter multas alias proprietates, quas beatus Dionysius introducit, quas longum esset hic explicare.

 

Capitulum sextum decimum :

Quare angelis attribuitur uarietas colorum.

Aptant sibi quoque celestes spiritus habitus operationum suarum effectibus congruentes, ut :

Per ruborem faciei, terribiles [Iud. 13, 6].

Per candorem uestis, blandos [Act. 10, 30].

Per diuersarum uocum similitudines [Apoc. 4, 5], commissorum sibi ministeriorum efficaciam manifestent.

 

Capitulum decimum septimum :

Quare angelis attribuitur uarietas uocum.

Vtuntur enim, aliquando sancti angeli uocibus articulatis hominum, aliquando uocibus tubarum, aliquando tonitrui, aliquando uocibus aquarum multarum, aliquando sibilis, aliquando uentorum sonis, que omnia patent in Scriptura.

 

In uoce namque hominis, rationalis instructio explicatur, ut Zach. 2, [2 sqq.], Matth. 1, g [= 20-21], Luc 1, [13-22.26-38].

In uoce tube, efficax ad[h]ortatio, ut Apoc. 1, [10] et 8, [7 sqq.] et 9, [1 sqq.].

In uoce tonitrui, terrifica comminatio, Apoc. 8, b, [5] : Accepit angelus thuribilum aureum, etc.; sequitur : Et facta sunt tonitrua, etc.; Apoc. 10, [3] : Et cum clamasset, scilicet angelus, lo[c]uta sunt septem tonitrua uoces suas.

In uoce aquarum multarum, multimoda plenitudo, Apoc. 14, [2] : Audiui uocem de celo, tanquam uocem aquarum multarum.

In uoce s[i]bili, placida condescensio, 3 Reg. 19, [12] : Post ignem s[i]bilus aure tenuis.

In uentis notatur uelocitas ipsorum, ad omnia et fere intemporaliter peragens imperata, Ps. 17, [12] : Ascendit super cherubin et uolauit; uolauit super pennas uentorum.

 

Capitulum decimum octauum :

Quomodo angelis conueniat nominatio lapidum pre[t]iosorum.

Notat quoque, sancta Scriptura angelorum dignitates et ordines per lapides pre[t]iosos.

 

Ez. 28, [13], loquens de rege Tyri, in figura de Luciferi, qui in Iob uocatur Be[h]emoth Iob 40, [10 sqq.] : Omnis, inquit Ezechiel, lapis pre[t]iosus operimentum tuum : Sardius, [t]opa[z]ius, et iaspis, chrysolithus, et onyx, et ber[y]llus, sapph[i]rus, et carbunculus, et smaragdus.

Super quo uerbo, Gregorius, 32 Moralium : Nouem, inquit, dixit genera lapidum, quia nimirum nouem sunt ordines angelorum. Nam cum per ipsa sacra eloquia angeli, archangeli, throni, dominationes, principatus, uirtutes, potestates, cherubin, atque seraphin, aperta narratione memorantur, supernorum ciuium quante sunt distinctiones ostenditur. Quibus tamen Be[h]emoth iste opertus fuisse describitur, quia eos quasi uestem ad ornatum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet, ex eorum comparatione clarior fuit.

In eodem quoque capitulo [Ez. 28, 14-15], scriptum est : Tu cherub extentus, et protegens; et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti. Perfectus in uiis tuis a die conditionis tue, donec inuenta est iniquitas in te, etc.

 

Capitulum decimum nonum :

Quare angelis attribuitur uarietas instrumentorum artificialium.

Instrumenta quoque artificialia et mechanica, ipsi spiritus celestes, in suis apparitionibus et operationibus preferunt, Apoc. 14, g [= 15], ut sunt falces, lancee, secures, gladii [Gen. 3, 24], funiculi, calami mensure [Ez. 40, 3], a[t]ramentaria scriptorum [Ez. 9, 2], et multa his similia. In quibus nobis, uel diuina iudicia, uel diuina beneficia, uel diuina presidia figurate signant, a diuina prouidentia, in mensura, numero et pondere distributa [Sap. 11, 21], que omnia inuestigare et explanare longum esset et arduum ac nostre imbecillitatis, uel ingenio excessiuum. Sufficit nunc, per hoc dedisse prudentibus occasionem, ut eis addatur sapientia, sicut dicitur Prou. 9, [9].

Dicit quoque Ambrosius, angelos figurari per flores, super illo uerbo Luc. 12, [27] : Considerate lilia agri, etc.; et ponitur, pro homilia dominicae 14 post Pentecosten, super 6, [28-29] Matthei : Non alienum uidetur ut [per claritatem coloris] angelorum celestium gloriam putemus expressam, qui uere mundi huius flores sunt; [quando] eorum claritatibus mundus ornatur, et bonum odorem sanctificationis aspirant. Et post modum dicit sententialiter quod, quia angelorum natura expers manet iniurie corporalis recte, Salomoni (quamuis maximo uiro) prefertur, in eo quod dicitur quod nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis, scilicet liliis.

Sic itaque ad designandas celestium spirituum, tam substantias, quam uirtutes, quam etiam operationes, Scriptura sacra utitur rerum corporalium signis.